Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 9, cap. 4

1 Perventum erat in regionem, in qua Hydaspes amnis Acesini committitur: 2 hinc decurrit in fines Siborum. Hi de exercitu Herculis maiores suos esse memorant: ægros relictos esse cepisse sedem, quam ipsi obtinebant. 3 Pelles ferarum pro veste, clavæ tela erant, multaque etiam, cum Græci mores exolevissent, stirpis ostendebant vestigia. 4 Hinc escensione facta CC et L stadia excessit depopulatusque regionem oppidum, caput eius, corona cepit. 5 XL milia peditum alia gens in ripa fluminum opposuerat: quæ amne superato in fugam conpulit inclusosque moenibus expugnat. 6 Puberes interfecti sunt, ceteri venierunt. Alteram deinde urbem expugnare adortus magnaque vi defendentium pulsus multos Macedonum amisit. Sed cum in obsidione perseverasset, oppidani desperata salute ignem subiecere tectis seque аc liberos coniugesque, incendio cremant. 7 Quod cum ipsi augerent, hostes extinguerent, nova forma pugnæ erat: delebant incolæ urbem, hostes defendebant. Adeo etiam naturæ iura bellum in contrarium mutat. 8 Arx erat oppidi intacta, in qua præsidium dereliquit. Ipse e*t navigiis circumvectus arcem. Quippe III flumina tota India præter Gangen maxima munimento arcis adplicant undas: a septentrione Indus adluit, a meridie Acesines Hydaspi confunditur. 9 Ceterum amnium coetus maritimis similes fluctus movet, multoque ac turbido limo, quod aquarum concursu subinde turbatur, iter, qua meatur navigiis, in tenuem alveum cogitur. 10 Itaque cum crebri fluctus se inveherent et navium hinc proras, hinc latera pulsarent, subducere nautæ vela coeperunt. Sed ministeria eorum hinc æstu, hinc prærapida celeritate fluminum occupantur. 11 In oculis omnium duo maiora navigia submersa sunt: leviora, cum et ipsa nequirent regi, in ripam tamen innoxia expulsa sunt. Ipse rex in rapidissimos vertices incidit, quibus intorta navis obliqua et gubernaculi inpatiens agebatur. 12 Iam vestem detraxerat corpori proiecturus semet in flumen, amicique, ut exciperent eum, haud procul nabant, adparebatque anceps periculum tam nataturi quam navigare perseverantis: 13 ergo ingenti certamine concitant remos, quantaque vis humana esse poterat, admota est, ut fluctus, qui se invehebant, everberarentur. 14 Findi crederes undas et retro gurgites cedere. Quibus tandem navis erepta non tamen ripæ adplicatur, sed in proximum vadum inliditur. Cum amne bellum fuisse crederes. Ergo aris pro numero fluminum positis sacrificioque facto XXX stadia processit. 15 Inde ventum est in regionem Sudracarum Mallorumque, quos alias bellare inter se solitos tunc periculi societas iunxerat. Nonaginta milia iuniorum peditum in armis erant, præter hos equitum X milia nongentæque quadrigæ. 16 At Macedones, qui omni discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam integrum bellum cum ferocissimis Indiæ gentibus superesse cognoverunt, inproviso metu territi rursus seditiosis vocibus regem increpare coeperunt: 17 Gangen amnem et, quæ ultra essent, coactum transmittere non tamen finisse, sed mutasse bellum. Indomitis gentibus se obiectos, ut sanguine suo aperirent ei Oceanum. 18 Trahi extra sidera et solem cogique adire, quæ mortalium oculis natura subduxerit. Novis identidem armis novos hostes existere. Quos ut omnes fundant fugentque, quod præmium ipsos manere? caliginem ac tenebras et perpetuam noctem profundo incubantem mari, repletum inmanium beluarum gregibus fretum, inmobiles undas, in quibus emoriens natura defecerit. 19 Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius contione advocata docet inbelles esse, quos metuant. Nihil deinde præter has gentes obstare, quominus terrarum spatia emensi ad finem simul mundi laborumque perveniant. 20 Concessisse illis metuentibus Gangen et multitudinem nationum, quæ ultra amnem essent: declinasse iter eo, ubi par gloria, minus periculum esset. 21 Iam prospicere se Oceanum, iam perflare ad ipsos auram maris: ne inviderent sibi laudem, quam peteret. Herculis et Liberi Patris terminos transituros illos, regi suo parvo inpendio inmortalitatem famæ daturos. Paterentur se ex India redire, non fugere. 22 Omnis multitudo et maxime militaris mobilis impetu effertur: ita seditionis non remedia quam principia maiora sunt. 23 Non alias tam alacer clamor ab exercitu est redditus: iubent eum ducere dis secundis æquareque gloria, quos æmularetur. Lætus his adclamationibus ad hostes protinus castra movit. 24 Validissimæ Indorum gentes erant et bellum inpigre parabant ducemque ex natione Sudracarum spectatæ virtutis elegerant: qui sub radicibus montis castra posuit lateque ignes, ut speciem multitudinis augeret, ostendit, clamore quoque ac sui moris ululatu identidem adquiescentes Macedonas frustra terrere cоnatus. 25 Iam lux adpetebat, cum rex fiduciæ ac spei plenus alacres milites arma capere et exire in aciem iubet. Sed — haud traditur, metune an oborta seditione inter ipsos — subito profugerunt barbari certe et avios montes et inpeditos occupaverunt. 26 Quorum agmen rex frustra persecutus inpedimenta cepit. Perventum deinde est ad oppidum Sudracarum, in quod plerique confugerant, haud maiore fiducia moenium quam armorum. 27 Iam admovebat rex, cum vates monere eum coepit, ne committeret aut certe differret obsidionem: vitæ eius periculum ostendi. 28 Rex Demophontem — is namque vates erat — intuens: Si quis, inquit, te arti tuæ intentum et exta spectantem sic interpellet, non dubitem, quin incommodus ac molestus videri tibi possit. Et cum ille ita prorsus futurum respondisset: 29 Censesne, inquit, tantas res, non pecudum fibras ante oculos habenti ullum esse maius inpedimentum quam vatem superstitione captum? 30 Nec diutius, quam respondit, moratus admoveri iubet scalas cunctantibusque ceteris evadit in murum. Augusta muri corona erat: non pinnæ sicut alibi fastigium eius distinxerant, sed perpetua lorica obducta transitum sæpserat. 31 Itaque rex hærebat magis quam stabat in margine clipeo undique incidentia tela propulsans: 32 nam ipse eminus ex turribus petebatur, nec subire milites poterant, quia superne vi telorum obruebantur. Tandem magnitudinem telorum periculi pudor vicit: quippe cernebant cunctatione sua dedi hostibus regem. 33 Sed festinando morabantur auxilia. Nam dum pro se quisque certat evadere, oneravere scalas: quis non sufficientibus devoluti unicam spem regis fefellerunt. Stabat enim in conspectu tanti exercitus velut in solitudine destitutus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑