Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 5, cap. 9

1 Hæc dicente Dareo præsentis periculi species omnium simul corda animosque horrore perstrinxerat, nec aut consilium suppetebat aut vox, cum Artabazus, vetustissimus amicorum, quem hospitem fuisse Philippi supra diximus: Nos vero, inquit, pretiosissimam vestem induti armisque, quanto maximo cultu possumus, adornati regem in aciem sequemur, ea quidem mente, ut victoriam speremus, mortem non recusemus. 2 Adsensu excepere ceteri hanc vocem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio erat, cum Besso inauditi antea facinoris societate inita regem suum per milites, quibus ambo præerant, conprehendere et vincire decreverant, ea mente, ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris, magni profecto cepisse Dareum æstimaturi, sin autem eum effugere potuissent, interfecto Dareo regnum ipsi occuparent bellumque renovarent. 3 Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariæ spei præparans: Scio me, inquit, sententiam esse dicturum prima specie haudquaquam auribus tuis gratam: sed medici quoque graviores morbos asperis remediis curant, et gubernator, ubi naufragium timet, iactura, quidquid servari potest, redimit. 4 Ego tamen, non ut damnum quidem facias, suadeo, sed ut te аc regnum tuum salubri ratione conserves. Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit: novis initiis et ominibus opus est. Auspicium et imperium interim alii trade, qui tam diu rex appelletur, donec Asia decedat hostis, victor deinde regnum tibi reddat. 5 Hoc autem brevi futurum ratio promittit: Bаctra intacta sunt, Indi et Sacæ in tua potestate, tot populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia ad res novandas vires paratas habent, ut maior belli moles supersit quam exhausta sit. 6 Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non necessariam? Fortium virorum est magis mortem contemnere quam odisse vitam: 7 sæpe tædio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi. At nihil virtus inexpertum omittit. Utique ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire satis est. 8 Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, præfectum regionis eius, Bessum, regem temporis gratia constituamus : rebus conpositis iusto regi tibi fiducianwm restituet imperium. 9 Haud mirum est Dareum non temperasse animo, quamquam eum, impiæ voci quantum nefas subesset, latebat. Itaque: Pessimum, inquit, mancipium, repperisti exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires? 10 strictoque acinace interfecturus eum videbatur, ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie, ceterum, si perseveraret, vincturi circumstetissent. 11 Nabarzanes interim elapsus, mox et Bessus est secutus: copias, quibus præerant, a cetero exercitu secedere iubent secretum inituri consilium. 12 Artabazus convenientem præsenti fortunæ sententiam orsus mitigare Dareum temporum identidem admonens coepit: ferret æquo animo qualiumcumque, suorum tamen vel stultitiam vel errorem. Instare iam ei Alexandrum, gravem, etiam si omnes præsto essent: quid futurum, si persecuti fugam ipsius alienentur? 13 Ægre paruit Artabazo et, quamquam movere castra statuerat, turbatis tamen omnium animis eodem in loco substitit. Sed attonitus mæstitia simul et desperatione tabernaculo se inclusit. 14 Ergo in castris, quæ nullius regebantur imperio, varii animorum motus erant, nec in commune ut ante consulebatur. 15 Dux Græcorum militum, Patron, arma capere suos iubet paratosque esse ad exequendum imperium. 16 Persæ secesserant: Bessus cum Bactrianis erat temptabatque Persas abducere, Bactra et intactæ regionis opulenta simulque, quæ manentibus instarent pericula, ostentans. Persarum omnium eadem fere fuit vox, nefas esse deseri regem. 17 Inter hæc Artabazus omnibus imperatoriis fungebatur officiis: ille Persarum tabernacula circumire, hortari, monere nunc singulos, nunc universos non ante destitit, quam satis constaret imperata facturos. Idem ægre a Dareo inpetravit, ut cibum caperet animumque rebus adverteret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑