Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Sed ne otium serendis rumoribus natum aleret, in Indiam movit, semper bello quam post victoriam clarior. 2 India tota ferme spectat orientem, minus in latitudinem, quam recta regione spatiosa. 3 Quæ austrum accipiunt, in altius terræ fastigium excedunt: plana sunt cetera multisque inclitis amnibus Caucaso monte ortis placidum per campos iter præbent. 4 Indus gelidior est quam ceteri: aquas vehit a colore maris haud multum abhorrentes. 5 Ganges, omnium ab Oriente fluvius maximus, ad meridianas regionem decurrit et magnorum montium iuga recto alveo stringit: inde eum obiectæ rupes inclinant ad orientem. 6 Uterque Rubro mari accipitur. Indus ripas multasque arbores cum magna soli parte exorbet, 7 saxis quoque inpeditus, quis crebro reverberatur: ubi mollius solum repperit, stagnat insulasque molitur. Acesines eum auget. 8 Ganges decursurum Iomanen intercipit, magnoque motu amnis uterque colliditur: quippe Ganges asperum os influenti obicit, nec repercussæ aquæ cedunt. 9 Diardines minus celeber auditu est, quia per ultima Indiæ currit: ceterum non crocodillos modo, uti Nilus, sed etiam delphinos ignotasque aliis gentibus beluas alit. 10 Ethymantus crebris flexibus subinde curvatus ab accolis rigantibus campos carpitur: ea causa est, cur tenues Reliquias iam sine nomine in mare emittat. 11 Multis præter hos amnibus tota regio dividitur, sed ignobilibus, quia non adita interfluunt. 12 Ceterum quæ propiora sunt mari, aquilone maxime deuruntur: is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat, ita alendis frugibus mitia. 13 Sed adeo in illa plaga mundus statas temporum vices mutat, ut, cum alia fervore solis exæstuant, Indiam nives obruant, rursusque, ubi cetera rigent, illic intolerandus æstus existat. 14 Nec, cur verterit se natura, causa. Mare certe, quo adluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris. Ab Erythro rege inditum est nomen: propter quod ignari rubere aquas credunt. 15 Terra lini ferax: inde plerisque sunt vestes. Libri arborum teneri haud secus quam chartæ litterarum notas capiunt. 16 Aves ad imitandum humanæ vocis sonum dociles sunt. Animalia invisitata cеteris gentibus nisi invecta. Eadem terra rhinocerotas aliis ignotos generat. 17 Elephantorum maior est vis quam, quos in Africa domitant, et viribus magnitudo respondet. 18 Aurum flumina vehunt, quæ leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt. 19 Gemmas margaritasque mare litoribus infundit: neque alia illis maior opulentiæ causa est, utique postquam vitiorum commercium vulgavere in exteras gentes. Quippe æstimantur purgamenta exæstuantis freti pretio, quod libido constituit. 20 Ingenia hominum, sicut ubique, apud illos locorum quoque situs format. 21 Corpora usque pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis vinciunt, lapilli ex auribus pendent: brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent. 22 Capillum pectunt sæpius quam tondent: men tum semper intonsum est, reliquam oris cutem ad speciem levitatis exæquant. 23 Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, super omnium gentium vitia. Cum rex semet in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt totumque iter, per quod ferri destinavit, odoribus conplent. 24 Aurea lectica margaritis circumpendentibus recubat: distincta sunt auro et purpura carbasa, quæ indutus est: lecticam sequuntur armati corporisque custodes, 25 inter quos ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere docuerunt. 26 Regia auratas cоlumnas habet: totas eas vitis auro cælata percurrit, aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteæ effigies opera distinguant. 27 Regia adeuntibus patet, cum capillum pectit atque ornat: tunc responsa legationibus, tunc iura popularibus reddit. Demptis soleis odoribus inlinuntur pedes. 28 Venatus maximus labor est inclusa vivario animalia inter vota cantusque pelicum figere. Binum cubitorum sagittæ sunt, quas emittunt maiore nisu quam effectu: quippe telum, cuius in levitate vis omnis est, inhabili pondere oneratur. 29 Breviora itinera equo conficit: longior ubi expeditio est, elephanti vehunt currum, et tantarum beluarum corpora tota contegunt auro. Ac, ne quid perditis moribus desit, lecticis aureis pelicum longus ordo sequitur: separatum a reginæ ordine agmen est æquatque hixuriam. 30 Feminæ epulas parant. Ab isdem vinum ministratur, cuius omnibus Indis largus est usus. Regem mero somnoque sopitum in cubiculum pelices referunt patrio carmine noctium invocantes deos. 31 Quis credat inter hæc vitia curam esse sapientiæ? Unum agreste et horridum genus est, quod sapientes vocant. 32 Apud hos occupare fati diem pulchrum, et vivos se cremari iubent, quibus aut segnis ætas aut incommoda valitudo est: expectatam mortem pro dedecore vitæ habent, nec ullus corporibus, quæ senectus solvit, honos redditur: inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit. 33 Illi, qui in urbibus publicis muneribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura prædicere. 34 Nec quem quam admovere leti diem credunt, cui expectare interrito liceat. Deos putant, quidquid colere coeperunt, arbores maxime, quas violare capital est. 35 Menses in quinos denos discripserunt dies, anni plena spatia servantur. 36 Lunæ cursu notant tempora, non, ut plerique, cum orbem sidus inplevit, sed cum se curvare coepit in cornua, et idcirco breviores habent menses, quia spatium eorum ad hunc lunæ modum dirigunt. 37 Multa et alia traduntur, quibus morari ordinem rerum haud sane operæ videbatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
