Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Tum vero universa futuri discriminis facies in oculis erat: armis insignibus equi virique splendebant, et omnia intentiore cura præparari apud hostem sollicitudo prætorum agmina sua interequitantium ostendebat, 2 ac pleraque inania, sicut fremitus hominum, equorum hinnitus, armorum internitentium fulgor, sollicitam expectatione mentem turbaverant. 3 Igitur sive dubius animi sive, ut suos experiretur, consilium adhibet, quid optimum factu esset, exquirens. 4 Parmenio, peritissimus inter duces artium belli, furto, non proelio opus esse censebat. Intempesta nocte opprimi posse hostes: discordis moribus, linguis, ad hoc somno et inproviso periculo territos quando in nocturna trepidatione coituros? 5 At interdiu primum terribiles occursuras facies Scytharum Bactrianorumque : hirta illis ora et intonsas comas esse, præterea eximiam vastorum magnitudinem corporum. Vanis et inanibus militem magis quam iustis formidinis causis moveri. 6 Deinde tantam multitudinem circumfundi paucioribus posse, cum non in Ciliciæ angustiis et inviis callibus, sed in aperta et lata planitie dimicarent. 7 Omnes ferme Parmenioni adsentiebantur: Polypercon haud dubie in eo consilio positam victoriam arbitrabatur. 8 Quem intuens rex — namque Parmenionem nuper acrius, quam vellet, increpitum rursus castigare non sustinebat —: Latrunculorum, inquit, et furum ista sollertia est, quam præcipitis mihi: quippe illorum votum unicum est fallere. 9 Meæ vero gloriæ semper aut absentiam Darei aut angustias locorum aut furtum noctis obstare non patiar. Palam luce adgredi certum est: malo me meæ fortunæ pæniteat, quam victoriæ pudeat. 10 Ad hæc illud quoque accedit: vigilias agere barbaros et in armis stare, ut ne decipi quidem possint, conpertum habeo. Itaque ad proelium vos parate. Sic incitatos ad corpora curanda dimisit. 11 Dareus id, quod Parmenio suaserat, hostem facturum esse coniectans frenatos equos stare magnamque exercitus partem in armis esse ac vigilias intentiore cura servari iusserat: ergo ignibus tota eius castra fulgebant. 12 Ipse cum ducibus propinquisque agmina in armis stantium circumibat, Solem et Mithrem sacrumque et æternum invocans ignem, ut illis dignam vetere gloria maiorumque monumentis fortitudinem inspirarent. 13 Et profecto, si qua divinæ opis auguria humana mente concipi possent, deos stare secum. Illos nuper Macedonum animis subitam incussisse formidinem, adhuc lymphatos ferri agique arma iacientes, expetere præsides Persarum imperii debitas e væcordibus poenas. 14 Nec ipsum ducem saniorem esse: quippe ritu ferarum prædam modo, quam expeteret, intuentem in perniciem, quæ ante prædam posita esset, incurrere. Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat, noctemque velut in eam certamine edicto metu egerunt. 15 Alexander non alias magis territus ad vota et preces Aristandrum vocari iubet. Ille in candida veste verbenas manu præferens capite velato præibat preces regi Iovem Minervamque Victoriam propitianti. 16 Tunc quidem sacrificio rite perpetrato reliquum noctis adquieturus in tabernaculum rediit. Sed nec somnum capere nec quietem pati poterat: modo e iugo montis aciem in dextrum Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum hæsitare, an potius in lævum detorqueret agmen. 17 Tandem gravatum animi anxietate corpus altior somnus oppressit. Iamque luce orta duces ad accipienda imperia convenerant insolito circa prætorium silentio attoniti: 18 quippe alias accersere ipsos et interdum morantes castigare adsueverat, tunc ne ultimo quidem rerum discrimine excitatum esse mirabantur et non somno quiescere, sed pavore marcere credebant. 19 Non tamen quisquam ex custodibus corporis intrare tabernaculum audebat. Et iam tempus instabat, nec miles iniussu ducis aut arma capere poterat aut in ordines ire. 20 Diu Parmenio cunctatus, cibum ut caperent, ipse pronuntiat. Iamque exire necesse erat: tunc demum intrat tabernaculum sæpiusque nomine conpellatum, cum voce non posset, tactu excitavit. 21 Multa lux, inquit, est: instructam aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis expectat imperium. Ubi est vigor ille animi tui? nempe excitare vigiles soles. 22 Ad hæc Alexander: Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum sollicitudine, quæ quietem morabatur? signumque pugnæ tuba dari iussit. 23 Et cum in eadem admiratione Parmenio perseveraret, quod solutum se curis somnum cepisse dixisset: Minime, inquit, mirum est: ego enim, cum Dareus terram ureret, vicos excinderet, alimenta corrumperet, potens mei non eram: 24 nunc vero quid metuam, cum acie decernere paret? Hercule, votum meum inplevit. Sed huius consilii postea quoque ratio reddetur: vos ite ad copias, quibus quisque præest, ego iam adero et, quid fieri velim, exponam. 25 Raro admodum, admonitu magis amicorum quam metu discriminis adeundi, thorace uti solebat: tunc utique nranimento corporis sumpto processit ad milites. Haud alias tam alacrem viderant regem et ex vultu eius interrito certam spem victoriæ augurabantur. 26 Atque ille proruto vallo exire copias iubet aciemque disponit. In dextro cornu locati sunt equites, quos agema appellabant: præerat his Clitus, cui iunxit Philota(??) turmas, ceterosque præfectos equitum lateri eius adplicuit. 27 Ultima Meleagri ala stabat, quam phalanx sequebatur. Post phalangem Argyraspides erant: his Nicanor, Parmenionis films, præerat. 28 In subsidiis cum manu sua Coenos, post eum Orestæ Lyncestæque sunt positi, post illos Polypercon, mox peregrini milites. Huius agminis princeps Amyntas aberat: Philippus Balacri eos regebat in societatem nuper adscitus. 29 Hæc dextri cornus facies erat. In lævo Craterus Peloponnesium equites habebat Achæorum et Locrensium et Malieon turmis sibi adiunctis. Hos Thessali equites claudebant Philippo duce. Peditum acies equitatu tegebatur. Frons lævi cornus hæc erat. 30 Sed ne circumiri posset a multitudine, ultimum agmen valida manu cinxerat. Cornua quoque subsidiis firmavit non recta fronte, sed a latere positis, ut, si hostis circumvenire aciem temptasset, parata pugnæ forent. 31 Hic Agriani erant, quibus Attalus præerat, adiunctis sagittariis Cretensibus. Ultimos ordines avertit a fronte, ut totam aciem orbe muniret. Illyrii hic erant adiuncto milite mercede conducto, Thracas quoque simul obiecerat leviter armatos. 32 Adeoque aciem versabilem posuit, ut, qui ultimi stabant, ne circumirentur, verti tamen et in frontem circumagi possent. Itaque non prima quam latera, non latera munitiora fuere quam terga. 33 His ita ordinatis præcipit, ut, si falcatos currus cum fremitu barbari emitterent, ipsi laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret: sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore terrerent pavidosque equos telis utrimque suffoderent. 34 Qui cornibus præerant, extendere ea iussi ita, ut nec circumvenirentur, si artius starent, nee tamen ultimam aciem exinanirent. 35 Inpedimenta cum captivis, inter quos mater liberique Darei custodiebantur, haud procul acie in edito colle constituit modico præsidio relicto. Lævum cornu, sicut alias, Parmenioni tuendum datum, ipse in dextro stabat. 36 Nondum ad iactum teli perventum erat, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu poterat, ad regem pervenit nuntians, murices ferreos in terram diffudisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari a suis posset. 37 Adservari transfuga iusso duces convocat expositoque, quod nuntiatum erat, monet, ut regionem monstratam declinent equitemque periculum edoceant. 38 Ceterum hortantem exercitus exaudire non poterat usum aurium intercipiente fremitu duorum agminum, sed in conspectu omnium duces et proximum quemque interequitans adloquebatur:
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
