Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 5, cap. 5

1 Rex eodem loco, quo hostium copias fuderat, castra communit. Quamquam enim undique fugati hostes victoriam concesserant, tamen præaltæ præcipitesque fossæ pluribus locis obiectæ abruperant iter, sensimque et caute progrediandum erat iam non hostium, sed locorum fraude suspecta. 2 Procedenti ei litteræ redduntur a Tiridate, custode pecuniæ regiæ, indicantes eos, qui in urbe essent, audito eius adventu diripere velle thesauros: properaret occupare thesauros dimissos: expeditum iter esse, quamquam Araxes amnis interfluat. 3 Nullam virtutem regis iustius quam celeritatem laudaverim: relictis pedestribus copiis tota nocte vectus cum equitibus itineris tanto spatio fatigatis ad Araxen prima luce pervenit. 4 Vici erant in propinquo: quibus dirutis pontem ex materia eorum subditis saxis strenue induxit. 5 Iamque haud procul urbe erant, cum miserabile agmen inter pauca fortunæ exempla memorandum regi occurrit. Captivi erant Græci ad nn milia fere, quos Persæ vario suppliciorum modo adfecerant. 6 Alios pеdibus, quosdam manibus auribusque amputatis inustisque barbararum litterarum notis in longum sui ludibrium reservaverant et, cum se quoque alienæ dicionis esse cernerent, volentes regi occurrere non prohibuerant. 7 Invisitata simulacra, non homines videbantur, nec quicquam in illis præter vocem poterat agnosci. Plures igitur lacrimas commovere, quam profuderant ipsi: quippe in tam multiplici variaque fortuna singulorum intuentibus similes quidem, sed tamen dispares poenas, quis maxime miserabilis esset, liquere non poterat. 8 Ut vero Iovem illi tandem, Græciæ ultorem, aperuisse oculos conclamavere, omnes pari supplicio adfecti sibi videbantur. Rex abstersis, quas profuderat, lacrimis bonum habere animum iubet, visuros urbes suas coniugesque, et castra ibi duo ab urbe stadia communit. 9 Græci excesserant vallo deliberaturi, quid potissimum a rege peterent: cumque aliis sedem in Asia rogare, alus reverti domos placeret, Euctemon Cymæus ita locutus ad eos fertur: 10 Ii, qui modo etiam ad opem petendam ex tenebris et carcere procedere erubuimus, ut nunc est, supplicia nostra — quorum nos pudeat magis an pæniteat, incertum est — ostentare Græciæ velut lætum spectaculum cupimus. 11 Atqui optime miserias ferunt, qui abscondunt, nec ulla tam familiaris est infelicibus patria quam solitudo et status prioris oblivio. Nam qui multum in suorum misericordia ponunt, ignorant, quam celeriter lacrimæ inarescant. 12 Nemo fideliter diligit, quem fastidit: nam et calamitas querula est et superba felicitas. Ita suam quisque fortunam in consilio habet, cum de aliena deliberat. Nisi mutuo miseri essemus, olim alius alii potuissemus esse fastidio: quid mirum et fortunatos semper parem quærere? 13 Obsecro vos, olim vita defuncti quæramus locum, in quo hæc semesa obruamus. Grati prorsus coniugibus, quas iuvenes duximus, revertemur! Liberi in flore et ætatis et rerum agnoscent patres ergastuli detrimenta! 14 Et quota pars nostri tot obire terræ potest? Procul Europa in ultima Orientis relegati, senes debiles, maiore membrorum parte mulcati tolerabimus scilicet, quæ armatos et victores fatigarunt! 15 Coniuges deinde, quas captis fors et necessitas unicum solacium adplicuit, parvosque liberos trahimus nobiscum an relinquimus? 16 Cum his venientes nemo agnoscere volet: relinquemus ergo extemplo præsentia pignora, cum incertum sit, an visuri simus ilia, quæ petimus? Inter hos latendum est, qui nos miseros nosse coeperunt. Hæc Euctemon. 17 Contra Theætetus Atheniensis orsus est dicere: Neminem pium habitu corporis suos æstimaturum, utique sævitia hostis, non natura calamitosos. Dignum esse omni malo, qui erubesceret fortuito: tristem enim de mortalitate ferre sententiam et desperare misericordiam, quia ipse alteri denegaturus sit. 18 Deos, quod ipsi numquam optare ausi forent, offerre: patriam, coniuges, liberos et, quidquid homines vel vita æstimant vel morte redimunt. 19 Quin illi ex hoc carcere erumperent? alium domi esse cæli haustum, alium lucis aspectum. Mores, sacra, linguæ commercium etiam a barbaris expeti, quæ ingenita ipsi omissuri sint sua sponte, non ob aliud tam calamitosi, quam quod illis carere coacti essent. 20 Se certe rediturum ad penates et in patriam tantoque beneficio regis usurum: si quos contubernii liberorumque, quos servitus coegisset agnoscere, amor detineret, relinquerent, quibus nihil patria carius esset. 21 Pauci huius sententiæ fuere, ceteros consuetudo natura potior vicit. Consenserunt petendum esse a rege, ut aliquam ipsis attribueret sedem. 22 C ad hoc electi sunt. Quos Alexander ratus, quod ipse præstare cogitabat, petituros: Iumenta, inquit, adsignari, quæ vos veherent, et singulis vestrum milia denarium dari iussi. Cum redieritis in Græciam, præstabo, ne qui statum suum, si hæc calamitas absit, vestro credat esse meliorem. 23 Illi obortis lacrimis terram intuebantur nec aut erigere vultus aut loqui audebant: tandem rege tristitiæ causam exigente Euctemon similia iis, quæ in consilio dixerat, respondit. 24 Atque ille non fortunæ solum eorum, sed etiam pænitentiæ miseritus terna milia denariorum singulis dari iussit: denæ vestes adiectæ sunt et armenta cum pecoribus ac frumento data, ut coli serique attributus iis ager posset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑