Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Ceterum Indiam et inde Oceanum petiturus, ne quid a tergo, quod destinata inpedire posset, moveretur, ex omnibus provinciis XXX milia iuniorum legi iussit et ad se armata perduci obsides simul habiturus et milites. 2 Craterum autem ad persequendos Haustanen et Catanen, qui ab ipso defecerant, misit: quorum Haustanes captus est, Catanes in proelio occisus. Polypercon quoque regionem, quæ Bubacene appellatur, in dicionem redegit. 3 Itaque omnibus conpositis cogitationes in bellum Indicum vertit. Dives regio habebatur non auro modo, sed gemmis quoque margaritisque, ad luxum magis quam ad magnificentiam exculta. 4 Periti militum res auro et ebore fulgere dicebant: itaque, necubi vinceretur, cum ceteris præstaret, scutis argenteas laminas, equis frenos aureos addidit, loricas quoque alias auro, alias argento adornavit. CXX milia armatorum erant, quæ regem ad id bellum sequebantur. 5 Iamque omnibus præparatis ratus, quod olim prava mente conceperat, tunc esse maturum, quonam modo cælestes honores usurparet, coepit agitare. Iovis filium non dici tantum se, sed etiam credi volebat, tamquam perinde animis imperare posset ac linguis, 6 iussitque more Persarum Macedonas venerabundos ipsum salutare prosternentes humi corpora. Non deerat talia concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes sæpius adsentatio quam hostis evertit. 7 Nec Macedonum hæc erat culpa — nemo enim illorum quicquam ex patrio more labare sustinuit — sed Græcorum, qui professionem honestarum artium malis conruperant moribus, 8 Agis quidem Argivus, pessimorum carminum post Choerilum conditor, et ex Sicilia Cleo, hic quidem non ingenii solum, sed etiam nationis vitio adulator, et cetera urbium suarum purgamenta, quæ propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus a rege inserebantur. Hi tum cælum illi aperiebant Herculemque et Patrem Liberum et cum Polluce Castorem novo numini cessuros esse iactabant. 9 Igitur festo die omni opulentia convivium exornari iubet, cui non Macedones modo et Græci, principes amicorum, sed etiam hostium nobiles adhiberentur. Cum quibus cum discubuisset rex, paulisper epulatus convivio egreditur. 10 Cleo, sicut præparatum erat, sermonem cum admiratione laudum eius instituit. Merita dein de percensuit: quibus uno modo referri gratiam posse, si, quem intellegerent deum esse, confiterentur exigua turis inpensa tanta beneficia pensaturi. 11 Persas quidem non pie solum, sed etiam prudenter reges suos inter deos colere: maiestatem enim imperii salutis esse tutelam. Ne Herculem quidem et Patrem Liberum prius dicatos deos, quam vicissent secum viventium invidiam: tantum de quoque posteros credere, quantum præsens ætas spopondisset. 12 Quodsi ceteri dubitent, semetipsum, cum rex inisset convivium, prostraturum humi corpus. Debere idem facere ceteros et in primis sapientia præditos: ab illis enim cultus in regem exemplum esse prodendum. 13 Haud perplexe in Callisthenen dirigebatur oratio. Gravitas viri et prompta libertas invisa erat regi, quasi solus Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur. 14 Is tum silentio facto unum illum intuentibus ceteris: Si rex, inquit, sermoni tuo adfuisset, nullius profecto vox responsuri tibi desideraretur: ipse enim peteret, ne in peregrinos ritus externosque degenerare se cogeres neu rebus felicissime gestis invidiam tali adulatione contraheres. 15 Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo nullum esse eundem et diuturnum et præcoquem fructum, cælestesque honores non dare te regi, sed auferre. Intervallo enim opus est, ut credatur deus, semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt. 16 Ego autem seram inmortalitatem precor regi, ut et vita diuturna sit et æterna maiestas. Hominem consequitur aliquando, numquam comitatur divinitas. 17 Herculem modo et Patrem Liberum consecratæ inmortalitatis exempla referebas. Credisne illos unius convivii decreto deos factos? Prius ab oculis mortalium amolita natura est, quam in cælum fama perveheret. 18 Scilicet ego et tu, Cleo, deos facimus, a nobis divinitatis suæ auctoritatem accepturus est rex. Potentiam tuam experiri libet: fac aliquem regem, si deum potes facere! 19 Facilius est cælum dare quam imperium? Di propitii sine invidia, quæ Cleo dixit, audierint eodemque cursu, quo fluxere adhuc res, ire patiantur. Nostris moribus velint nos esse contentos. Non pudet patriæ, nee desidero, ad quem modum rex mihi colendus sit, discere a victis. 20 Quos equidem victores esse confiteor, si ab illis leges, quis vivamus, accipimus. Æquis auribus Callisthenes veluti vindex publicæ libertatis audiebatur. Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum præcipue, quibus gravis erat inveterati moris externa mutatio. 21 Nec quicquam eorum, quæ invicem iactata erant, rex ignorabat, cum post aulæa, quæ lectis obduxerat, staret. Igitur ad Agin et Cleonem misit, ut sermone finito barbaros tantum, cum intrasset, procumbere suo more paterentur, et paulo post, quasi potiora quædam egisset, convivium repetit. 22 Quem venerantibus Persis Polypercon, qui cubabat super regem, unum ex iis mento contingentem humum per ludibrium coepit hortari, ut vehementius id quateret ad terram, elicuitque iram Alexandri, quam olim animo capere non poterat. 23 Itaque rex: Tu autem, inquit, non veneraberis me? An tibi uni digni videmur esse ludibrio? Ille nec regem ludibrio nec se contemptu dignum esse respondit. 24 Tum detractum eum lecto rex præcipitat in terram et, cum is pronus corruisset: Videsne, inquit, idem te fecisse, quod in alio paulo ante ridebas? Et tradi eo in custodiam iusso convivium solvit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
