Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Ceterum ingentia animi bona, illam indolem, qua omnes reges antecessit, illam in subeundis periculis constantiam, in rebus moliendis efficiendisque velocitatem, in deditos fidem, in captivos clementiam, in voluptatibus permissis quoque et usitatis temperantiam haud tolerabili vini cupiditate foedavit. 2 Hoste et æmulo regni reparante cummaxime bellum, nuper subactis, quos vicerat, novumque imperium aspernantibus de die inibat convivia, quibus feminæ intererant, non quidem quas violari nefas esset, quippe pelices licentius, quam decebat, cum armato vivere adsuetæ. 3 Ex his una, Thais, et ipsa temulenta maximam apud omnes Græcos initurum gratiam adfirmat, si regiam Persarum iussisset incendi: expectare hoc eos, quorum urbes barbari delessent. 4 Ebrio scorto de tanta re ferente sententiam unus alter, et ipsi mero onerati, adsentiuntur. 5 Rex quoque avidior vini quam patientior: Quin igitur ulciscimur Græciam et urbi faces subdimus? Omnes incaluerant mero: itaque surgunt temulenti ad incendendam urbem, cui armati pepercerant. Primus rex ignem regiæ iniecit, tum convivæ et ministri pelicesque. 6 Multa cedro ædificata erat regia, quæ celeriter igne concepto late fudit incendium. Quod ubi exercitus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum ratus ad opem ferendam concurrit. 7 Sed ut ad vestibulum regiæ ventum est, vident regem ipsum adhuc aggerentem faces. Omissa igitur, quam portaverant, aqua ipsi aridam materiem in incendium iacere coeperunt. 8 Hunc exitum habuit regia totius Orientis, unde tot gentes antea iura petebant, patria tot regum, unicus quondam Græciæ terror, molita mille navium classem et exercitus, quibus Europa inundata est, contabulato mari molibus perfossisque montibus, in quorum specus fretum inmissum est. 9 Ac ne tam longa quidem ætate, quæ excidium eius secuta est, resurrexit. Alias urbes vastavere Macedonum reges, quas nunc habent Parthi: huius vestigium non inveniretur, nisi Araxes amnis ostenderet. Haud procul moenibus fluxerat: inde urbem fuisse XX stadiis distantem credunt magis quam sciunt accolæ. 10 Pudebat Macedones tam præclaram urbem a comissabundo rege deletam esse: itaque res in serium versa est, et imperaverunt sibi, ut crederent illo potissimum modo fuisse delendam. 11 Ipsum, ut primum gravato ebrietate mentem quies reddidit, pænituisse constat et dixisse. maiores poenas Græcis Persas idaturos fuisse, si ipsum in solio regiaque Xerxis conspicere coacti essent. 12 Postero die Lycio, itineris, quo Persidem intraverat, duci, XXX talenta dono dedit. Hinc in regionem Mediæ transiit: ubi supplementum novorum e Cilicia militum occurrit. Peditum erant V milia, equites м: utrisque Platon Atheniensis præerat. His copiis auctus Dareum persequi statuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
