Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 8, cap. 13

1 Postero die legati Abisaræ adiere regem: omnia dicioni eius, ita ut mandatum erat, permittebant firmataque invicem fide remittuntur ad regem. 2 Porum quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse conpelli misit ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei, ut Stipendium penderet et in primo suorum finium aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum sese respondit, ut intranti regnum suum præsto esset, sed armatus. 3 Iam Hydaspen Alexander superare decreverat, cum Barzæntes, defectionis Arachosiis auctor, vinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur, opportunum adversus Indos auxilium: quippe plus in beluis quam in exercitu spei ac virium illis erat. 4 Damaraxus quoque, rex exiguæ partis Indorum, qui Barzænti se coniunxerat, vinctus adductus est. 5 Igitur transfuga et regulo in custodiam, elephantis autem Taxili traditio ad amnem Hydaspen pervenit, in cuius ulteriore ripa Porus consederat transitu prohibiturus hostem. 6 LXXX et V elephantos obiecerat eximio corporum robore ultraque eos currus CCC et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante dictum est, gravioribus telis, quam ut apte excuti possent. 7 Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas eminens, armaque auro et argento distincta corpus raræ magnitudinis honestabant. 8 Par animus robori corporis et, quanta inter rudes poterat esse, sapientia. Macedonas non conspectus hostium solum, sed etiam fluminis, quod transeundum erat, magnitudo terrebat. in latitudinem stadia diffusus profundo alveo et nusquam vada aperiente speciem vasti maris fecerat. 9 Nec pro spatio aquarum late stagnantium impetum coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis torrens et elisus ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant pluribus locis undæ repercussæ. 10 Terribilior facies erat ripæ, quam equi virique conpleverant. Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatæ horrendo Stridore aures fatigabant. 11 Hinc amnis, hinc hostis capacia quidem bonæ spei pectora et sæpe sane experta inproviso tamen pavore percusserant. 12 Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant. Erant in medio amne insulæ crebræ, in quas et Indi et Macedones nantes levatis super capita armis transibant. Ibi levia proelia conserebantur, et uterque rex parvæ rei discrimine summæ experiebatur eventum. 13 Ceterum in Macedonum exercitu temeritate atque audacia insignes fuere Hegesimachus et Nicanor, nobiles iuvenes et perpetua partium felicitate ad spernendum omne periculum accensi: 14 quis ducibus promptissimi iuvenum lanceis modo armati transnavere in insulam, quam frequens hostis tenebat, multosque Indorum nulla re melius quam audacia armati interemerunt. 15 Abire cum gloria poterant, si umquam temeritas felix inveniret modum: sed dum supervenientes contemptim et superbe quoque expectant, circumventi ab iis, qui occulti enaverant, eminus obruti telis sunt. 16 Qui effugerant hostem, aut impetu amnis ablati sunt aut verticibus inpliciti. Eaque pugna multum Pori fiduciam erexit cuncta cernentis e ripa. 17 Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit. Erat insula in flumine amplior ceteris, silvetris eadem et tegendis insidiis apta, fossa quoque præalta haud procul ripa, quam tenebat ipse, non pedites modo, sed etiam cum equis viros poterat abscondere: 18 igitur ut a custodia huius opportunitatis oculos hosfium averteret, Ptolomæum omnibus turmis obequitare iussit procul insula et subinde Indos clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret. 19 Per conplures dies Ptolomæus id fecit eoque consilio Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere simulabat, coegit advertere. 20 Iam extra conspectum hostis insula erat. Alexander in diversa parte ripæ statui suum tabernaculum iussit adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem apparatum regiæ magnificentiæ hostium oculis de industria ostendi. 21 Attalum etiam, æqualem sibi et haud disparem habitu oris et corporis, utique cum procul viseretur, veste regia exornat præbiturum speciem, ipsum regem illi ripæ præsidere nec cogitare de transitu. 22 Huius consilii effectum primo morata tempestas est, mox adiuvit incommoda quoque ad bonos eventus vertente fortuna. 23 Traicere amnem cum ceteris copiis in regionem insulæ, de qua ante dictum est, parabat averso hoste in eos, qui cum Ptolomæo inferiorem obsederant ripam, cum procella imbrem vix sub tectis tolerabilem effundit. Obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis ratibusque desertis, sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat audiri. 24 Deinde momento temporis repressus est imber, ceterum adeo spissæ intendere se nubes, ut conderent lucem vixque conloquentium inter ipsos facies noscitarentur. 25 Terruisset alium obducta nox cælo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam cæci atque inprovidi petebant, tenente. 26 At rex periculo gloriam accersens et obscuritatem, quæ ceteros terrebat, suam occasionem ratus dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates, eam, qua ipse vehebatur, primam iussit expelli. 27 Vacua erat ab hostibus ripa, quæ petebatur: quippe adhuc Porus Ptolomæum tantum intuebatur. Una ergo navi, quam petræ fluctus inliserat, hærente ceteræ evadunt, armaque capere milites et ire in ordines iussit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑