Aulus Gellius, Noctes Atticæ
a Tertiumne consul an tertio dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, quæstionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit. 1 FAMILIARI meo cuipiam litteras Athenis Romam misi. 2 In his scriptum fuit me illi iam tertium scripsisse. 3 Is ad me rescripsit petivitque ut rationem dicerem cur tertium ac non tertio scripsissem. Id etiam adscripsit, ut eadem, quid super illo quoque mihi videretur, facerem se certiorem, tertium ne consul et quartum an tertio et quarto dicendum esset, quoniam Romæ doctum virum dicere audisset tertio et quarto consul, non tertium quartum que; idque in principio libri III. Coelium scripsisse et Quintum Claudium in libro undevicesimo C. Marium creatum septimo consulem dixisse. 4 Ad hæc ego rescripsi nihil amplius quam verba M. Varronis, hominis, opinor, quam fuit Claudius cum Coelio doctioris, quibus verbis utrumque de quo ad me scripserat decideretur; 5 nam et Varro satis aperte quid dici oporteret edocuit et ego adversus eum qui doctus esse dicebatur litem meam facere absens nolui. 6 Verba M. Varronis ex libro Disciplinarum quinto hæchace sunt: Aliud est quarto prætorem fieri et quartum; quod quarto locum adsignificat ac tres ante factos, quartum tempus adsignificat et ter ante factum. Igitur Ennius recte, quod scripsit: Quintus pater quartum fit consul, et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet consul tertium aut tertio, extremas litteras non scripsit. 7 Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum: Cum Pompeius, inquit, ædem Victoriæ dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores scriberentur, quæri coeptum est, utrum consul tertio inscribendum esset an tertium. Eam rem Pompeius exquisitissime rettulit ad doctissimos civitatis, cumque dissentiretur et pars tertio, alii tertium scribendum contenderent, rogavit, inquit, Ciceronem Pompeius, ut quod ei rectius videretur scribi iuberet. Tum Ciceronem iudicare de viris doctis veritum esse, ne, quorum opinionem inprobasset, ipsos videretur inprobasse. Persuasit igitur Pompeio, ut neque tertium. neque tertio scriberetur, sed ad secundum usque t fierent litteræ, ut verbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi lateret. 8 Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum. 9 Nam cum multis annis postea scæna, quæ prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum lineolisliniolis incisis significatus est. 10 In M. autem Catonis quarta Origine ita perscriptum est: Carthaginienses sextum de foedere decessere. Id verbum significat quinquiens ante eos fecisse contra foedus et tum sextum. 11 Græci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris τρίτον καὶ τέταρτον dicunt, quod congruit cum eo quod Latine dicitur: tertium quartumque.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
