Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Iamque ultima Hyrcaniæ intraverat, cum Artabazus, quem Dareo fidissimum fuisse supra diximus, cum propinquis Darei ac suis liberis modicaque Græcorum militum manu occurrit. 2 Dextram venienti obtulit rex: quippe et hospes Philippi fuerat, cum Ocho regnante exularet, et hospitii pignora in regem suum ad ultimum fides conservata vincebat. 3 Comiter igitur exceptus: Tu quidem, inquit, rex, deos quæso, perpetua felicitate floreas: ego ceteris lætus hoc uno torqueor, quod præcipiti senectute diu frui tua bonitate non possum. Nonagesimum et quintum annum agebat. 4 Novem iuvenes, omnes eadem matre geniti, patrem comitabantur: hos Artabazus dexteræ regis admovit precatus, ut tam diu viverent, donec utiles Alexandro essent. 5 Rex pedibus iter plerumque faciebat: tunc admoveri sibi et Artabazo equos iussit, ne ipso ingrediente pedibus senex equo vehi erubesceret. 6 Ut deinde castra sunt posita, Græcos, quos Artabazus adduxerat, convocari iubet: at illi, nisi fides Lacedæmoniis quoque et Sinopensibus daretur, respondent se, quid agendum ipsis foret, deliberaturos. 7 Legati erant Lacedæmoniorum missi ad Dareum: quo victo adplicuerant se Græcis mercede apud Persas militantibus. 8 Rex omissis sponsionum fideique pignoribus venire eos iussit, fortunam, quam ipse dedisset, habituros. Diu cunctantes plerisque consilia variantibus tandem venturos se pollicentur. 9 At Democrates Atheniensis, qui maxime Macedonum opibus semper obstiterat, desperata venia gladio se transfigit. Ceteri, sicut constitueront, dicioni Alexandri ipsos se permittunt. 10 M et D milites erant, præter hos legati ad Dareum missi XC. In supplementum distributus miles, ceteri remissi domum præter Lacedæmonios, quos tradi in custodiam iussit. 11 Mardorum erat gens confinis Hyrcaniæ, cultu vitæ aspera et latrociniis adsueta: hæc sola nec legatos miserat nec videbatur imperata factura. Itaque rex indignatus, si una gens posset efficere, ne invictus esset, inpedimentis cum præsidio relictis valida manu comitante procedit. 12 Noctu iter fecerat, et prima luce hostis in conspectu erat: tumultus magis quam proelium fuit. Deturbati ex collibus, quos occupaverant, barbari profugerunt, proximique vici ab incolis deserti capiuntur. 13 Interiora regionis eius haud sane adiri sine magna vexatione exercitus poterant: iuga montium præaltæ silvæ rupesque inviæ sæpiunt, ea, quæ plana sunt, novo munimenti genere inpedierant barbari. 14 Arbores densæ sunt de industria consitæ: quarum teneros adhuc ramos manu flectunt, quos intortos rursus inserunt terræ: inde velut ex alia radice lætiores virent trunci. 15 Hos, qua natura fert, adolescere non sinunt: quippe alium alii quasi nexu conserunt. Qui ubi multa fronde vestiti sunt, operiunt terram: itaque occulti ramorum velut laquei perpetua sæpe iter cludunt. 16 Una ratio erat cædendo aperire saltum, sed hoc quoque magni operis. Crebri namque nodi duraverant stipites, et in se inplicati arborum rami suspensis circulis similes lento vimine frustrabantur ictus. 17 Incolæ autem ritu ferarum virgulta subire soliti tum quoque intraverant saltum occultisque telis hostem lacessebant. Ille venantium modo latibula scrutatus plerosque confodit, ad ultimum circumire saltum milites iubet, ut, si qua pateret, inrumperent. 18 Sed ignotis locis plerique oberrabant, exceptique sunt quidam, inter quos equus regis . — Bucephalam vocabant —, quem Alexander non eodem quo ceteras pecudes animo æstimabat. Namque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium et regem, cum vellet escendere, sponte genua submittens excipiebat credebaturque sentire, quem veheret. 19 Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore stimulatus equum vestigari iubet et per interpretem pronuntiari, ni reddidissent, neminem esse victurum. Hаc denuntiatione territi cum ceteris donis equum adducunt. 20 Sed ne sic quidem mitigatus cædi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari. 21 Iam in aliquantum altitudinis opus creverat, cum barbari desperato regionem, quam oecupaverant, posse retineri, gentem suam dedidere. Rex obsidibus acceptis Phradati parere eos iussit. 22 Inde quinto die in stativa revertitur. Artabazum deinde geminato honore, quem Dareus habuerat ei, remittit domum. Iam ad urbem Hyrcaniæ, in qua regia Darei fuit, ventum erat: ibi Nabarzanes accepta fide occurrit dona ingentia ferens. 23 Inter quæ Bagoas erat, specie singulari spado atque in ipso flore pueritiæ, cui et Dareus adsuerat et mox Alexander adsuevit: eiusque maxime precibus motus Nabarzani ignovit. 24 Erat, ut supra dictum est, Hyrcaniæ finitima gens Amazonum, circa Thermodonta amnem Themiscyræ incolentium campos. 25 Reginam habebant Thalestrin, omnibus inter Caucasum montem et Phasin amnem imperitantem. Hæc cupidine visendi regis accensa finibus regni sui excessit et, cum haud procul abesset, præmisit indicantes, venisse reginam adeundi eius cognoscendique avidam. 26 Protinus facta potestas est veniendi ceteris iussis subsistere. Trecentis feminarum comitata processit atque, ut primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit duas lanceas dextera præferens. 27 Vestis non tota Amazonum corpori obducitur: nam læva pars ad pectus est nuda, cetera deinde velantur. Nec tamen sinus vestis, quem nodo colligunt, infra genua descendit. 28 Altera papilla intacta servatur, qua muliebris sexus liberos alant: aduritur dextera, ut arcus facilius intendant et tela vibrent. 29 Interrito vultu regem Thalestris intuebatur habitum eius haudquaquam rerum famæ parem oculis perlustrans: quippe omnibus barbaris in corporum maiestate veneratio est, magnorumque operum non alios capaces putant, quam quos eximia specie donare natura dignata est. 30 Ceterum interrogata, num aliquid petere vellet, haud dubitavit fateri ad communicandos cum rege liberos se venisse, dignam, ex qua ipse regni generaret heredes: feminini sexus se retenturam, marem reddituram patri. 31 Alexander, an cum ipso militare vellet, interrogat: at ilia causata, sine custode regnum reliquisse, petere perseveraba, ne se inritam spei abire pateretur. 32 Acrior ad venerem feminæ cupido quam regis, ut paucos dies subsisteret, perpulit. xiii dies in obsequium desiderii eius absumpti sunt. Tum illa regnum suum, rex Parthienen petiverunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
