Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Aulus Gellius, Noctes Atticæ

lib. 12, cap. 1

a Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminæ uti liberos quos peperisset, non nutricum aliarum, sed sibi suo lacte aleret. 1 NUNTIATUM quondam est Favorino philosopho, nobis præsentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam auctumque eum esse nato filio. 2 Eamus, inquit, et puerum visum et patri gratulatum. 3 Is erat loci senatorii, ex familia nobiliore. Imus una qui tum aderamus prosecutique eum sumus ad domum quo pergebat, et cum eo simul introgressi sumus. 4 Tum in primis ædibus complexus hominem congratulatusque adsedit. Atque ubi percontatus est quam diutinum puerperium et quam laboriosi nixus fuissent, puellamque defessam labore ac vigilia somnum capere cognovit, fabulari instituit prolixius et: Nihil, inquit, dubito quin filium lacte suo nutritura sit. 5 Sed cum mater puellæ parcendum esse ei diceret adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores quos in enitendo tulisset munus quoque nutricationis grave ac difficile accederet, Oro te, inquit, mulier, sine eam totam integram matrem esse filii sui. 6 Quod est enim hoc contra naturam inperfectum atque dimidiatum matris genus, peperisse ac statim a sese abiecisse? aluisse in utero sanguine suo nescio quid quod non videret, non alere nunc suo lacte quod videat, iam viventem, iam hominem, iam matris officia inplorantem? 7 An tu quoque, inquit, putas naturam feminis mammarum ubera quasi quosdam venustiores nævulos, non liberum alendorum, sed ornandi pectoris causa dedisse? 8 Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleræque istæ prodigiosæ mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne æquor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat. 9 Quod cum sit publica detestatione communique odio dignum, in ipsis hominem primordiis, dum fingitur, dum animatur, inter ipsas artificis naturæ manus interfectum ire, quantulum hinc abest, iam perfectum, iam genitum, iam filium proprii atque consueti atque cogniti sanguinis alimonia privare? 10 Sed nihil interest, hoc enim dicitur, dum alatur et vivat, cuius id lacte fiat. 11 Cur igitur iste qui hoc dicit, si in capessendis naturæ sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit? 12 an quia spiritu multo et calore exalbuit, non idem sanguis est nunc in uberibus, qui in utero fuit? 13 Nonne hac quoque in re sollertia naturæ evidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, adventante iam partus tempore, in supernas se partis perfert, ad fovenda vitæ atque lucis rudimenta præsto est et recens natis notum et familiarem victum offert? 14 Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere. 15 Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quoque animadversum. Nam si ovium lacte hædi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem. 16 In arboribus etiam et frugibus maior plerumque vis et potestas est ad earum indolem vel detrectandam vel augendam aquarum atque terrarum quæ alunt, quam ipsius quod iacitur seminis, ac sæpe videas arborem lætam et nitentem, in locum alium transpositam, deterioris terræ suco deperisse. 17 Quæ, malum, igitur ratio est, nobilitatem istam nati modo hominis corpusque et animum, bene ingeniatis primordiis inchoatum, insitivo degenerique alimento lactis alieni corrumpere? præsertim si ista quam ad præbendum lactem adhibebitis, aut serva aut servilis est et, ut plerumque solet, externæ et barbaræ nationis est, si inproba, si informis, si inpudica, si temulenta est; nam plerumque sine discrimine, quæcumque id temporis lactans est adhiberi solet. 18 Patiemurne igitur infantem hunc nostrum pernicioso contagio infici et spiritum ducere in animum atque in corpus suum ex corpore et animo deterrimo? 19 Id hercle ipsum est quod sæpenumero miramur, quosdam pudicarum mulierum liberos parentum suorum neque corporibus neque animis similes existere. 20 Scite igitur et perite noster Maro, quod, cum versus illos Homeri consectaretur: οὐκ ἄρα σοί γε πατὴρ ἦν ἱππότα Πηλεύς, Οὐδὲ Θέτις μήτηρ· γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα Πέτραι τʼ ἠλίβατοι, ὅτι τοι νόος ἐστὶν ἀπηνής, non partionem solam, tamquam ille quem sequebatur, sed alituram quoque feram et sævam criminatus est; addidit enim hoc de suo: Hyrcanæque admorunt ubera tigres, quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem ingenium altricis et natura lactis tenet, quæ iam a principio imbuta paterni seminis concretione, ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat. 21 Et præter hæc autem, quis illud etiam neglegere aspernarique possit, quod quæ partus suos deserunt ablegantque a sese et aliis nutriendos dedunt, vinculum illud coagulumque animi atque amoris, quo parentes cum filiis natura consociat, interscindunt aut certe quidem diluunt deteruntque. 22 Nam ubi infantis aliorsum dati facta ex oculis amolitiost, vigor ille maternæ flagrantiæ sensim atque paulatim restinguitur omnisque inpatientissimæ sollicitudinis strepitus consilescit, neque multo minor amendati ad nutricem aliam filii, quam morte amissi, obliviost. 23 Ipsius quoque infantis adfectio animi, amoris, consuetudinis in ea sola unde alitur occupatur, et proinde, ut in expositis usu venit, matris quæ genuit neque sensum ullum neque desiderium capit. Ac propterea, oblitteratis et abolitis nativæ pietatis elementis, quicquid ita educati liberi amare patrem atque matrem videntur, magnam fere partem non naturalis ille amor est, sed civilis et opinabilis. 24 Hæc Favorinum dicentem audivi Græca oratione. Cuius sententias communis utilitatis gratia, quantum meminisse potui, rettuli, amoenitates vero et copias ubertatesque verborum Latina omnis facundia vix quædam indipisci potuerit, mea tenuitas nequaquam.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑