Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Magnitudinem rerum, quas gessimus, milites, intuentibus vobis minime mirum est et desiderium quietis et satietatem gloriæ occurrere. 2 Ut omittam Illyrios, Triballos, Boeotiam, Thraciam, Spartam, Achæos, Peloponnesum, quorum alia ductu meo, alia imperio auspicioque perdomui, 3 ecce orsi bellum ab Hellesponto Ionas, Æolidem servitio barbariæ inpotentis exemimus, Cariam, Lydiam, Cappadociam, Phrygiam, Paphlagoniam, Pamphyliam, Pisidas, Cilciam, Syriam, Phoenicen, Armeniam, Persidem, Medos, Parthienen habemus in potestate. 4 Plures provincias conplexus sum, quam alii urbes ceperunt, et nescio an enumeranti mihi quædam ipsarum rerum multitudo subduxerit. 5 Itaque si crederem satis certam esse possessionem terrarum, quas tanta velocitate domuimus, ego vero, milites, ad penates meos, ad parentem sororesque et ceteros cives vel retinentibus vobis erumperem, ut ibi potissimum parta vobiscum laude et gloria fruerer, ubi nos uberrima victoriæ præmia expectant, liberum, coniugum parentumque lætitia, pax, quies, rerum per virtutem partarum secura possessio. 6 Sed in novo et, si verum fateri volumus, precario imperio adhuc iugum eius rigida cervice subeuntibus barbaris tempore, milites, opus est, dum mitioribus ingeniis inbuuntur et efferatos melior consuetudo permulcet. 7 Fruges quoque maturitatem statuto tempore expectant: adeo etiam ilia sensus omnis expertia tamen sua lege mitescunt. 8 Quid? creditis tot gentes alterius imperio аc nomine adsuetas, non sacris, non moribus, non commercio linguæ nobiscum cohærentes eodem proelio domitas esse, quo victæ sunt? Vestris armis continentur, non suis moribus et, qui præsentes metuunt, in absentia hostes erunt. Cum feris bestiis res est, quas captas et inclusas, quia ipsarum natura non potest, longior dies mitigat. 9 Et adhuc sic ago, tamquam omnia subacta sint armis, quæ fuerunt in dicione Darei. Hyrcaniam Nabarzanes occupavit, Bactra non possidet solum parricida Bessus, sed etiam minatur, Sogdiani, Dahæ, Massagetæ, Sacæ, Indi sui iuris sunt. 10 Omnes hi, simul terga nostra viderint, illos sequentur: illi enim eiusdem nationis sunt, nos alienigenæ et externi. 11 Suis quisque autem placidius paret, etiam cum is præest, qui magis timeri potest. Proinde aut, quæ cepimus, omittenda sunt aut, quæ non habemus, occupanda. Sicut in corporibus ægris, milites, nihil, quod nociturum est, medici relinquunt, sic nos, quidquid obstat imperio, recidamus. Parva sæpe scintilla contempta magnum excitavit incendium. Nil tuto in hoste despicitur: quem spreveris, valentiorem neglegentia facias. 12 Ne Dareus quidem hereditarium Persarum accepit imperium, sed est in sedem Cyri beneficio Bagoæ, castrati hominis, admissus: ne vos magno labore credatis Bessum vacuum regnum occupaturum. 13 Nos vero peccavimus, milites, si Dareum ob hoc vicimus, ut servo eius traderemus imperium, qui ultimum ausus scelus regem suum, etiam externæ opis egentem, certe cui nos victores pepercissemus, quasi captivum in vinculis habuit, ad ultimum, ne a nobis conservari posset, occidit. 14 Hune vos regnare patiemini ? Quem equidem cruci adfixum videre festino, omnibus regibus gentibusque et fidei, quam violavit, meritas poenas solventem. 15 At, hercules, si mox eundem Græcorum urbes aut Hellespontum vastare nuntiatum erit vobis, quo dolore adficiemini Bessum præmia vestræ occupavisse victoriæ? Tunc ad repetendas res festinabatis, tunc arma capietis. Quanto autem præstat territum adhuc et vix mentis suæ compotem opprimere! 16 Quadridui nobis iter superest, qui tot proculcavimus nives, tot amnes superavimus, tot montium iuga transcucurrimus. Non mare illud, quod exæstuans iter fluctibus occupat, euntes nos moratur, non Ciliciæ fauces et angustiæ includunt: plana omnia et prona sunt. 17 In ipso limine victoriæ stamus. Pauci nobis fugitivi et domini sui interfectores supersunt. Egregium, mehercule, opus et inter prima gloriæ vestræ numerandum posteritati famæque tradetis, Dareum quoque hostem finito post mortem illius odio parricidæ cæde esse vos ultos, neminem impium effugisse vestras manus. 18 Hoc perpetrate quanto creditis Persas obsequentiores fore, cum intellexerint vos pia bella suscipere et Bessi sceleri, non nomini suo irasci?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
