Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Emensis tot terras in spem victoriæ, de qua dimicandum foret, hoc unum superesse discrimen. Granicum hic amnem Ciliciæque montes et Syriam Ægyptumque præfereuntibus raptas, ingentia spei gloriæque incitamenta, referebat. 2 Reprehensos ex fuga Persas pugnaturos, quia fugere non possent. Tertium iam diem metu exangues, armis suis oneratos in eodem vestigio hærere. Nullum desperationis illorum maius indicium esse, quam quod urbes, quod agros suos urerent, quidquid non corrupissent, hostium esse confessi. 3 Nomina modo vana gentium ignotarum ne extimescerent: neque enim ad belli discrimen pertinere, qui ab iis Scythæ quive Cadusii appellarentur. Ob id ipsum, quod ignoti essent, ignobiles esse: 4 numquam ignorari viros fortes, at inbelles ex latebris suis erutos nihil præter nomina adferre. Macedonas virtute adsecutos, ne quis toto orbe locus esset, qui tales viros ignoraret. 5 Intuerentur barbarorum inconditum agmen: alium nihil præter iaculum habere, alium funda saxa librare, paucis iusta arma esse. Itaque illinc plures stare, hinc plures dimicaturos. 6 Nec postulare se, ut fortiter capesserent proelium, ni ipse ceteris fortitudinis fuisset exemplum: se ante prima signa dimicaturum. Spondere pro se tot cicatrices, totidem corporis decora: scire ipsos unum pæne se prædæ communis exortem in illis colendis ornandisque usurpare victoriæ præmia. 7 Hæc se fortibus viris dicere. Si qui dissimiles eorum essent, illa fuisse dicturum: pervenisse eos, unde fugere non possent. Tot terrarum spatia emensis, tot amnibus montibusque post tergum obiectis iter in patriam ad penates manu esse faciendum. Sic duces, sic proximi militum instincti sunt. 8 Dareus in lævo cornu erat magno suorum agmine, delectis equitum peditumque, stipatus contempseratque paucitatem hostis vanam aciem esse extentis cornibus ratus. 9 Ceterum, sicut curru eminebat, dextra lævaque ad circumstantia agmina oculos manusque circumferens : Terrarum, inquit, quas Oceanus hinc adluit, illinc claudit Hellespontus, paulo ante dominis iam non de gloria, sed de salute et, quod saluti præponitis, libertate pugnandum est: 10 hic dies imperium, quo nulla amplius vidit ætas, aut constituet aut finiet. Apud Granicum minima virium parte cum hoste certavimus, in Cilicia victos Syria poterat excipere, magna munimenta regni Tigris atque Euphrates erant. 11 Ventum est eo, unde pulsis ne fugæ quidem locus est. Omnia tam diutino bello exhausta post tergum sunt: non incolas suos urbes, non cultores habent terræ. Coniuges quoque et liberi sequuntur hanc aciem, parata hostibus præda, nisi pro carissimis pignoribus corpora opponimus. 12 Quod mearum fuit partium, exercitum, quem pæne inmensa planities vix caperet, conparavi: equos, arma distribui, commeatus ne tantæ multitudini deessent, providi, locum, in quo acies explicari posset, elegi. 13 Cetera in vestra potestate sunt: audete modo vincere famamque, infirmissimum adversus fortes viros telum, contemnite. Temeritas est, quam adhuc pro virtute timuistis: quæ ubi primum impetum effudit, velut quædam animalia emisso aculeo, torpet. 14 Hi vero campi deprehendere paucitatem, quam Ciliciæ montes absconderant. Videtis ordines raros, cornua extenta, mediam aciem vanam exhaustam: nam Ultimi, quos locavit aversos, terga iam præbent. Obteri, mehercule, equorum ungulis possunt, etiam si nihil præter falcatos currus emisero. 15 Et bello vicerimus, si vicimus proelio. Nam ne illis quidem ad fugam locus est: hinc Euphrates, illinc Tigris prohibet inclusos. 16 Et, quæ antea pro illis erant, in contrarium versa sunt. Nostrum mobile et expeditum agmen est, illud præda grave. Inplicatos ergo spoliis nostris trucidabimus, eademque res et causa erit victoriæ et fructus. 17 Quodsi quem e vobis nomen gentis movet, cogitet Macedonum illic arma esse, non corpora. Multum enim sanguinem invicem hausimus, et semper gravior in paucitate iactura est. 18 Nam Alexander, quantuscumque ignavis et timidis videri potest, unum animal est et, si quid mihi creditis, temerarium et væcors, adhuc nostro pavore quam sua virtute felicius. 19 Nihil autem potest esse diuturnum, cui non subest ratio. Licet felicitas adspirare videatur, tamen ad ultimum temeritati non sufficit. Præterea breves et mutabiles vices rerum sunt, et fortuna numquam simpliciter indulget. 20 Forsitan ita dii fata ordinaverint, ut Persarum imperium, quod secundo cursu per CCXXX anuos ad summum fastigium evexerant, magno motu concuterent magis quam adfligerent admonerentque nos fragilitatis humanæ, cuius nimia in prosperis rebus oblivio est. 21 Modo Græcis ultro bellum inferebamus: nunc in sedibus nostris propulsamus inlatum. Iactamur invicem varietate fortunæ. Videlicet imperium, quia mutuo adfectamus, una gens non capit. 22 Ceterum, etiam si spes non subesset, necessitas tamen stimulare deberet. Ad extrema perventum est. Matrem meam, duas filias, Ochum in spem huius imperii genitum, principes, illam subolem regiæ stirpis, duces vestros reorum instar vinctos habet: nisi quid in vobis spei est, ego maiore mei parte captivus sum. Eripite viscera mea ex vinculis, restituite mihi pignora, pro quibus ipsi mori non recusatis, parentem, liberos: nam coniugem in illo carcere amisi. 23 Credite nunc omnes hos tendere ad vos manus, inplorare patrios deos, opem vestram, misericordiam, fidem exposcere, ut compedibus, ut Servitute, ut precario victu ipsos liberetis. An creditis æquo animo iis servire, quorum reges esse fastidiunt? 24 Video admoveri hostium aciem: sed, quo propius discrimen accedo, hoc minus iis, quæ dixi, possum esse contentus. Per ego vos deos patrios æternumque ignem, qui præfertur altaribus, fulgor em que solis intra fines regni mei orientis, per æternam memoriam Cyri, qui ademptum Medis Lydisque imperium primus in Persidem intulit, vindicate ab ultimo dedecore nomen gentemque Persarum. 25 Ite alacres et spiritus pleni, ut, quam gloriam accepistis a maioribus vestris, posteris relinquatis. In dextris vestris iam libertatem, opem, spem futuri temporis geritis. Effugit mortem, quisquis contempserit: timidissimum quemque consequitur. 26 Ipse non patrio more solum, sed etiam, ut conspici possim, curru vehor nec recuso, quo minus imitemini me, sive fortitudinis exemplum sive ignaviæ fuero.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
