Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 At Dareus, cum Ægypto devertisse in Africam hostem conperisset, dubitaverat, utrumme circa Mesopotamiam subsisteret an interiora regni sui peteret, haud dubie potentior auctor præsens futurus ultimis gentibus inpigre bellum capessendi, quas ægre per præfectos suos moliebatur. 2 Sed ut idoneis auctoribus fama vulgavit Alexandrum cum omnibus copiis, quamcumque ipse adisset regionem, petiturum, haud ignarus, quam cum strenuo res esset, omnia longinquarum gentium auxilia Babyloniam contrahi iussit. Bactriani Scythæque et Indi convenerant iam, et ceterarum gentium copiæ partibus simul adfuerunt. 3 Ceterum cum dimidio ferme maior esset exercitus, quam in Cilicia fuerat, multis arma deerant. Quæ summa cura conparabantur: equitibus equisque tegumenta erant ex ferreis lamminis serie inter se conexis, quis antea præter iacula nihil dederat, scuta gladiique adiciebantur, 4 equorumque greges peditibus distributi sunt, ut maior pristino esset equitatus. 5 Ingensque, ut credebat, hostium terror ducentæ falcatæ quadrigæ, unicum illarum gentium auxilium, secutæ sunt: ex summo temone hastæ præfixæ ferro eminebant, utrimque a iugo ternos direxerat gladios, inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum, aliæ deinde falces summissæ e rotarum orbibus hærebant et aliæ in terram demissæ, quidquid obvium concitatis equis fuisset, amputaturæ. 6 Hoc modo instructo exercitu ac perarmato Babylone copias movit. A parte dextra erat Tigris, nobilis fluvius, lævam tegebat Euphrates, agmen Mesopotamiæ campos inpleverat. 7 Tigri deinde superato cum audisset haud procul abesse hostem, Satropaten, equitum præfectum, cum mille delectis præmisit. 8 Mazæo prætori sex milia data, quibus hostem transitu amnis arceret: eidem mandatum, ut regionem, quam Alexander esset aditurus, popularetur atque ureret. Quippe credebat inopia debellari posse nihil habentem, nisi quod rapiendo occupasset: ipsi autem commeatus alii terra, alii Tigri amne subvehebantur. 9 Iam pervenerat Arbela, vicum ignobilem, nobilem sua clade facturus. Hic commeatuum sarcinarumque maiore parte deposita Lycum amnem ponte iunxit et per dies quinque sicut ante Euphraten traiecit exercitum. 10 Inde octoginta fere stadia progressus ad alterum amnem — Boumelo nomen est — castra posuit. Opportuna explicandis copiis regio erat, equitabilis et vasta planities: ne stirpes quidem et brevia virgulta operiunt solum, liberque prospectus oculorum etiam ad ea, quæ procul recessere, pennittitur: atque, si qua campi eminebant, iussit æquari totumque fastigium extendi. 11 Alexandro, qui numerum copiarum eius, quantum procul coniectari poterat, æstimabant, vix fecerunt fidem tot milibus cæsis maiores copias esse reparatas. 12 Ceterum omnis periculi et maxime multitudinis contemptor undecimis castris ad Euphraten pervenit. Quo pontibus iuncto equites primos ire, phalangem sequi iubet Mazæo, qui ad inhibendum transitum eius cum sex milibus equitum occurrerat, non auso perieulum sui facere. 13 Paucis deinde non ad quietem, sed ad præparandos animos diebus datis militi strenue hostem insequi coepit metuens, ne interiora regni sui peteret sequendusque esset per loca omni solitudine atque inopia vasta. 14 Igitur quarto decimo die præter Armeniam penetrat ad Tigrin. Tota regio ultra amnem recenti fumabat incendio: quippe Mazæus, quæcumque adierat, haud secus quam hostis urebat. 15 Ac primo caligine, quam fumus effuderat, obscurante lucem insidiarum metu substitit, deinde ut speculatores præmissi tuta omnia nuntiaverunt, paucos equitum ad temptandum vadum fluminis præmisit. Cuius altitude primo summa equorum pectora, mox, ut in medium alveum ventum est, cervices quoque æquabat. 16 Nee sane alius amnis ad Orientis plagam tam violentus invehitur multorum torrentium non aquas solum, sed etiam saxa secum trahens. Itaque a celeritate, qua defluit, Tigri nomen est inditum, quia Persica lingua tigrin sagittam appellant. 17 Igitur pedes velut divisus in cornua circumdato equitatu, levatis super capita armis haud ægre ad ipsum alveum penetrat. 18 Primus inter pedites rex egressus in ripam vadum militibus manu, quando vox exaudiri non poterat, ostendit. Sed gradum firmare vix poterant, cum modo saxa lubrica vestigium fallerent, modo rapidior unda subduceret. 19 Præcipuus erat labor eorum, qui humeris onera portabant: quippei cum semetipsos regere non possent, in rapidos gurgites incommodo onere auferebantur, et dum sua quisque spolia consequi studet, maior inter ipsos quam cum amni orta luctatio est, cumulique sarcinarum passim fluitantes plerosque perculerant. 20 Rex monere, ut satis haberent arma retinere: cetera se redditurum. Sed neque consilium neque imperium accipi poterat: obstrepebat hinc metus, præter hunc invicem luctantium mutuus clamor. 21 Tandem, qua leniore tractu amnis aperit vadum, emersere, nec quicquam præter paucas sarcinas desideratum est. 22 Deleri potuit exercitus, si quis vincere ausus esset, sed perpetua fortuna regis avertit inde hostem. Sic Granicum tot milibus equitum peditumque in ulteriore stantibus ripa superavit. sic angustis in Ciliciæ callibus tantam multitudinem hostium: 23 audaciæ quoque, qua maxime viguit, ratio minui potest, quia numquam in discrimen venit, an temere fecisset. Mazæus, qui, si transeuntibus flumen supervenisset, haud dubie oppressurus fuit inconpositos, in ripa demum ad iam perarmatos adequitare coepit. 24 Mille admodum equites præmiserat: quorum paucitate Alexander explorata, deinde contempta præfectum Pæonum equitum Aristona laxatis habenis invehi iussit. 25 Insignis eo die pugna equitum et præcipue Aristonis fuit: præfectum equitatus Persarum Satropaten directa in guttur hasta transfixit fugientemque per medios hostes consecutus ex equo præcipitavit et obluctanti gladio caput dempsit. Quod relatum magna cum laude ante regis pedes posuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
