Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Iamque Græci milites, quos Thymondas a Pharnabazo acceperat, præcipua spes et propemodum unica, ad Dareum pervenerant. 2 Hi magnopere suadebant, ut retro abiret spatiososque Mesopotamiæ campos repeteret: si id consilium damnaret, at ille divideret saltem innumerabiles copias neu sub unum fortunæ ictum totas vires regni cadere pateretur. 3 Minus hoc regi quam purpuratis eius displicebat: ancipitem fidem et mercede venalem proditioni imminere et dividi non ob aliud copias velle, quam ut ipsi in diversa digressi, si quid commissum esset, traderent Alexandro: 4 nihil tutius fore quam circumdatos eos exercitu toto obrui telis, documentum non inultæ perfidiæ futuros. 5 At Dareus, ut erat sanctus ac mitis, se vero tantum facinus negat esse facturum, ut suam secutos fidem, suos milites iubeat trucidari: quem deinde amplius nationum exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot militum sanguine inbuisset manus? 6 Neminem stolidum consilium capite luere debere: defuturos enim, qui suaderent, si suasisse periculosum esset. Denique ipsos cotidie ad se advocari in consilium variasque sententias dicere, nec tamen melioris fidei haberi, qui prudentius suaserit. 7 Itaque Græcis nuntiari iubet, ipsum quidem benivolentiæ illorum gratias agere, ceterum, si retro ire pergat, haud dubie regnum hostibus traditurum: fama bella stare et eum, qui recedat, fugere credi. 8 Trahendi vero belli vix ullam esse rationem: tantæ enim multitudini, utique cum iam hiems instaret, in regione vasta et invicem a suis atque hoste vexata non suffectura alimenta. 9 Ne dividi quidem copias posse servato more maiorum, qui universas vires discrimini bellorum semper obtulerint. 10 Et, hercule, terribilem antea regem et absentia sua ad vanam fiduciam elatum, postquam adventare se senserit, cautum pro temerario factum delituisse inter angustias saltus ritu ignobilium ferarum, quæ strepitu prætereuntium audito silvarum latebris se occulerent. 11 Iam etiam valitudinis simulatione frustrari suos milites. Sed non amplius ipsum esse passurum detrectare certamen: in illo specu, in quem pavidi recessissent, oppressurum esse cunctantes. 12 Hæc magnificentius iactata quam verius. Ceterum pecunia omni rerumque pretiosissimis Damascum Syriæ cum modico præsidio militum missis reliquas copias in Ciliciam duxit insequentibus more patrio agmen coniuge ac matre. Virgines quoque cum parvo filio comitabantur patrem. 13 Forte eadem nocte et Alexander ad fauces, quibus Syria aditur, et Dareus ad eum locum, quem Amanicas Pylas vocant, pervenit. 14 Nec dubitavere Persæ, quin Isso relicta, quam ceperant, Macedones fugerent: nam etiam saucii quidam et invalidi, qui agmen non poterant persequi, excepti erant. 15 Quos omnis instinctu purpuratorum barbara feritate sævientium præcisis adustisque manibus circumduci, ut copias suas noscerent, satisque omnibus spectatis nuntiare, quæ vidissent, regi suo iussit. 16 Motis ergo castris superat Pinarum amnem in tergis, ut credebat, fugientium hæsurus. At illi, quorum amputaverat manus, ad castra Macedonum penetrant Dareum, quanto maximo cursu posset, sequi nuntiantes. 17 Vix fides habebatur: itaque speculatores mari in eas regiones præmissos explorare iubet, ipse adesset, an præfectorum aliquis speciem præbuisset universi venientis exercitus. 18 Sed dum speculatores reverterentur, procul ingens multitudo conspecta est. Ignes deinde totis campis conlucere coeperunt, omniaque velut continenti incendio ardere visa, cum incondita multitudo maxime propter iumenta laxius tenderet. 19 Itaque eo ipso loco metari suos castra iusserat, lætus — quod omni expetierat voto — in illis potissimum angustiis decernendum fore. 20 Ceterum, ut solet fieri, cum ultimi discriminis tempus adventat, in sollicitudinem versa fiducia est. Illam ipsam fortunam, qua adspirante res tam prospere gesserat, verebatur nec iniuria ex his, quæ tribuisset sibi, quamque mutabilis esset, reputabat: unam superesse noctem, quæ tanti discriminis moraretur eventum. 21 Rursus occurrebat, maiora periculis præmia et, sicut dubium esset, an vinceret, ita illud utique certum esse, honeste et cum magna laude moriturum. 22 Itaque corpora milites curare iussit ac deinde tertia vigilia instructos et armatos esse: ipse in iugum editi montis escendit multisque conlucentibus facibus patrio more sacrificium dis præsidibus loci fecit. 23 Iamque tertium, sicut præceptum erat, signum tuba miles acceperat itineri simul paratus ac proelio, strenueque iussi procedere oriente luce pervenerunt ad angustias, quas occupare decreverant. 24 Dareum XXX inde stadia abesse præmissi indicabant. Tunc consistere agmen iubet armisque ipse sumptis aciem ordinat. Dareo adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt vix credenti occurrere etiam, quos ut fugientes sequebatur. 25 Invadebat ergo non mediocris omnium animos formido — quippe itineri quam proelio aptiores erant —, raptimque arma capiebant. Sed ipsa festinatio discurrentium suosque ad arma vocantium maiorem metum incussit: 26 alii in iugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent, equos plerique frenabant. Discors exercitus nec ad unum intentus imperium vario tumultu cuncta turbaverat. 27 Dareus initio iugum montis cum parte copiarum occupare statuit, et a fronte et a tergo circumiturus hostem, a mari quoque, quo dextrum eius cornu tegebatur, alios obiecturus, ut undique urgueret. 28 Præter hæc viginti milia præmissa cum sagittariorum manu Pinarum amnem, qui duo agmina interfluebat, transire et obicere sese Macedonum copiis iusserat: si id præstare non possent, retrocedere in montes et occulte circumire ultimos hostium. 29 Ceterum destinata salubriter omni ratione potentior fortuna discussit: 30 quippe alii præ metu imperium exequi non audebant, alii frustra exequebantur, quia, ubi partes labant, summa turbatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
