Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 5, cap. 4

1 Tum castris undique aperto loco positis non consultare modo, quid agendum esset, sed vates quoque adhibere coepit a superstitione animi. 2 Sed quid tunc prædicere Aristander, cui tum plurimum credebat ex vatibus, poterat? Itaque damnatis intempestivis sacrificiis peritos locorum convocari, iubet: per Mediam iter ostendebant tutum apertumque. 3 Sed rex deserere milites insepultos erubescebat ita tradito more, ut vix ullum militiæ tam sollemne esset munus quam humandi suos. Captivos ergo, quos nuper exceperat, vocari iubet. 4 Inter quos erat quidam Græcæ Persicæque linguæ peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles vix singulis pervios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos silvas committere. 5 Namque Persis ab altero latere perpetuis montium iugis clauditur. Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est. 6 Planities deinde sub radicibus montium spatiosa procumbit, fertilis terra multisque vicis atque urbibus frequens. 7 Araxes amnis per hos campos multorum aquas torrentium evolvit in Medum: Medus ad mare ad meridiem versus — minor amnis eo, quem accepit — evehitur, gignendæque herbæ non alius est aptior, quidquid adluit, floribus vestiens. 8 Platani quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul visentibus continuata videantur montibus nemora riparum. Quippe obumbratus amnis presso in solum alveo delabitur, inminentque colles,. ipsi quoque frondibus læti, radices eorum humore subeunte. 9 Regio non alia tota Asia salubrior habetur: temperat cælum hinc perpetuum iugum opacum et umbrosum, quod æstus levat, illinc mare adiunctum, quod modico tepore terras fovet. 10 His captivus expositis interrogatus a rege, auditune an oculis conperta haberet, quæ diceret, pastorem se fuisse et omnes eas calles percurrisse respondit: bis captum, semel a Persis in Lycia, iterum ab ipso. 11 Subit animum regis memoria oraculo editæ sortis: quippe consulenti responsum erat, ducem in Persidem ferentis viæ Lycium civem fore. 12 Igitur promissis, quanta et præsens necessitas exigebat et ipsius fortuna capiebat, oneratum armari iubet Macedonum more et, quod bene verteret, monstrare iter quamvis arduum et præceps : evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua laude ire non posse. 13 Etiam atque etiam docere captivus, quam difficile iter esset, maxime armatis. 14 Tum rex : Prædem, inquit, me accipe neminem eorum, qui secuntur, recusaturum ire, qua duces. Cratero igitur ad custodiam castrorum relicto cum peditibus, quis adsueverat, et iis copiis, quas Meleager ducebat, et sagittariis equitibus м præcipit, ut castrorum specie manente plures de industria ignes fieri imperet, quo magis barbari credant ipsum regem in castris esse. 15 Ceterum, si forte Ariobarzanes cognovisset per callium anfractus intrare se et ad occupandum iter suum partem copiarum temptasset opponere, Craterus eum inlato terrore retineret ad propius periculum conversurum agmen: 16 sin autem ipse hostem fefellissetet saltum occupasset, cum trepidantium barbarorum tumultum exaudisset, persequens tum regem id ipsum iter, quo pridie pulsi fuerant, ne dubitaret ingredi: quippe vacuum fore hostibus in semet aversis. 17 Ipse tertia vigilia silenti agmine ac ne tuba quidem dato signo pergit ad demonstratum iter callium : tridui alimenta portare militem iusserat leviter armatum. 18 Sed præter invias rupes ac prærupta saxa vestigium subinde fallentia nix cumulata vento ingredientis fatigabat: quippe velut in foveas delati hauriebantur et, cum a commilitonibus adlevarentur, trahebant magis adiuvantes quam sequebantur. 19 Nox quoque et ignota regio ac dux — incertum an satis fidus — multiplicabant metum: si custodes fefellisset, quasi feras bestias ipsos posse deprehendi. Ex unius captivi vel fide vel anima pendere et regis salutem et suam. 20 Tandem venere in iugum. A dextra iter ad ipsum Ariobarzanen erat: hic Philotam et Coenon cum Amynta et Polyperconte expeditam habentes manum relinquit, monitos, ut, quia et eques pediti iret mixtus et quam pinguissimum esset solum et pabuli fertile, sensim procederent: duces erant itineris de captivis dati. 21 Ipse cum armigeris et ala, quam agema appellabant, ardua semita, sed longius a stationibus hostium remota multa cum vexatione processit. 22 Medius erat dies et fatigatis necessaria quies — quippe tantundem itineris supererat, quantum emensi erant, sed minus præcipitis atque ardui —: 23 itaque refectis cibo somnoque militibus secunda vigilia surgit. Et cetera quidem haud ægre præterit, ceterum, qua se montium iugum paulatim ad planiora demittit, ingens vorago concursu cavata torrentium iter ruperat. 24 Ad hoc arborum rami alius alio inplicati et cohærentes ut perpetuam obiecerant sæpem. 25 Desperatio igitur ingens, adeo ut vix lacrimis abstinerent, incesserat. Præcipue obscuritas terrori erat : nam etiam si qua sidera internitebant, continenti fronde tectæ arbores conspicere prohibebant. Ne aurium quidem usus supererat silvas quatiente vento, qui concurrentibus ramis maiorem quam pro flatu sonum edebat. 26 Tandem expectata lux omnia, quæ terribiliora nox fecerat, minuit: circumiri brevi spatio poterat eluvies, et sibi quisque dux itineris coeperat fieri. 27 Evadunt ergo in editum verticeni: ex quo hostium statione conspecta strenue armati a tergo se ostendunt nihil tale metuentibus. 28 Quorum pauci, qui congredi ausi erant, cæsi sunt. Itaque hinc morientium gemitus, hinc ad suos recurrentium miserabilis facies integros quoque, antequam discrimen experirentur, in fugam avertit. 29 Fremitu deinde in castra, quis Craterus præsidebat, inlato ad occupandas angustias, in quibus pridie hæserant, miles educitur. 30 Simul et Philotas cum Polyperconte Amyntaque et Coeno diversum iter ingredi iussus alium terrorem intulit barbaris. 31 Undique ergo Macedonum armis fulgentibus ancipiti malo oppressi memorabile tamen proelium edunt. Ut opinor, ignaviam quoque necessitas acuit, et sæpe desperatio spei causa est. 32 Nudi conplectebantur armatos et ingenti corporum mole secum ad terram detrahentes ipsorum telis plerosque fodiebant. 33 Ariobarzanes tamen XL ferme equitibus et v milibus peditum stipatus per mediam aciem Macedonum cum multo suorum atque hostium sanguine erupit, Persepolim urbem, caput regionis, occupare festinans. 34 Sed a custodibus urbis exclusus consecutis strenue hostibus cum omnibus fugæ comitibus renovato proelio cecidit. Craterus quoque raptim agmine acto supervenit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑