Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Ille quidem confestim Mazæum cum tribus equitum milibus ad itinera, quæ hostis petiturus erat, occupanda præmisit. 2 Alexander corpori uxoris eius iustis persolutis omni que graviore comitatu intra eadem munimenta cum modico præsidio relicto ad hostem contendit. 3 In duo cornua diviserat peditem utrique lateri equite circumdato: iupedimenta sequebantur agmen. 4 Præmissum deinde cum suis equitibus Menidan iubet explorare, ubi Dareus esset. At ille, cum Mazæus haud procul consedisset, non ausus ultra procedere, nihil aliud quam fremitum hominum hinnitumque equorum exaudisse nuntiat. 5 Mazæus quoque conspectis procul exploratoribus in castra se recepit, adventus hostium nuntius. Igitur Dareus, qui in patentibus campis decernere optabat, armari militem iubet aciemque disponit. 6 In lævo cornu Bactriani ibant equites, mille admodum, Dahæ totidem, et Arachosii Susianique quattuor milia explebant. Hos centum falcati currus sequebantur. Proximus quadrigis erat Bessus cum VIII milibus, equitibus item Bactrianis. 7 Massagetæ duobus milibus agmen eius claudebant. Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suæ cuiusque nationis iunxerat copias. Persas deinde cum Mardis Sogdianisque Ariobarzanes et Orontobates ducebant. 8 Illi partibus copiarum, summæ Orsines præerat,a septem Persis oriundus, ad Cyrum quoque, nobilissimum regem, originem sui referens. 9 Hos aliæ gentes ne sociis quidem satis notæ sequebantur. Post quas L quadrigas Phradates magno Caspiorum agmine antecedebat. 10 Indi ceterique Rubri maris accolæ, nomina verius quam auxilia, post currus erant. Claudebatur hoc agmen aliis falcatis curribus, quis peregrinum militem adiunxerat. Hunc Armenii, quos minores appellant, Armenios Babylonii, utrosque Belitæ et, qui montes Cossæorum incolebant, sequebantur. 11 Post hos ibant Gortuæ, gentis quidem Euboicæ, Medos quondam secuti, sed iam degeneres et patrii moris ignari. Adplicuerat his Phrygas et Cataonas. Parthyæorum deinde gens incolentium terras, quas nunc Parthi Scythia profecti tenent, claudebant agmen. 12 Hæc sinistri cornus facies fuit. Dextrum tenebant natio Maioris Armeniæ Cadusiique et Cappadoces et Syri ac Medi. 13 His quoque falcati currus L erant. Summa totius exercitus, equites XLV milia, pedestris acies CC milia expleverat. Hoc modo instructi X stadia procedunt iussique subsistere armati hostem expectabant. 14 Alexandri exercitum pavor, cuius causa non suberat, invasit: quippe lymphati trepidare coeperunt omnium pectora occulto metu percurrente. Cæli fulgor tempore æstivo ardenti similis internitens ignis præbuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere velut inlati temere præsidiis credebant. 15 Quodsi percuisis Mazæus, qui præsidebat itineri, supervenisset, ingens clades accipi potuit: nunc, dum ille segnis in eo, quem occupaverat, tumulo sedet, contentus non lacessi, 16 Alexander cognito pavore exercitus signum, ut consisterent, dari, ante ipsos arma deponere ac levare corpora iubet, admonens nullam subiti causam esse terroris, hostem procul stare. 17 Tandem compotes sui pariter arma et animos recepere. Nec quicquam ex præsentibus tutius visum est quam eodem loco castra munire. 18 Postero die Mazæus — cum delectis equitum in edito colle, ex quo Macedonum prospiciebantur castra, consederat — sive metu sive, quia speculari modo iussus erat, ad Dareum rediit. 19 Macedones eum ipsum collem, quem deseruerat, occupaverunt: nam et tutior planitie erat, et inde acies hostium, quæ in campo explicabatur, conspici poterat. 20 Sed caligo, quam circa humidi effuderant montes, universæ quidem rei faciem non abstulit, ceterum agminum discrimina atque ordinem prohibuit perspici. Multitudo inundaverat campos, fremitusque tot milium etiam procul stantium aures inpleverat. 21 Fluctuari animo rex et modo suum, modo Parmenionis consilium sera æstimatione perpendere: quippe eo ventum erat, unde recipi exercitus nisi victor sine clade non posset. 22 Itaque dissimulato animo mercennarium equitem ex Pæonia præcedere iubet. 23 Ipse phalangem, sicut antea dictum est, in duo cornua extenderat: utrumque cornu equites tegebant. Iamque liquidior lux discussa caligine aciem hostium ostenderat, et Macedones sive alacritate sive tædio expectationis ingentem pugnantium more edidere clamorem. Redditus et a Persis nemora vallesque circumiectas terribili sono inpleverat, 24 nec iam contineri Macedones poterant, quin cursu quoque ad hostem contenderent. Rex melius adhuc ratus in eodem tumulo castra munire, vallum iaci iussit strenueque opere perfecto in tabernaculum, ex quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
