Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Intuentibus lacrimæ obortæ præbuere speciem iam non regem, sed funus eius visentis exercitus: 2 mæror tamen circumstantium lectum eminebat. Quos ut rex aspexit: Invenietis, inquit, cum excessero, dignum talibus viris regem? 3 Incredibile dictu audituque, in eodem habitu corporis, in quem se conposuerat, cum admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu illud ultimum persalutatus est. Dimissoque vulgo velut omni vitæ debito liberatus fatigata membra reiecit propiusque adsidere iussis amicis — 4 nam et vox deficere iam coeperat — detractum anulum digito Perdiccæ tradidit adiectis mandatis, ut corpus suum ad Hamm(??)nem ferri iuberent. 5 Quærentibusque his, cui relinqueret regnum, respondit, ei, qui esset optimus: ceterum providere iam se, ob id certamen magnos funebres ludos parari sibi. 6 Rursus Perdicca interrogante, quando cælestes honores haberi sibi vellet, dixit, tum velle, cum ipsi felices essent. 7 Suprema hæc vox fuit regis, et paulo post extinguitur. Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat: mox velut in vasta solitudine omnia tristi silentio muta torpebant ad cogitationes, quid deinde futurum esset, dolore converso. 8 Nobiles pueri custodiæ corporis eius adsueti nec doloris magnitudinem capere nec se ipsos intra vestibulum regiæ tenere potuerunt. Vagique et furentibus similes tantam urbem luctu ac mærore conpleverant nullis questibus omissis, quos in tali casu dolor suggerit: 9 ergo, qui extra regiam adstiterant, Macedones pariter barbarique, concurrunt. Nec poterant victi a victoribus in communi dolore discerni: Persæ iustissimum ac mitissimum dominum, Macedones optimum ac fortissimum regem invocantes certamen quoddam mæroris edebant. 10 Nec mæstorum solum, sed etiam indignantium voces exaudiebantur, tam viridem et in flore ætatis fortunæque invidia deum ereptum esse rebus humanis. Vigor eius et vultus educentis in proelium milites, obsidentis urbes, evadentis in muros, fortes viros pro contione donantis occurrebant oculis. 11 Tum Macedones divinos honores negasse ei pænitebat, inpiosque et ingratos fuisse se confitebantur, quod aures eius debita appellatione fraudassent. Et cum diu nunc in veneratione, nunc in desiderio regis hæsissent, in ipsos versa miseratio est. 12 Macedonia profecti ultra Euphraten in mediis hostibus novum imperium aspernantibus destitutos se esse cernebant: sine certo regis herede, sine herede regni publicas vires ad se quemque tracturum. 13 Bella deinde civilia, quæ secuta sunt, mentibus augurabantur: iterum non de regno Asiæ, sed de rege ipsis sanguinem esse fundendum, novis vulneribus veteres rumpendas cicatrices: 14 senes, debiles modo petita missione a iusto rege nunc morituros pro potentia forsitan satellitis alicuius ignobilis. 15 Has cogitationes volventibus nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis vigilabant, Babylonii alius e muris, alius culmine sui quisque tecti prospectabant quasi certiora visuri. 16 Nec quisquam lumina audebat accendere et, quia oculorum cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant ac plerumque vano metu territi per obscuras semitas, alius alii occursantes, invicem suspecti ac solliciti ferebantur. 17 Persæ comis suo more detonsis in lugubri veste cum coniugibus ac liberis non ut victorem et modo ut hostem, sed ut gentis suæ iustissimum regem vero desiderio, lugebant ac sueti sub rege vivere non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur. 18 Nec muris urbis luctus continebatur, sed proximam regionem ab ea, deinde magnam partem Asiæ cis Euphraten tanti mali fama pervaserat. 19 Ad Darei quoque matrem celeri ter perlata est: abscissa ergo veste, quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit. 20 Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephæstionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi mæstitia retractabat. 21 Sed omnium suorum mala Sisigambis una capiebat: illa suam, ilia neptium vicem flebat. Recens dolor etiam præterita revocaverat. Crederes modo amissum Dareum et pariter miseræ duorum filiorum exequias esse ducendas. Flebat simul mortuos vivosque. 22 Quem enim puellarum acturum esse curam? quem alium futurum Alexandrum? iterum esse se captas, iterum excidisse regnum. 23 Qui mortuo Dareo ipsas tueretur, repperisse, qui post Alexandrum respiceret, utique non reperturas. Subibat inter hæc animum LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, sævissimo regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum patrem, e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse, ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius posset extingui. 24 Ad ultimum dolori succubuit obvolutoque capite accidentis genibus suis neptem nepotemque aversata cibo pariter abstinuit et luce. Quinto, postquam mori statuerat, die extincta est. 25 Magnum profecto Alexandri indulgentiæ in eam iustitiæque in omnes captivos documentum est mors huius: quæ cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes erubuit. 26 Et, hercule, iuste æstimantibus regem liquet, bona naturæ eius fuisse, vitia vel fortunæ vel ætatis. 27 Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, 28 quorum hæc sola virtus fuit, liberalitas sæpe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat bello aut dono data, 29 mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio, gloriæ laudisque ut iusto maior cupido, ita in iuvene et in tantis neglegenda rebus, 30 iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat, 31 iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat ætas eius capere, 32 sollertia, modus inmodicarum cupiditatum, veneris intra naturale desiderium usus nec ulla nisi ex permisso voluptas ingenii profecto dotes erant. 33 Illa fortunæ: dis æquare se et cælestes honores accersere et talia suadentibus oraculis credere et dedignantibus venerari ipsum vehementius, quam par esset, irasci, in externum habitum mutare corporis cultum, imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat. 34 Nam iracundiam et cupidinem vini sicuti iuventa inritaverat, ita senectus mitigare potuisset. 35 Fatendum est tamen, cum plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunæ, quam solus omnium mortalium i(??) potestate habuit. Quotiens illum a morte revoca vit! 36 quotiens temere in pericula vectum perpetua felicitate protexit! Vitæ quoque finem eundem illi quem gloriæ statuit: expectavere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano, quidquid mortalitas capiebat, inpleret. 37 Huic regi ducique successor quærebatur, sed maior moles erat, quam ut unus subire eam posset: itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges аc regna diffudit, clarissimique sunt habiti, qui etiam minimæ parti tantæ fortunæ adhæserunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
