Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Ægyptii olim Persarum opibus infensi — quippe avare et superbe imperitatum sibi esse credebant — ad spem adventus eius erexerant animos, utpote qui Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio venientem læti recepissent. 2 Igitur ingens multitudo Pelusium, qua intraturus videbatur, convenerat. Atque ille septimo die, postquam a Gaza copias moverat, in regionem Ægypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit. 3 Deinde pedestribus copiis Pelusium petere iussis ipse cum expedita delectorum manu Nilo amne vectus est. Nec sustinuere adventum eius Persæ defectione quoque perterriti. 4 Iamque haud procul Memphi erat: in cuius præsidium Mazaces, prætor Darei, relictus sponte amne superato octingenta talenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit. 5 A Memphi eodem flumine vectus ad interiora Ægypti penetrat conpositisque rebus ita, ut nihil ex patrio Ægyptiorum more mutaret, adire Iovis Hammonis oraculum statuit. 6 Iter expeditis quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat: terra cæloque aquarum penuria est, steriles harenæ iacent. Quas ubi vapor solis accendit, fervido solo exurente vestigia intolerabilis æstus existit, 7 luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod præaltum et vestigio cedens ægre moliuntur pedes. 8 Hæc Ægyptii vero maiora iactabant: sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem, quem generis sui auctorem haud contentus mortali fastigio aut credebat esse aut credi volebat. 9 Ergo cum iis, quos ducere secum statuerat, secundo amne descendit ad Mareotin paludem. Eo legati Cyrenensium dona attulere pacem et, ut adiret urbes suas, petentes. 10 Ille donis acceptis amicitiaque coniuncta destinata exequi pergit. Ac primo quidem et sequente die tolerabilis labor visus nondum tam vastis nudisque solitudinibus aditis, iam tamen sterili et emoriente terra. 11 Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud secus quam profundum æquor ingressi terram oculis requirebant: 12 nulla arbor, nullum culti soli occurrebat vestigium. Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat. 13 Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque et adusta erant ora, cum repente — sive illud deorum munus sive casus fuit — obductæ cælo nubes condidere solem, ingens æstu fatigatis, etiam si aqua deficeret, auxilium. 14 Idem vero, ut largum quoque imbrem excusserunt procellæ, pro se quisque excipere eum, 15 quidam ob sitim inpotentes sui ore quoque hianti captare coeperunt. Quadriduum per vastas solitudines absumptum est. Iamque haud procul oraculi sede aberant, cum conplures corvi agmini occurrunt: modico volatu prima signa antecedentes et modo humi residebant, cum lentius agmen incederet, modo se pennis levabant ducentium iterque monstrantium ritu. 16 Tandem ad sedem consecratam deo ventum est. Incredibile dictu, inter vastas solitudines sita undique ambientibus ramis vix in densam umbram cadente sole contecta est, multique fontes dulcibus aquis passim manantibus alunt silvas. 17 Cæli quoque mira temperies, verno tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit. 18 Accolæ sedis sunt ab oriente proximi Æthiopum. In meridiem versam Arabes spectant — Trogodytis cognomen est —: horum regio usque ad Rubrum mare excurrit. 19 At qua vergit ad occidentem, alii Æthiopes colunt, quos Simos vocant. A septentrione Nasamones sunt, gens Syrtica, navigiorum spoliis quæstuosa: quippe obsident litora et æstu destituta navigia notis sibi vadis occupant. 20 Incolæ nemoris, quos Hammonios vocant, dispersis tuguriis habitant: medium nemus pro arce habent, triplici muro circumdatum. 21 Prima munitio tyrannorum veterem regiam clausit, in proxima coniuges eorum cum liberis et pelicibus habitabant — hic quoque dei oraculum est —, ultima munimenta satellitum armigerorumque sedes erant. 22 Est et aliud Hammonis nemus: in medio habet fontem — Solis aquam vocant —: sub lucis ortum tepida manat, medio die, cuius vehementissimus est calor, frigida eadem fluit, inclinato in vesperam calescit, media nocte fervida exæstuat, quoque nox propius vergit ad lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto tepore languescat. 23 Quod pro deo colitur, non eandem effigiem habet, quam vulgo diis artifices accommodaverunt: umbilico maxime similis est habitus zmaragdo et gemmis coagmentatus. 24 Hunc, cum responsum petitur, navigio aurato gestant sacerdotes multis argenteis pateris ab utroque navigii latere pendentibus: sequuntur matronæ virginesque patrio more inconditum quoddam carmen canentes, quo propitiari Iovem credunt, ut certum edat oraculum. 25 Ac tum quidem regem propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus filium appellat, hoc nomen illi parentem Iovem reddere adfirmans. Ille se vero et accipere ait et adgnoscere humanæ sortis oblitus. 26 Consuluit deinde, an totius orbis imperium fatis sibi destinaretur. Pater æque in adulationem conpositus terrarum omnium rectorem fore ostendit. 27 Post hæc institit quærere, an omnes parentis sui interfectores poenas dedissent. Sacerdos parentem eius negat ullius scelere posse violari, Philippi autem omnes luisse supplicia: adiecit, invictum fore, donec excederet ad deos. 28 Sacrificio deinde facto dona et sacerdotibus et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi quoque consulerent Iovem. Nihil amplius quæsierunt quam, an auctor esset sibi divinis honoribus colendi suum regem. Hoc quoque acceptum fore Iovi vates respondent. 29 Vera et salubri æstimatione fidem oraculi vana profecto responsa eludere potuissent, sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte avidos gloriæ magis quam capaces facit. 30 Iovis igitur filiuni se non solum appellari passus est, sed etiam iussit rerumque gestarum famam, dum augere vult tali appellatione, 31 corrupit. Et Macedones, adsueti quidem regio imperio, sed in maiore libertatis umbra quam ceteri degentes, inmortalitatem adfectantem contumacius, quam aut ipsis expediebat aut regi, aversati sunt. 32 Sed hæc suo quæque tempori reserventur: nunc cetera exequi pergam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
