Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 6, cap. 7

1 Iam nonum diem stativa erant, cum externa vi non tutus modo rex, sed invictus intestino facinore petebatur. 2 Dymnus, modicæ apud regem auctoritatis et gratiæ, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore flagrabat obsequio uni sibi dediti corporis vinctus. 3 Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se et silenda adferre præfatus 4 suspensumque expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quæ commisisset, silentio esse tecturum. 5 Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum per præsentes deos iurat. 6 Tum Dymnus aperit in tertium diem regi insidias conparatas seque eius consilii fortibus viris et inlustribus esse participem. 7 Quibus iuvenis auditis se vero fidem in parricidio dedisse constanter abnuit nec ulla religione, ut scelus tegat, posse constringi. 8 Dymnus et amore et metu amens dexteram exoleti conplexus et lacrimans orare primum, ut particeps consilii operisque fieret: 9 si id sustinere non posset, attamen ne proderet se, cuius erga ipsum benivolentiæ præter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus, quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertæ. 10 Ad ultimum aversari scelus perseverantem mortis metu terret: ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus incohaturos. 11 Alias deinde effeminatum et muliebriter timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingenua promittens, interdumque regnum quoque, versabat animum tanto facinore procul abhorrentem. 12 Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens iugulo, supplex idem et infestus, expressit tandem, ut non solum silentium, sed etiam operam polliceretur. 13 Namque abunde constantis animi et dignus, qui pudicus esset, nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare. 14 Sciscitari inde pergit, cum quibus tantæ rei societatem inisset: plurimum referre, quales viri tam memorabili operi admoturi manus essent. 15 Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere, Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori: adicit his Aphobetum, Iolaum, Theoxenum, Archepolim, Amyntam. 16 Ab hoc sermone dimissus Nicomochus ad fratrem — Cebalino erat nomen — quæ acceperat, defert. Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam 3о intrasset non adsuetus adire regem, coniurati proditos se esse resciscerent. 17 Ipse Cebalinus ante vestibulum regiæ — neque enim propius aditus ei patebat — consistit opperiens aliquem ex prima cohorte amicorum, a quo introduceretur ad regem. 18 Forte ceteris dimissis unus Philotas, Parmenionis filius — incertum quam ob causam — substiterat in regia: huic Cebalinas ore confuso magnæ perturbationis notas præ se ferens aperit, quæ ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet. 19 Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quæ ex Cebalino cognoverat, nuntiat. 20 Sub vesperam eum prodeuntem in vestibulo regiæ excipit iuvenis, an mandatum executus foret, requirens. Ille non vacasse sermoni suo regem causatus discessit. 21 Postero die Cebalinus venienti in regiam præsto est intrantemque admonet pridie communicatæ cum ipso rei. Ille curæ sibi esse respondet: 22 ac ne tum quidem regi, quæ audierat, aperit. Coeperat Cebalino esse suspectus: itaque non ultra interpellandum ratus nobili iuveni — Metron erat ei nomen — super armamentarium posito, quod scelus pararetur, indicat. 23 Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti, quid index detulisset, ostendit. 24 Rex ad conprehendendum Dynmum missis satellitibus armamentarium intrat. Ibi Cebalinus gaudio elatus: Habeo te, inquit, incolumem ex inpiorum manibus ereptum. 25 Percontatus deinde Alexander, quæ noscenda erant, ordine cuncta cognoscit. 26 Rursusque institit quærere, quotus dies esset, ex quo Nicomachus ad eum detulisset indicium. Atque illo fatente iam tertium esse, existimans haud incorrupta fide tanto post deferre, quæ audierat, vinciri eum iussit. 27 At ille clamitare coepit eodem temporis momento, quo audisset, ad Philotan decucurrisse: ab eo оpеriri conperta. 28 Rex identidem quærens, an Philotan adisset, an institisset ei, ut pervenirent ad se, perseverante eo adfirmare, quæ dixerat, manus ad cælum tendens manantibus lacrimis hanc sibi a carissimo quondam amicorum relatam gratiam querebatur. 29 Inter hæc Dymnus haud ignaras, quam ob causam accerseretur a rege, gladio, quo forte erat cinctus, graviter se vulnerat occursuque satellitum inhibitus perfertur in regiam. 30 Quem intuens rex: Quod, inquit, in te, Dymne, tantum cogitavi nefas, ut tibi Macedonum regno dignior Philotas me quoque ipso videretur? Ilium iam defecerat vox: itaque edito gemitu vultuque a conspectu regis averso subinde conlapsus extinguitur. 31 Rex Philota venire in regiam iusso: Cebalinus, inquit, ultimum supplicium meritus, si in caput meum præparatas insidias biduo texit: sed huius criminis Philotan reum substituit, ad quem protinus indicium detulisse se adfirmat. 32 Quo propiore gradu amicitiæ me contingis, hoc maius est dissimulationis tuæ facinus, et ego Cebalino magis quam Philotæ id convenire fateor. Faventem habes iudicem, si, quod admitti non oportuit, saltem purgari potest. 33 Ad hæc Philotas haud sane trepidus, si animus vultu æstimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctore nihil credidisse respondit, veritum, ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset: 34 cum Dymnus semet interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reticenda. Conplexusque regem orare coepit, ut præteritam vitam potius quam culpam, silentii tamen, non facti ullius, intueretur. 35 Haud facile dixerim, credideritne ei rex an altius iram suppresserit: dexteram reconciliatæ gratiæ pignus obtulit et contemptum magis quam celatum indicium esse videri sibi dixit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑