Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 6, cap. 8

1 Advocato tum consilio amicorum, cui tamen Philotas adhibitus non est, Nicomachum introduci iubet. 2 Is eadem, quæ detulerat frater ad regem, ordine exposuit. 3 Erat Craterus regi carus in paucis et eo Philotæ ob æmulationem dignitatis adversus neque ignorabat sæpe Alexandri auribus nimia iactatione virtutis atque operæ gravem fuisse et ob ea non quidem sceleris, sed contumaciæ tamen esse suspectum. 4 Non aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram ratus odio suo pietatis præferens speciem: Utinam, inquit, in principio quoque huius rei nobiscum deliberasses! 5 Suasissemus, si Philotæ velles ignoscere, patereris potius ignorare eum, quantum deberet tibi, quam usque ad mortis metum adductum sæpius de periculo suo quam de tuo cogitare beneficio. Ille enim semper insidiari tibi poterit, tu non semper Philotæ poteris ignoscere. 6 Nec est, quod existimes eum, qui tantum ausus est, venia posse mutari. Scit eos, qui misericordiam consumpserunt, amplius sperare non posse. 7 At ego, etiam si ipse vel pænitentia vel beneficio tuo victus quiescere volet, patrem eius Parmenionem, tanti ducem exercitus et inveterata apud milites suos auctoritate haud multum infra magnitudinis tuæ fastigium positum, scio non æquo animo salutem filii sui debiturum tibi. 8 Quædam beneficia odimus. Meruisse mortem confiteri pudet: superest, ut malit videri iniuriam accepisse quam vitam. Proinde scito tibi cum illis de salute esse pugnandum. 9 Satis hostium superest, ad quos persequendos ituri sumus: latus a domesticis hostibus muni. Hos si summoves, nihil metuo ab externo. Hæc Craterus. 10 Nec ceteri dubitabant, quin coniurationis indicium suppressuras non fuisset nisi auctor aut particeps. Quem enim pium et bonæ mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis, quæ ad eum delata erant, non protinus ad regem fuisse cursurum? 11 ne Cebalini quidem exemplo, qui ex fratre conperta ipsi nuntiasset, commotum esse Parmenionis filium, præfectum equitatus, omnium arcanorum regis arbitrum! Simulasse etiam, non vacasse sermoni suo regem, ne index alium internuntium quæreret. 12 Nicomachum religione quoque deum adstrictum conscientiam suam exonerare properasse: Philotam consumpto per ludum iocumque pæne toto die gravatum esse pauca verba pertinentia ad caput regis tam longo et forsitan supervacuo inserere sermoni. 13 At eum non credidisse talia deferentibus pueris! Cur igitur extraxisset biduum, tamquam indicio haberet fidem? Dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius damnabat. 14 In suo quemque periculo magnum animum habere: cum de salute regis timeretur, credulos esse debere, vana quoque deferentis admittere. 15 Omnes igitur quæstionem de eo, ut participes sceleris indicare cogeretur, habendam esse decernunt. Rex admonitos, uti consilium silentio premerent, dimittit. Pronuntiari deinde iter in posterum iubet, 16 ne qua noxiis initi consilii daretur nota. Invitatus est etiam Philotas ad ultimas ipsi epulas, et rex non cenare modo, sed etiam familiariter conloqui cum eo, quem damnaverat, sustinuit. 17 Secunda deinde vigilia luminibus extinctis cum paucis in regiam coeunt Hephæstion et Crateras et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum, ut qui ad prætorium excubabant, armati vigilarent. 18 Iam ad omnes aditus dispositi erant equites, itinera quoque obsidere iussi, ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediæ magnisque copiis præerat, occultus evaderet. 19 Atarrhias autem cum CCC armatis intraverat regiam: huic decem satellites adduntur, quorum singulos deni armigeri sequebantur. 20 Hi ad alios coniuratos conprehendendos distributi sunt, Atarrhias cum trecentis ad Philotam missus clausum aditum domus moliebatur L iuvenum promptissimis stipatus : nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi. 21 Ilium sive securitate animi sive fatigatione resolutum somnus oppresserat: quem Atarrhias torpentem adhuc occupat. 22 Tandem ei sopore discusso cum inicerentur catenæ: Vicit, inquit, bonitatem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas. Nec plura elocutum capite velato in regiam adducunt. 23 Postero die rex edixit, omnes armati coirent. VI milia fere militum venerant, præterea turba lixarum calonumque inpleverant regiam. 24 Philotan armigeri agmine suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo, quam rex adlocutus milites esset. 25 De capitalibus rebus vetusto Macedonum modo inquirebat rex, iudicabat exercitus — in pace erat vulgi —, et nihil potestas regum valebat, nisi prius valuisset auctoritas. 26 Igitur Dymni primum cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑