Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Quis crederet sævam paulo ante contionem obtorpuisse subito metu, 2 etiam cum ad supplicium videret trahi nihilo ausos graviora quam ceteros? 3 Sive nominis, quod gentes, quæ sub regibus vivunt, reges inter deos colunt, sive propria ipsius veneratio sive fiducia tanta vi exercentis imperium conterruit eos: 4 singulare certe ediderunt patientiæ exemplum adeoque non sunt accensi supplicio commilitonum, cum sub noctem interfectos esse cognossent, ut nihil omiserint, quod singuli magis oboedienter et pie facerent. 5 Nam cum postero die prohibiti aditu fuissent Asiaticis modo militibus admissis, lugubrem totis castris edidere clamorem denuntiantes protinus sese morituros, si rex perseveraret irasci. 6 At ille pervicacis ad omnia, quæ agitasset, animi peregrinorum militum contionem advocari iubet Macedonibus intra castra cohibitis et, cum frequentes coissent, adhibito interprete talem orationem habuit: 7 Cum ex Europa traicerem in Asiam, multas nobiles gentes, magnam vim hominum imperio meo me additurum esse sperabam. Nec deceptus sum, 8 quod de his credidi famæ. Sed ad illa hoc quoque accessit, quod video fortes viros erga reges suos pietatis invictæ. 9 Luxu omni fluere credideram et nimia felicitate mergi in voluptates: at, hercules, munia militiæ hoc animorum corporumque robore æque inpigre toleratis et, cum fortes viri sitis, non fortitudinem magis quam fidem colitis. 10 Hoc ego vero nunc primum profiteor, sed olim scio. Itaque et dilectum e vobis iuniorum habui et vos meorum militum corpori inmiscui. Idem habitus, eadem arma sunt vobis: obsequium vero et patientia imperii longe præstantior est quam ceteris. 11 Ergo ipse Oxyartis Persæ filiam mecum in matrimonio iunxi non dedignatus ex captiva liberos tollere. 12 Mоx deinde cum stirpem generis mei latius propagare cuperem, uxorem Darei filiam duxi proximisque amicorum auctor fui ex captivis generandi liberos, ut hoc sacro foedere omne discrimen victi et victoris excluderem. 13 Proinde genitos esse vos mihi, non ascitos milites credite! Asiæ et Europæ unum atque idem regnum est, Macedonum vobis arma do, inveteravi peregrinam novitatem: et cives mei estis et milites. 14 Omnia eundem ducunt colorem: nec Persis Macedonum morem adumbrare nec Macedonibus Persas imitari indecorum. Eiusdem iuris esse debent, qui sub eodem rege victuri sunt. Hаc oratione habita Persis corporis sui custodiam credidit, Tersas satellites, Persas apparitores fecit. Per quos cum Macedones, qui huius seditionis principes erant, vincti ad supplicia traherentur, unum ex iis auctoritate et ætate gravent ad regem ita locutum ferunt:
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
