Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 9, cap. 9

1 Ibi diutius subsistere coactus, quia duces socordius adservati profugerant, misit, qui conquirerent alios. Nec repertis pervicit cupido visendi Oceanum adeundique terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto caput suum totque fortissimorum virorum salutem permittere: 2 navigabant ergo omnium, per quæ ferebantur, ignari. Quantum inde abesset mare, quæ gentes colerent, quam placidum amnis os, quam patiens longarum navium esset, anceps et cæca æstimatio augurabatur: unum erat temeritatis solacium perpetua felicitas. 3 Iam CCCC stadia processerant, cum gubernatores agnoscere ipsos auram maris et haud procul videri sibi Oceanum abesse indicant regi. 4 Lætus ille hortari nauticos coepit, incumberent remis: adesse finem laboris omnibus votis expetitum: iam nihil gloriæ deesse, nihil obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine sanguine oram terræ ab illis capi: ne naturam quidem longius posse procedere: brevi incognita nisi inmortalibus esse visuros. 5 Paucos tamen navigio emisit in ripam, qui agrestes vagos exciperent, e quibus certiora nosci posse sperabat. Illi scrutati omnia tuguria tandem latentes repperere. 6 Qui interrogati, quam procul abessent mari, responderunt nullum ipsos mare ne fama quidem accepisse: ceterum tertio die perveniri posse ad aquam amaram, quæ corrumperet dulcem. Intellectum est mare destinari ab ignaris naturæ eius. 7 Itaque ingenti alacritate nautici remigant, et proximo quoque die, quo propius spes admovebatur, crescebat : ardor animorum. Tertio iam die mixtum flumini subibat mare leni adhuc æstu confundente dispares undas. 8 Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo lentius, quia cursus æstu reverberabatur, adplicant classem et ad commeatus petendos discurrunt, securi casus eius, qui supervenit ignaris. 9 Tertia ferme hora erat, cum stata vice Oceanus exæstuans invehi coepit et retro flumen urgere. Quod primo coercitum, deinde vehementius pulsum maiore impetu adversum agebatur. 10 quam torrentia præcipiti alveo incurrunt. Ignota vulgo freti natura erat, monstraque et iræ deum indicia cernere videbantur, identidem intumescens mare et in campos paulo ante siccos descendere superfusum. 11 Iamque levatis navigiis et tota classe dispersa, qui expositi erant, undique ad naves trepidi et inproviso malo a attoniti recurrunt. 12 Sed in tumultu festinatio quoque tarda est. Hi contis navigia pellebant, hi, dum remos aptari prohibebant, 13 consederant, quidam enavigare properantes, sed non expectatis, qui simul esse debebant, clauda et inhabilia navigia languide moliebantur, aliæ a navium inconsulte ruentes non receperant: pariterque et multitudo et paucitas festinantes morabatur. 14 Clamor hinc expectare, hinc ire iubentium dissonæque voces numquam idem atque unum tendentium non oculorum modo usum, sed etiam aurium abstulerant. 15 Ne in gubernatoribus quidem quicquam opis erat, quorum nec exaudiri vox a tumultuantibus poterat nec imperium a territis inconpositisque servari. 16 Ergo conlidi inter se naves abstergerique invicem remi et alii aliorum navigia urgere coeperunt. Crederes non unius exercitus classem vehi, sed duorum navale inisse certamen. 17 Incutiebantur puppibus proræ, premebantur a sequentibus, qui antecedentes turbaverant: iurgantium ira perveniebat etiam ad manus. 18 Iamque æstus totos circa flumen campos inundaverat tumulis dumtaxat eminentibus velut insulis parvis, in quos plerique trepidi omissis navigiis enare properant. 19 Dispersa classis partim in præalta aqua stabat, qua subsederant valles, partim in vado hærebat, utcumque inæquale terræ fastigium occupaverant undæ: cum subito novus et pristino maior terror incutitur. 20 Reciprocari coepit mare magno tractu aquis in suum fretum recurrentibus reddebatque terras paulo ante profundo salo mersas. Igitur destituta navigia alia præcipitantur in proras, alia in latera procumbunt. Strati erant campi sarcinis, armis, avulsarum tabularum remorumque fragmentis. 21 Miles nec egredi in terram nec in nave subsistere audebat identidem præsentibus graviora, quæ sequerentur, expectans. Vix, quæ perpetiebantur, videre ipsos credebant, in sicco naufragia, in amni mare. 22 Nec finis malorum: quippe æstum paulo post mare relaturum, quo navigia adlevarentur, ignari famem et ultima sibimet ominabantur. Beluæ quoque fluctibus destitutæ terribiles vagabantur. 23 Iamque nox adpetebat, et regem quoque desperatio salutis ægritudine adfecerat. Non tamen invictum animum curæ obruunt, quin tota nocte persederet in speculis equitesque præmitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exæstuare sensissent, præcederent. 24 Navigia quoque et lacerata refici et eversa fluctibus erigi iubet paratosque esse et intentos, cum rursus mare terras inundasset. 25 Tota ea nocte inter vigilias adhortationesque consumpta celeriter et equites ingenti cursu refugere et secutus est æstus. Qui primo aquis leni tractu subeuntibus coepit levare navigia, mox totis campis inundatis etiam inpulit classem. 26 Plaususque militum nauticorumque insperatam salutem inmodico celebrantium gaudio litoribus ripisque resonabat. Unde tantum redisset subito mare, quo pridie refugisset, quænam esset eiusdem elementi natura modo discors, modo imperio temporum obnoxia, mirabundi requirebant. 27 Rex cum ex eo, quod acciderat, coniectaret post solis ortum statum tempus esse, media nocte, ut æstum occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit evectusque os eius CCCC stadia processit in mare tandem voti sui compos. Præsidibusque et maris et locorum dis sacrificio facto ad classem rediit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑