Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 8, cap. 12

1 Inde processit Ecbolima et, cum angustias itineris obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam conperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum modicis itineribus tradidit, 2 ipse prægressus per funditores ac sagittarios deturbatis, qui obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit. 3 Indi sive odio ducis sive gratiam victoris inituri Ericen fugientem adorti interemerunt caputque eius atque arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto inpunitatem dedit, honorem denegavit exemplo. 4 Hinc ad flumen Indum sextisdecumis castris pervenit omniaque, ut præceperat, ad traiciendum præparata ab Hephæstione repperit. Regnabat in ea regione Omphis, qui patri quoque fuerat auctor dedendi regnum Alexandra et post mortem parentis legatos miserat, 5 qui consulerent eum, regnare se interim vellet an privatum opperiri eius adventum. 6 Permissoque, ut regnaret, non tamen ius datum usurpare sustinuit. Is benigne quidem exceperat Hephæstionem gratuitum frumentum copiis eius admensus, non tamen ei occurrerat, ne fidem ullius nisi regis experiretur. 7 Itaque venienti obviam cum armato exercitu egressus est, elephanti quoque per modica intervalla militum agmini inmixti procul castellorum fecerant speciem. 8 Ac primo Alexander non socium, sed hostem adventare credebat iamque et ipse arma milites capere et equites discedere in cornua iusserat paratus ad pugnam. At Indus cognito Macedonum errore iussis subsistere ceteris ipse concitat equum, quo vehebatur: idem Alexander quoque fecit, sive hostis sive amicus occurreret, vel sua virtute vel illius fide tutus. 9 Coiere, quod ex utriusque vultu posset intellegi, amicis animis. Ceterum sine interprete non poterat conseri sermo: itaque adhibito eo barbaras occurrisse se dixit cum exercitu totas imperii vires protinus traditurum nec expectasse, dum per nuntios daretur fides. 10 Corpus suum et regnum permittere illi, quem sciret gloriæ militantem nihil magis quam famam timere perfidiæ. Lætus simplicitate barbari rex et dexteram, fidei suæ pignus, dedit et regnum restituit. 11 LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandra, multaque pecora eximiæ magnitudinis, tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum. 12 Quærenti Alexandro, plures agricultores haberet an milites, cum duobus regibus bellanti sibi maiore militum quam agrestium manu opus esse respondit. 13 Abisares et Porus erant, sed in Poro eminebat auctoritas. Uterque ultra Hydaspen amnem regnabat et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreverat. 14 Omphis permittente Alexandro et regium insigne sumpsit et more gentis suæ nomen, quod patris fuerat: Taxilen appellavere populares sequente nomine imperium, in quemcumque transiret. 15 Igitur cum per triduum hospitaliter Alexandrum accepisset, quarto die et, quantum frumenti copiis, quas Hephæstion duxerat, præbitum a se esset, ostendit et aureas coronas ipsi amicisque omnibus, præter hæc signati argenti LXXX talenta dono dedit. 16 Qua benignitate eius Alexander mire lætus et, quæ is dederat, remisit et M talenta ex præda, quam vehebat, adiecit multaque convivalia ex auro et argento vasa, plurimum Persicæ vestis, XXX equos ex suis cum isdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum veherent. 17 Quæ liberalitas sicut barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit. E quibus Meleager super cenam largiore vino usus gratulari se Alexandro dixit, quod saltem in India repperisset dignum talentis м. 18 Rex haud oblitus, quam ægre tulisset, quod Clitum ob linguæ temeritatem occidisset, iram quidem tenuit, sed dixit invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑