Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 4, cap. 5

1 Isdem ferme diebus Darei litteræ adlatæ sunt tandem ut regi scriptæ. Petebat, uti filiam suam — Statiræ erat nomen — nuptiis Alexander sibi adiungeret: dotem fore omnem regionem inter Hellespontum et Halyn amnem sitam, inde orientem spectantibus terris contentum se fore. 2 Ne dubitaret, quod offerretur, accipere: numquam diu eodem vestigio stare fortunam, semperque homines, quantamcumque felicitatem habeant, invidiam tamen sentire maiorem. 3 Vereri se, ne avium modo, quas naturalis levitas ageret ad sidera, inani аc puerili mente se efferret: nihil difficilius esse quam in illa ætate tantam capere fortunam. 4 Multas se adhuc reliquias habere nee semper inter angustias posse deprehendi: transeundum esse Alexandro Euphraten Tigrimque et Araxen et Choaspen, magna munimenta regni sui, veniendum in campos, ubi paucitate suorum erubescendum sit, in Mediam, Hyrcaniam, Bactra: 5 et Indos, Oceani accolas, quando aditurum, ne Sogdianos et Arachosios nominem ceterasque gentes ad Caucasum et Tanain pertinentes? 6 Senescendum fore tantum terrarum vel sine proelio obeunti. Se vero ad ipsum vocare desineret: namque illius exitio se esse venturum. 7 Alexander iis, qui litteras attulerant, respondit, Dareum sibi aliena promittere et, quod totum amiserit, velle partiri. Doti sibi dari Lydiam, Ionas, Æolidem, Hellesponti oram, victoriæ suæ præmia. Leges autem a victoribus dici, accipi a victis: in utro statu ambo essent, si solus ignoraret, quam primum Marte decerneret. 8 Seque, cum transiret mare, non Ciliciam aut Lydiam — quippe tanti belli exiguam hanc esse mercedem —, sed Persepolim, caput regni eius, Bactra deinde et Ecbatana ultimique Orientis oram imperio destinasse. Quocumque ille fugere potuisset, ipsum sequi posse: desineret terrere fluminibus, quem sciret maria transisse. 9 Reges quidem hæc invicem scripserant. Sed Rhodii urbem suam portusque dedebant Alexandro. Ille Ciliciam Socrati tradiderat Philota regioni circa Tyrum iusso præsidere. Syriam, quæ Coele appellatur, Andromacho Parmenio tradiderat bello, quod supererat, interfuturus. 10 Rex Hephæstione Phoenices oram classe prætervehi iusso ad urbem Gazam cum omnibus copiis venit. 11 Isdem fere diebus sollemne erat ludicrum Isthmiorum, quod conventu totius Græciæ celebratur: in eo concilio Græci, ut sunt temporaria ingenia, decernunt, ut xv legarentur ad regem, qui ob res pro salute ac libertate Græciæ gestas coronam auream donum victoriæ ferrent. 12 Idem paulo ante incertæ famæ captaverant auram, ut, quocumque pendentes animos tulisset fortuna, sequerentur. 13 Ceterum non ipse modo rex obibat urbes adhuc iugum imperii recusantes, sed prætores quoque ipsius, egregii duces, pleraque invaserant, Calas Paphlagoniam, Antigonus Lycaoniam: Balacrus Hydarne, Darei prætore, superato denuo Miletum cepit, 14 Amphoterus et Hegelochus CLX navium classe insulas inter Achaiam atque Asiam in dicionem Alexandri redegerunt. Tenedo quoque recepta Chium incolis ultro vocantibus statuerant occupare, 15 sed Pharnabazus, Darei prætor, conprehensis, qui res ad Macedones trahebant, rursus Apollonidi et Athenagoræ, suarum partium viris, urbem cum modico præsidio militum tradit. 16 Præfecti Alexandri in obsidione urbis perseverabant non tam suis fisi viribus quam ipsorum, qui obsidebantur, voluntаte. Nec fefellit opinio: namque inter et duces militum orta seditio inrumpendi in urbem occasionem dedit, 17 cumque porta effracta cohors Macedonum intrasset, oppidani olim consilio proditionis agitato adgregant se Amphotero et Hegelocho, Persarumque præsidio cæso Pharnabazus cum Apollonide et Athenagora vincti traduntur, 18 XII triremes cum suo milite аc remige, præter eas XXX inanes et piratici lembi Græcorumque i n milia a Persis mercede conducta. His in supplementum copiarum suarum distributis piratisque supplicio adfectis captivos remiges adiecere classi suæ. 19 Forte Aristonicus, Methymnæorum tyrannus, cum piraticis navibus ignarus omnium, quæ apud Chium acta erant, prima vigilia ad portus claustra successit interrogatusque a custodibus, quis esset, Aristonicum ad Pharnabazum venire respondit. 20 Illi Pharnabazum quidem iam quiescere et non posse tum adiri, ceterum patere socio atque hospiti portum et postero die Pharnabazi copiam fore adfirmant. 21 Nec dubitavit Aristonicus primus intrare, secuti sunt ducem piratici lembi, ac, dum adplicant navigia crepidini portus, obicitur a vigilibus claustrum, et, qui proximi excubabant, ab isdem excitantur. Nullo ex iis auso repugnare omnibus catenæ iniectæ sunt, Amphotero deinde Hegelochoque traduntur. 22 Hinc Macedones transiere Mytilenen. Quam Chares Atheniensis nuper occupatam II milium Persarum præsidio tenebat, sed, cum obsidionem tolerare non posset, urbe tradita pactus, ut incolumi abire liceret, Imbrum petit. Deditis Macedones pepercerunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑