Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Igitur XXX navibus Sunium transmittunt — promuntorium est Atticæ terræ —, unde portum urbis petere decreverant. 2 His cognitis rex Harpalo Atheniensibusque iuxta infestus classem parari iubet Athenas protinus petiturus. 3 Quod consilium clam agitanti litteræ redduntur Harpalum intrasse quidem Athenas, pecunia conciliasse sibi principum animos: mox concilio plebis habito iussum urbe excedere ad Græcos milites pervenisse, navibus inde Cretam transvectum amico quodam auctore interemptum per insidias. 4 His lætus in Europam traiciendi consilium omisit, sed exules præter eos, qui civili sanguine aspersi erant, recipi ab omnibus Græcorum civitatibus, quis pulsi erant, iussit. 5 Et Græci haud ausi imperium aspernari, quamquam solvendarum legum id principium esse censebant, bona quoque, quæ extarent, restituere damnatis. 6 Soli Athenienses, non sui modo, sed etiam Græciæ vindices, colluvionem ordinum hominumque ægre ferebant non regio imperio, sed legibus moribusque patriis regi adsueti: 7 prohibuere igitur exules finibus omnia potius toleraturi quam purgamenta quondam urbis suæ, tunc etiam exilii admitterent. 8 Alexander senioribus militum in patriam remissis XIII milia peditum et II milia equitum, quæ in Asia retineret, eligi iussit existimans modico exercitu continere posse Asiam, quia pluribus locis præsidia disposuisset unperque conditas urbes colonis replesset res retinere cupientibus. 9 Ceterum priusquam excerneret, quos erat retenturus, edixit, ut omnes milites æs alienum profiterentur. Grave plerisque esse conpererat et, 10 quamquam ipsorum luxu contractum erat, dissolvere tamen ipse decreverat. Illi temptari ipsos rati, quo facilius ab integris sumptuosos discerneret, prolatando aliquantum extraxerant temporis. Et rex satis gnarus, professioni æris pudorem, non contumaciam obstare, mensas totis castris poni iussit et X milia talentum proferri. 11 Tum demum cum fide facta professio est. Nec amplius ex tanta pecunia quam C et XXX talenta superfuere. Adeo ille exercitus, tot divitissimarum gentium victor, plus tamen victoriæ quam prædæ deportavit ex Asia. 12 Ceterum ut cognitum est alios remitti domos, alios retineri, perpetuam eum regni sedem in Asia habiturum rati væcordes et disciplinæ militaris inmemores seditiosis vocibus castra conplent regemque ferocius quam alias adorti omnes simul missionem postulare coeperunt deformia ora cicatricibus canitiemque capitum ostentantes. 13 Nec aut præfectorum castigatione aut verecundia regis deterriti tumultuoso clamore et militari violentia volentem loqui inhibebant, palam professi nusquam inde nisi in patriam vestigium esse moturos. 14 Tandem silentio facto magis, quia motum esse credebant, quam quia ipsi moveri poterant, quidnam acturus esset, expectabant, cum ille: 15 Quid hæc, inquit, repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat? Eloqui metuo, palam certe: rupistis imperium, et precario rex sum, cui non adloquendi, non noscendi monendique aut intuendi vos ius reliquistis. 16 Equidem cum alios dimittere in patriam, alios mecum paulo post deportare statuerim, tam illos adclamantes video, qui abituri sunt, quam hos, cum quibus præmissos subsequi statui. 17 Quid hoc est rei? dispari in causa idem omnium clamor est! Pervelim scire, utrum, qui discedunt, an, qui retinentur, de me querantur. 18 Crederes uno ore omnes sustulisse clamorem: ita pariter ex tota contione responsum est omnes queri. 19 Tum ille: Non, hercule, inquit, potest fieri, ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim, quam retenturus sum. 20 Subest nimirum altius malum, quod omnes avertit a me. Quando enim regem universus deseruit exercitus? Ne servi quidem uno grege profugiunt dominos, sed est quidam in illis pudor a ceteris destitutos relinquendi. 21 Verum ego tam furiosæ consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem, hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno nec ut cum militibus meis — iam enim esse desistis —, sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi. 22 Secundis rebus, quæ circumfluunt vos, insanire coepistis obliti status eius, quem beneficio exuistis meo, digni, hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius est vobis adversam quam secundam regere fortunam. 23 En insolentiam! Illyriorum paulo ante et Persarum tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt! modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura sordent! aurum et argentum oculi ferre non possunt! Lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta robiginemque gladiorum. 24 Hoc cultu nitentes vos accepi et D talenta æris alieni, cum omnis regia supellex esset haud amplius quam LX talenta, meorum mox operum fundamenta. Quibus tamen — absit invidia — Imperium maximæ terrarum parti inposui. 25 Asiæne pertæsum est, quæ vos gloria rerum gestarum dis pares fecit? In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni æs alienum luissem, nempe in Asiatica præda. 26 Nec pudet profundo ventre devictarum gentium spolia circumferentes reverti velle ad liberos coniugesque, quibus pauci præmia victoriæ potestis ostendere: nam ceterorum, dum etiam spei vestræ obviam istis, arma quoque pignori sunt. 27 Bonis vero militibus cariturus sum, pelicum suarum concubinis, quibus hoc solum ex tantis opibus superest, in quod inpenditur! Proinde fugientibus me pateant limites! facessite hinc ocius! ego cum Persis abeuntium terga tutabor. Neminem teneo: liberate oculos meos, ingratissimi cives! 28 Læti vos excipient parentes liberique sine vestro rege redeuntes! obviam ibunt desertoribus transfugisque! 29 Triumphabo, mehercule, de fuga vestra et, ubicumque ero, expetam poenas hos, cum quibus me relinquitis, colendo præferendoque vobis. Iam autem scietis, et quantum sine rege valeat exercitus, et quid opis in me uno sit. 30 Desiluit deinde frendens de tribunali et in medium armatorum agmen se inmisit, notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
