Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 3, cap. 7

1 At Dareus nuntio de adversa valitudine eius accepto celeritate, quantam capere tam grave agmen poterat, ad Euphraten contendit iunctoque eo pontibus quinque tamen diebus traiecit exercitum Ciliciam occupare festinans. 2 Iam Alexander viribus corporis receptis ad urbem Solos pervenerat: cuius potitus ducentis talentis multæ nomine exactis arci præsidium militum inposuit. 3 Vota deinde pro salute suscepta per ludum atque otium reddens ostendit, quanta fiducia barbaros sperneret: quippe Æsculapio et Minervæ ludos celebravit. 4 Spectanti nuntius lætus adfertur Halicarnaso Persas acie a suis esse superatos, Myndios quoque et Caunios et pleraque tractus eius suæ facta dicionis. 5 Igitur edito spectaculo ludicro castrisque motis et Pyramo amne ponte iuncto ad urbem Mallum pervenit, inde alteris castris ad oppidum Castabalum. 6 Ibi Parmenio regi occurrit: præmiserat ad explorandum iter saltus, per quem ad urbem Isson nomine penetrandum erat. 7 Atque ille angustiis eius occupatis et præsidio modico relicto Isson quoque desertam a barbaris ceperat. Inde progressus deturbatis, qui interiora montium obsidebant, præsidiis cuncta firmavit occupatoque itinere, sicut paulo ante dictum est, idem et auctor et nuntius venit. 8 Isson deinde rex copias admovit. Ubi consilio habito, utrumne ultra progrediendum foret, an ibi opperiendi essent novi milites, quos ex Macedonia adventare constabat, Parmenio non alium locum proelio aptiorem esse censebat. 9 Quippe illic utriusque regis copias numero futuras pares, cum angustiæ multitudinem non caperent: planitiem ipsis camposque esse vitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi possent. Timere, ne non virtute hostium, sed lassitudine sua vincerentur: Persas recentes subinde successuros. si laxius stare potuissent. 10 Facile ratio tam salubris consilii accepta est. Itaque inter angustias saltus hostem opperiri statuit. 11 Erat in exercitu regis Sisines Perses: quondam a prætore Ægypti missus ad Philippum donisque et omni honore cultus exilium patria sede mutaverat, secutus deinde in Asiam Alexandrum inter fideles socios habebatur. 12 Huic epistulam Cretensis miles obsignatam anulo, cuius signum haud sane notum erat, tradidit. Nabarzanes, prætor Darei, miserat eam hortabaturque Sisinem, ut dignum aliquid nobilitate atque moribus suis ederet: magno id ei apud regem honori fore. 13 Has litteras Sisines, utpote innoxius, ad Alexandrum sæpe deferre temptavit, sed cum tot curis apparatuque belli regem videret urgueri, aptius subinde tempus expectans suspicionem initi scelesti consilii præbuit. 14 Namque epistula, priusquam ei redderetur, in manus Alexandri pervenerat, lectamque eam et ignoti anuli sigillo inpresso Sisini dari iusserat ad æstimandam fidem barbari. 15 Qui quia per conplures dies non adierat regem, scelesto consilio eam visus est suppressisse et in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis occisus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑