Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 13, cap. 1

a Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior quæ sunt in primo Antonianarum libro, multa autem inpendere videntur præter naturam etiam præterque fatum; tractatumque an idem duo ista significant, fatum atque natura, an diversum. 1 MARCUS CICERO in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: Hunc igitur ut sequerer properavi quem præsentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec præstare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere videntur præter naturam etiam præterque fatum, huius diei vocem testem reipublicæ relinquerem meæ perpetuæ erga se voluntatis. 2 Præter naturam, inquit, præterque fatum. An utrumque idem valere voluerit fatum atque naturam et duas res καθʼ ἑνὸς ὑποκειμένου posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natural ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto, atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse præter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quædam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est: Μὴ καὶ ὑπὲρ μοῖραν δόμον Ἄιδος εἰσαφίκηαι. 3 Nihil autem dubium est quin violentam et inopinatam mortem significaverit, quæ quidem potest recte videri accidere præter naturam. 4 Sed cur id quoque genus mortis extra fatum posuerit, neque operis huius est explorare neque temporis. 5 Illud tamen non prætermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quæ mortem per vim potita est: Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, tamquam in faciendo fine vitæ quæ violenta sunt non videantur e fato venire. 6 Demosthenis autem, viri prudentia pari atque facundia præditi, verba idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus videtur. Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est Ὓπὲρ Στεφάνου: Ὁ μὲν τοῖς γονεῦσι νομίζων μόνον γεγενῆσθαι, τὸν τῆς εἱμαρμένης καὶ τὸν αὐτόματον θάνατον περιμένει· ὁ δὲ καὶ τῇ πατρίδι, ὑπὲρ τοῦ μὴ ταύτην ἐπιδεῖν δουλεύουσαν ἀποθνήσκειν βουλεύσεται. 7 Quod Cicero fatum atque naturam videtur dixisse, id multo ante Demosthenes τὴν πεπρωμένην et τὸν αὐτόματον θάνατον appellavit. 8 Αὐτόματος enim θάνατος, quasi naturalis et fatalis, nulla extrinsecus vi coactus venit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑