Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 6, cap. 6

1 Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit. 2 Patrios mores disciplinamque Macedonum regum salubriter temperatam et civilem habitum velut leviora magnitudine sua ducens Persicæ regiæ par deorum potentiæ fastigium æmulabatur: 3 iacere humi venerabundos ipsum paulatimque servilibus ministeriis tot victores gentium inbuere et capiti vis pares facere expetebat. 4 Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris insignibus in devicti transiret habitum. 5 Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur. 6 Litteras quoque, quas in Europam mitteret, veteris anuli gemma obsignabat, iis, quas in Asiam scriberet, Darei anulus inprimebatur, ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam. 7 Amicos vero et equites unaque principes militum, aspernantes quidem, sed recusare non ausos, Persicis ornaverat vestibus. 8 Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant, quas spadonum greges et ipsi muliebria pati adsueti sequebantur. 9 Hæc luxu et peregrinis infecta moribus veteres Philippi milites, rudis natio ad voluptates, palam aversabantur, totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat, plus amissum victoria quam bello esse quæsitum: 10 cummaxime vinci ipsos deditos alienis moribus et externis. Quo tandem ore domos quasi in captivo habitu reversuros? Pudere iam sui regem: victis quam victoribus similiorem ex Macedoniæ imperatore Darei Satrapen factum. 11 Ille non ignarus, et principes amicorum et exercitum graviter offendi, gratiam liberalitate donisque reparare temptabat. Sed, opinor, liberis pretium servitutis ingratum est. 12 Igitur, ne in seditionem res verteretur, otium interpellandum erat bello, cuius materia opportune alebatur. 13 Namque Bessus veste regia sumpta Artaxerxen appellari se iusserat Scythasque et ceteros Tanais accolas contrahebat. Hæc Satibarzanes nuntiabat: quem receptum in fidem regioni, quam antea obtinuerat, præfecit. 14 Et cum grave spoliis apparatuque luxuriæ agmen vix moveretur, suas primum, deinde totius exercitus sarcinas exceptis admodum necessariis conferri iussit in medium. 15 Planities spatiosa erat, in quam vehicula onusta perduxerant. Expectantibus cunctis, quid deinde esset imperaturus, iumenta iussit abduci suisque primum sarcinis face subdita ceteras incendi præcepit. 16 Plagrabant exurentibus dominis, quæ ut intacta ex urbibus hostium raperent, sæpe flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem ignis exureret. 17 Brevi deinde ratio mitigavit dolorem, habilesque militiæ et ad omnia parati lætabantur sarcinarum potius quam disciplinæ fecisse iacturam. 18 Igitur Bactrianam regionem petebant. Sed Nicanor, Parmenionis filius, subita morte correptus magno desiderio sui adfecerat cunctos. 19 Rex ante omnis mæstus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat: itaque Philotas cum duobus milibus et C relictus, ut iusta fratri persolveret, ipse contendit ad Bessum. 20 Iter facienti ei litteræ adferuntur a finitimis satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili animo occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem satrapeæ Ariorum ipse præfecisset, defecisse ab eo. 21 Itaque quamquam Besso imminebat, tamen ad Satibarzanen opprimendum præverti optimum ratus levem armaturam et equestres copias educit totaque nocte itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit. 22 Cuius cognito adventu Satibarzanes cum duobus milibus equitum — nec plures subito contrahi poterant — Bactra perfugit, ceteri proximos montes occupaverunt. 23 Prærupta rupes est, qua spectat occidentem, eadem, qua vergit ad orientem, leniore summissa fastigio : multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large aquæ manant. 24 Circuitus eius XXX et duo stadia conprehendit. In vertice herbidus campus: in hoc multitudinem inbellem considere iubent. Ipsi, qua rupes sedit, arborum truncos et saxa obmoliuntur. 25 XIII milia armata erant. In quorum obsidione Cratero relicto ipse Satibarzanen sequi festinat. At, quia longius abesse eum cognoverat, ad expugnandos eos, qui edita montium occupaverant, redit. 26 Ac primo repurgari iubet, quidquid ingredi possent, deinde, ut occurrebant in viæ cotes præruptæque rupes, inritus labor videbatur obstante natura. 27 Ше, ut erat animi semper obluctantis difficultatibus, cum et progredi arduum et reverti periculosum esset, versabat se ad omnes cogitationes aliud atque aliud — ita ut fieri solet, ubi prima quæque damnamus — subiciente animo. 28 Hæsitanti, quod ratio non potuit, fortuna consilium subministravit. Vehemens favonius erat, et multam materiam ceciderat miles aditum per saxa molitus. Hæc vapore torrida flamma arserat: 29 ergo adgeri alias arbores iubet et igni dari alimenta, celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis æquatum est. 30 Tunc undique ignis iniectus cuncta conprehendit. Flammam in ora hostium ventus ferebat, fumus ingens velut quadam nube absconderat cælum. 31 Sonabant incendio silvæ, atque ea quoque, quæ non incenderat miles, concepto igne proxima quæque adurebant. Barbari suppliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant, sed, qua flamma dederat locum, hostis obstabat. 32 Varia igitur cæde consumpti sunt: alii in medios ignis, alii petris præcipitavere se, quidam hostium manibus obtulerunt, pauci semustulati venere in potestatem. 33 Hinc ad Craterum, qui Artacana obsidebat, redit. Ille omnibus præparatis regis expectabat adventum captæ urbis titulo, sicut par erat, cedens. 34 Igitur Alexander turres admoveri iubet: ipsoque aspectu barbari territi e muris supinas manus tendentes orare coeperunt: iram in Satibarzanen, defectionis auctorem, reservaret, supplicibus semet dedentibus parceret. Rex data venia non obsidionem modo solvit, sed omnia sua incolis reddidit. 35 Ab hac urbe digresso supplementum novorum militum occurrit: Zoilus D equites ex Græcia adduxerat, III milia ex Illyrico Antipater miserat, Thessali equites C et XXX cum Philippo erant, ex Lydia II milia et sescenti, peregrinus miles, advenerant, CCC equites gentis eiusdem sequebantur. 36 Hаc manu adiecta adit Drangas: bellicosa natio est. Satrapes erat Barzæntes, sceleris in regem suum particeps Besso: is suppliciorum, quæ meruerat, metu profugit in Indiam.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑