Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Ne sic quidem ulli militum vox exprimi potuit. Expectabant, ut duces principesque ad regem perferrent vulneribus et continuo labore militiæ fatigatos non detrectare munia, sed sustinere non posse. Ceterum illi metu attoniti in terram ora defixerant. 2 Igitur primo fremitus sua sponte, deinde gemitus quoque oritur, paulatimque liberius dolor egeri coepit manantibus lacrimis, adeo ut rex ira in misericordiam versa ne ipse quidem, quamquam cupiebat, temperare oculis potuerit. 3 Tandem universa contione effusius flente Соеnus ausus est cunctantibus ceteris propius tribunal accedere significans se loqui velle. 4 Quem ut videre milites detrahentem galeam capiti — ita enim regem adloqui mos est —, hortari coeperunt, ut causam exercitus ageret. 5 Tum Coenus: Dii prohibeant, in quit, a nobis inpias mentes! Et profecto prohibent: idem animus est tuis, qui fuit semper, ire, quo iusseris, pugnare, periclitari, sanguine nostro commendare posteritati tuum nomen. Proinde, si perseveras, inermes quoque et nudi et exangues, utcumque tibi cordi est, sequimur vel antecedimus. 6 Sed si audire vis non fictas tuorum militum voces, verum necessitate ultima expressas, præbe, quæso, propitias aures imperium atque auspicium tuum constantissime secutis et, quocumque pergis, secuturis. 7 Vicisti, rex, magnitudine rerum non hostes modo, sed etiam milites. Quidquid mortalitas capere poterat, inplevimus. 8 Emensis maria terrasque melius nobis quam incolis omnia nota sunt. Pæne in ultimo mundi fine consistimus. In alium orbem paras ire et Indiam quæris Indis quoque ignotam. Inter feras serpentesque degentes eruere ex latebris et cubilibus suis expetis, ut plura, quam sol videt, victoria lustres. 9 Digna prorsus cogitatio animo tuo, sed altior nostro. Virtus enim tua semper in incremento erit, nostra vis iam in fine est. 10 Intuere corpora exanguia, tot perfossa vulneribus, tot cicatricibus putria. Iam tela hebetia sunt, iam arma deficiunt. Vestem Persicam induti, quia domestica subvehi non potest, in externum degeneravimus cultum. 11 Quoto cuique lorica est? quis equum habet? Iube quæri, quam multos servi ipsorum persecuti sint, quid cuique supersit ex præda. Omnium victores omnium inopes sumus. Nec luxuria laboramus, sed bello instrumenta belli consumpsimus. 12 Hunc tu pulcherrimum exercitum nudum obicies beluis? Quarum ut multitudinem augeant de industria barbari, magnum tamen esse numerum etiam ex mendacio intellego. 13 Quodsi adhuc penetrare in Indiam certum est, regio a meridie minus vasta est: qua subacta licebit decurrere in illud mare, quod rebus humanis terminum voluit esse natura. 14 Cur circuitu petis gloriam, quæ ad manum posita est? Hic quoque occurrit Oceanus. Nisi mavis errare, pervenimus, quo tua fortuna ducit. 15 Hæc tecum quam sine te cum his loqui malui, non uti inirem circumstantis exercitus gratiam, sed ut vocem loquentium potius quam gemitum murmurantium audires. 16 Ut finem orationi Coenus inposuit, clamor undique cum ploratu oritur regem, patrem, dominum confusis appellantium vocibus. 17 Iamque et alii duces præcipueque seniores, quis ob ætatem et excusatio honestior erat et auctoritas maior, eadem precabantur. 18 Ille nee castigare obstinatos nec mitigari poterat iratus: itaque inops consilii desiluit ex tribunali claudique regiam iussit omnibus præter adsuetos adire prohibitis. 19 Biduum iræ datum est: tertio die processit erigique duodecim aras ex quadrato saxo, monumentum expeditionis suæ, munimenta quoque castrorum iussit extendi cubiliaque amplioris formæ quam pro corporum habitu relinqui, ut speciem omnium augeret, posteritati fallax miraculum præparans. 20 Hinc repetens, quæ emensus erat, ad flumen Acesinen locat castra. Ibi forte Coenus morbo extinctus est: cuius morte ingemuit quidem rex, adiecit tamen propter paucos dies longam orationem eum exorsum, tamquam solus Macedoniam visurus esset. 21 Iam in aqua classis, quam ædificari iusserat, stabat. Inter hæc Memnon ex Thracia in supplementum equitum milia, præter eos ab Harpalo peditum VII milia adduxerat armaque XXV milibus auro et argento cælata pertulerat. Quis distributis vetera cremari iussit. 22 Mille navigiis aditurus Oceanum discordesque et vetera odia retractantes Porum et Taxilen, Indiæ reges, firmatæ per adfinitatem gratiæ reliquit in suis regnis summo in ædificanda classe amborum studio usus. 23 Oppida quoque duo condidit: quorum alterum Nicæam appellavit, alterum Bucephala, equi, quem amiserat, memoriæ ac nomini dedicans urbem. 24 Elephantis deinde et inpedimentis terra sequi iussis secundo amne defluxit quadraginta ferme stadia singulis diebus procedens, ut opportunis locis exponi subinde copiæ possent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
