Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Ille iam Ecbatana pervenerat. Caput Mediæ urbs hæc: nunc tenent Parthi, eaque æstiva agentibus sedes est. Adire deinde Bactra decreverat, sed veritus, ne celeritate Alexandri occuparetur, consilium iterque mutavit. 2 Aberat ab eo Alexander stadia MD, sed iam nullum intervallum adversus velocitatem eius satis longum videbatur: itaque proelio magis quam fugæ se præparabat. 3 XXX milia peditum sequebantur, in quibus Græcorum erant mi milia fide vetere erga re gem ad ultimum invicta. 4 Funditorum quoque et sagittariorum manus IIII milia expleverat: præter hos III milia et CCC equites erant, maxime Bactrianorum. 5 Bessus præerat, Bactrianæ regionis præfectus. Cum hoc agmine paulum declinavit via militari iussis præcedere lixis inpedimentorumque custodibus. 6 Consilio deinde advocato: Si cum ignavis, inquit, et pluris qualemcumque vitam quam honestam mortem æstimantibus fortuna me iunxisset, tacerem potius quam frustra verba consumerem. 7 Sed maiore, quam vellem, documento et virtutem vestram et fidem expertus magis etiam coniti debeo, ut dignus talibus amicis sim, quam dubitare, an vestri similes adhuc sitis. 8 Ex tot milibus, quæ sub imperio fuerunt meo, bis me victum, bis fugientem persecuti estis. 9 Fides vestra et constantia, ut regem me esse credam, facit. Proditores et transfugæ in urbibus meis regnant, non, hercule, quia tanto honore digni habentur, sed ut præmiis eorum vestri sollicitentur animi. Meam fortunam tamen quam victoris maluistis sequi, dignissimi, quibus, si ego non possim, dii pro me gratiam referant. 10 Et, mehercule, referent. Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam ingrata fama, quæ non in cælum vos debitis laudibus ferat. Itaque etiam si consilium fugæ, a qua multum abhorret animus, agitassem, vestra tamen virtute fretus obviam issem hosti. 11 Quo usque enim in regno exulabo et per fines imperii mei fugiam externum et advenam regem, cum liceat experto belli fortunam aut reparare, quæ amisi, aut honesta morte defungi? 12 Nisi forte satius est expectare victoris arbitrium et Mazæi et Mithrenis exemplo precarium accipere regnum nationis unius, ut iam malit ille gloriæ suæ quam iræ obsequi. 13 Nec di siverint, ut hoc decus mei capitis aut demere mihi quisquam audeat aut condonare, nec imperium vivus amittam, idemque erit regni mei, qui spiritus finis. 14 Vobis si hic animus, si hæc lex, nulli non parta libertas est. Nemo e vobis fastidium Macedonum, nemo vultum superbum ferre cogetur: sua cuique dextera aut ultionem tot malorum pariet aut finem. 15 Equidem, quam versabilis fortuna sit, documentum ipse sum nec inmerito mitiores vices eius expecto. Sed si iusta ac pia bella di aversantur, fortibus tamen viris licebit honeste mori. 16 Per ego vos decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos viros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes in Græciam missas, per tot tropæa regum oro et obtestor, ut nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis, 17 ut eadem constantia animorum, qua præterita tolerastis, experiamini, quidquid deinde fors tulerit: me certe in perpetuum aut victoria egregia nobilitabit aut ruina.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
