Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 3, cap. 3

1 Thymondas erat, Mentoris filius, inpiger iuvenis: cui præceptum est a rege, ut omnes peregrinos milites, in quis plurimum habebat spei, a Pharnabazo acciperet, opera eorum usurus in bello. Ipsi Pharnabazo tradit imperium, quod antea Memnoni dederat. 2 Anxium deinde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas ægritudo, sive divinatio animi præsagientis accersiit. 3 Castra Alexandri magno ignis fulgore conlucere ei visa sunt et paulo post Alexander adduci ad ipsum in eo vestis habitu, quo ipse factus rex fuisset, equo deinde per Babylona vectus subito cum ipso equo oculis esse subductus. 4 Ad hæc vates varia interpretatione curam distrinxerant: alii lætum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum deposita regia veste in Persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset, quidam non: 5 augurabantur quippe inlustria Macedonum castra visa fulgorem Alexandro portendere: cui vel regnum Asiæ occupare fatum esse, haud ambigue doceri, quoniam in eodem habitu Dareus fuisset, cum appellatus est rex. 6 Vetera quoque omina, ut fere, sollicitudo revocaverat: recensebant enim Dareum in principio imperii vaginam acinacis Persicam iussisse mutari in eam formam, qua Græci uterentur, protinusque Chaldæos interpretatos, imperium Persarum ad eos transiturum, quorum arma esset imitatus. 7 Ceterum ipse et vatum responso, quod edebatur in vulgus, et specie, quæ per somnum oblata erat, admodum lætus castra ad Euphraten moveri iubet. 8 Patrio more Persarum traditum est orto sole demum procedere. Die iam inlustri signum e tabernaculo regis bucina dabatur: super tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago solis crystallo inclusa fulgebat. 9 Ordo autem agminis erat talis. Ignis, quem ipsi sacrum et æternum vocabant, argenteis altaribus præferebatur. Magi proximi patrium carmen canebant. 10 Magos trecenti et sexaginta quinque iuvenes sequebantur puniceis amiculis velati, diebus totius anni pares numero: quippe Persis quoque in totidem dies discriptus est annus. 11 Currum deinde Iovi sacratum albentes vehebant equi: hos eximiæ magnitudinis equus, quem Solis appellabant, sequebatur. Aureæ virgæ et albæ vestes regentes equos adornabant. 12 Haud procul erant vehicula decem multo auro argentoque cælata. 13 Sequebatur hæc equitatus duodecim gentium variis armis et moribus. Proximi ibant, quos Persæ Inmortales vocant, ad decem milia. Cultus opulentiæ barbaræ non alios magis honestabat: illi aureos torques, illi vestem auro distinctam habebant manicatasque tunicas gemmis etiam adornatas. 14 Exiguo intervallo, quos cognatos regis appellant, decem et quinque milia hominum. Hæc vero turba muliebriter propemodum culta luxu magis quam decoris armis conspicua erat. 15 Doryphoroe vocabantur proximum his agmen, soliti vestem excipere regalem. Hi currum regis anteibant, quo ipse eminens vehebatur. 16 Utrumque currus latus deorum simulacra ex auro argentoque expressa decorabant: distinguebant internitentes gemmæ iugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia avorum, alterum Nini, alterum Beli. Inter hæc aquilam auream pennas extendenti similem sacraverant. 17 Cultus regis inter omnia luxuria notabatur: purpureæ tunicæ medium album intextum erat, pallam auro distinctam aurei accipitres, velut rostris inter se concurrerent, 18 adornabant, ex zona aurea muliebriter cinctus acinacem suspenderat, cui ex gemma vagina erat. 19 Cidarim Persæ vocabant regium capitis insigne: hoc cærulea fascia albo distincta circumibat. 20 Currum decem milia hastatorum sequebantur: hastas argento exornatas, spiculo aureo præfixas gestabant. 21 Dextra lævaque regem ducenti ferme nobilissimi propinquorum comitabantur. Horum agmen claudebatur triginta milibus peditum, quos equi regis CCCC sequebantur. 22 Intervallo deinde unius stadii matrem Darei, Sisigambim, currus vehebat, et in alio erat coniunx. Turba feminarum reginas comitantium equis vectabatur. 23 Quindecim deinde, quas armamaxas appellabant, sequebantur: in his erant liberi regis et, quæ educabant eos, spadonumque grex, haud sane illis gentibus vilis. 24 Tum regiæ pelices trecentæ et sexaginta vehebantur, et ipsæ regali cultu ornatuque. Post quas pecuniam regis sexcenti muli et trecenti cameli vehebant præsidio sagittariorum prosequente. 25 Propinquorum amicorumque coniuges huic agmini proximæ lixarumque et calonum greges vehebantur. Ultimi erant cum suis quisque ducibus, qui cogerent agmen, leviter armati. 26 Contra si quis aciem Macedonum intueretur, dispar facies erat equis virisque non auro, non discolori veste, sed ferro atque ære fulgentibus: 27 agmen et stare paratum et sequi, nec turba nec sarcinis prægrave, intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum. 28 Et castris locus et exercitui commeatus suppetebant. Ergo Alexandro in acie miles non defuit, Dareus, tantæ multitudinis rex, loci, in quo pugnavit, angustiis redactus est ad paucitatem, quam in hoste contempserat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑