Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 3, cap. 2

1 At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus, quam par erat, motus omissa omni alia spe statuit ipse decernere: quippe quæ per duces suos acta erant, cuncta damnabat, ratus pluribus curam, omnibus afuisse fortunam. 2 Igitur castris ad Babylona positis, quo maiore animo capesserent bellum, universas vires in conspectum dedit et circumdato vallo, quod decem milium armatorum multitudinem caperet, Xerxis exemplo numerum copiarum iniit. 3 Orto sole ad noctem agmina, sicut discripta erant, intravere vallum. Inde emissa occupaverant Mesopotamiæ campos, equitum peditumque propemodum innumerabilis turba, maiorem quam pro numero speciem ferens. Persarum erant centum milia, in quis eques XXX inplebat. 4 Medi decem milia equitum, quinquaginta peditum habebant. 5 Barcanorum equitum duo milia fuere, armati bipenibus levibusque scutis maxime cetræ speciem reddentibus, peditum decem milia equitum pari armatu sequebantur. 6 Armenii quadraginta milia miserant peditum additis septem milibus equitum. Hyrcani egregiorum equitum, ut inter illas gentes, sex milia expleverant additis equitibus mille Tapuris. 7 Derbices quadraginta peditum milia armaverant: pluribus ære aut ferro præfixæ hastæ, quidam lignum igni duraverant. Hos quoque duo milia equitum ex eadem gente comitata sunt. 8 A Caspio mari octo milium pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum iis erant ignobiles aliæ gentes: duo milia peditum, equitum duplicem paraverant numerum. 9 His copiis triginta milia Græcorum mercede conducta egregiæ iuventutis adiecta. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam Persis gentium nomina, festinatio prohibebat acciri. 10 Nec quicquam illi minus quam multitudo militum defuit. Cuius tum universæ aspectu admodum lætus purpuratis solita vanitate spem eius inflantibus conversus ad Charidemum, Atheniensem belli peritum et ob exilium infestum Alexandro — quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus —, percontari coepit, satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem. 11 At ille et suæ sortis et regiæ superbiæ oblitus: Verum, inquit, et tu forsitan audire nolis et ego, nisi nunc dixero, alias nequiquam confitebor. 12 Hic tanti apparatus exercitus, hæc tot gentium et totius Orientis excita sedibus suis moles finitimis potest esse terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia, quantam, qui oculis non subiecere, animis concipere non possunt. 13 Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit. Ipsi phalangem vocant, peditum stabile agmen: vir viro, armis arma conserta sunt. 14 Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare didicerunt: quod imperatur, omnes exaudiunt. Obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam non duces magis quam milites callent. 15 Ac ne auri argentique studio teneri putes, adhuc illa disciplina paupertate magistra stetit: fatigatis humus cubile est, cibus, quem occupati rapiunt, satiat, tempora somni artiora quam noctis sunt. 16 Iam Thessali equites et Acarnanes Ætolique, invicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur! Pari robore opus est. In illa terra, quæ hos genuit, auxilia quærenda sunt: argentum istud atque aurum ad conducendum militem mitte. 17 Erat Dareo mite ac tractabile ingenium, nisi etiam naturam plerumque fortuna corrumperet. Itaque veritatis inpatiens hospitem ac supplicem, tunc cum maxime utilia suadentem, abstrahi iussit ad capitale supplicium. 18 Ille ne tum quidem libertatis oblitus: Habeo, inquit, paratum mortis meæ ultorem: expetet poenas consilii mei spreti is ipse, contra quem tibi suasi. Tu quidem licentia regni tam subito mutatus documentum eris posteris, homines, cum se permisere fortunæ, etiam naturam dediscere. 19 Hæc vociferantem, quibus imperatum erat, iugulant. Sera deinde pænitentia subiit regem, аc vera dixisse confessus sepeliri eum iussit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑