Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Hic rex fatigatus statuerat soluta obsidione Ægyptum petere. Quippe cum Asiam ingenti velocitate percucurrisset, 2 circa muros unius urbis hærebat tot maximarum rerum opportunitate dimissa. Ceterum tam discedere inritum quam morari pudebat, famam quoque, qua plura quam armis everterat, ratus leviorem fore, si Tyrum quasi testem, se posse vinci, reliquisset. Igitur ne quid inexpertum omitteret, plures naves ad moveri iubet delectosque militum inponi. 3 Et forte belua invisitatæ magnitudinis super ipsos fluctus dorso eminens ad molem, quam Macedones iecerant, ingens corpus adplicuit diverberatisque fructibus adlevans semet utrimque conspecta est: 4 deinde a capite molis rursus alto se inmersit ac modo super undas eminens magna sui parte, modo superfusis fluctibus condita haud procul munimentis urbis se mersit. 5 Utrisque lætus fuit beluæ aspectus: Macedones iter iaciendo operi monstrasse eam augurabantur, Tyrii Neptunum, occupati maris vindicem, abripuisse beluam ac molem brevi profecto ruituram. Lætique omine eo ad epulas dilapsi oneravere se vino, quo graves orto sole navigia conscendunt redimita floribus coronisque: adeo victoriæ non omen modo, sed etiam gratulationem præceperant. 6 Forte rex classem in diversam partem agi iusserat xxx minoribus navigiis relictis in litore: (??) quibus Tyrii duobus captis cetera ingenti terruerunt metu, donec suorum clamore audito Alexander classem litori, a quo fremitus acciderant, admovit. 7 Prima e Macedonum navibus quinqueremis velocitate inter ceteras eminens occurrit: quam ut conspexere Tyriæ, duæ ex diverso in latera eius invectæ sunt, in quarum alteram quinqueremis eadem concitata et ipsa rostro icta est et illam invicem tenuit. 8 Iamque ea, quæ non cohærebat, libero impetu est vecta in aliud quinqueremis latus. Invehebatur tum opportunitate mira triremis e classe Alexandri in eam ipsam, quæ quinqueremi inminebat, tanta vi, ut Tyrius gubernator in mare excuteretur e puppi. 9 Plures deinde Macedonum naves superveniunt, et rex quoque aderat, cum . Tyrii inhibentes remis ægre evellere navem, quæ hærebat, portumque omnia simul navigia repetunt. Confestim rex insecutus portum quidem intrare non potuit, cum procul e muris missilibus summoveretur, naves autem omnes fere aut demersit aut cepit. 10 Biduo deinde ad quietem dato militibus iussisque et classem et machinas pariter admovere, ut undique territis instaret, ipse in altissimam turrem ascendit ingenti animo, periculo maiore: quippe regio insigni et armis fulgentibus conspicuus unus præcipue telis petebatur. 11 Et digna prorsus spectaculo edidit: multos e muris propugnantes hasta transfixit, quosdam etiam comminus gladio clipeoque inpulsos præcipitavit. Quippe turris, ex qua dimicabat, muris hostium propemodum cohærebat. 12 Iamque crebris arietibus saxorum conpage laxata munimenta defecerant et classis intraverat portum et quidam Macedonum in turres hostium desertas evaserant, cum Tyrii tot simul malis victi alii supplices in templa confugiunt, alii foribus ædium obseratis occupant liberum mortis arbitrium, nonnulli ruunt in hostem haud inulti tamen perituri, 13 magna pars summa tectorum obtinebat saxa et, quidquid fors in manus dederat, ingerentes subeuntibus. Alexander exceptis, qui in templa confugerant, omnes interfici ignemque tectis inici iubet. 14 His per præcones pronuntiatis nemo tamen armatus opem a dis petere sustinuit: pueri virginesque templa conpleverant, viri in vestibulo suarum quisque ædium stabant, parata sævientibus turba. 15 Multis tamen saluti fuere Sidonii, qui intra Macedonum præsidia erant. Hi urbem quidem inter victores intraverant, sed cognationis cum Tyriis memores — quippe utramque urbem Agenorem condidisse credebant — multos Tyriorum clam protegentes ad sua perduxere navigia: quibus occultatis Sidona devecti sunt. 16 XV milia hoc furto subducta sævitiæ sunt. Quantumque sanguinis fusum sit, vel ex hoc æstimari potest, quod intra munimenta urbis vi milia armatorum trucidata sunt. 17 Triste deinde spectaculum victoribus ira præbuit regis: II milia, in quibus occidendis defecerat rabies, crucibus adfixi per ingens litoris spatium pependerunt. 18 Carthaginiensium legatis pepercit addita denuntiatione belli, quod præsentium rerum necessitas moraretur. 19 Tyros septimo mense, quam oppugnari coepta erat, capta est, urbs et vetustate originis et crebra fortunæ varietate ad memoriam posteritatis insignis. Condita ab Agenore diu mаrе non vicinum modo, sed, quodcumque classes eius adierunt, dicionis suæ fecit. Et, si famæ libet credere, hæc gens litteras prima aut docuit aut didicit. Coloniæ certe eius pæne orbe toto diffusæ sunt: Carthago in Africa, in Boeotia Thebæ, Gades ad Oceanum. 20 Credo libero conmeantes mari sæpiusque adeundo ceteris incognitas terras elegisse sedes iuventuti, qua tunc abundabant, sive quia crebris motibus terræ — nam hoc quoque traditur — cultores eius fatigati nova et externa domicilia armis sibimet quærere cogebantur. 21 Multis ergo casibus defuncta et post excidium renata nunc tandem longa pace cuncta refovente sub tutela Romanæ mansuetudinis adquiescit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
