Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 3, cap. 12

1 Rex avidius Dareum persequendo fatigatus, postquam et nox adpetebat et consequendi spes non erat, in castra paulo ante a suis capta pervenit. 2 Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit — quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio —, 3 cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit. Cohors quoque, quæ excubabat ad tabernaculum regis, verita, ne maioris motus principium esset, armare se coeperat. 4 Causa subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant. 5 Unus namque e captivis spadonibus, qui forte ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, quod Dareus, sicut paulo ante dictum est, ne cultu proderetur, abiecerat, in manibus eius, qui repertum ferebat, agnovit ratusque interfecto detractum esse falsum nuntium mortis eius attulerat. 6 Hoc mulierum errore conperto Alexander fortunæ Darei et pietati earum inlacrimasse fertur. Ac primo Mithrenem, qui Sardis tradiderat, peritum linguæ Persicæ, ire ad consolandas eas iusserat: 7 veritus deinde, ne proditor captivarum iram doloremque renovaret, Leonnatum ex purpuratis suis misit iussum. indicare, falso lamentari eas vivum. Ille cum paucis armigeris in tabernaculum, in quo captivæ erant, pervenit missumque se a rege nuntiari iubet. 8 At ii, qui in vestibulo erant, ut armatos conspexere, rati actum esse de dominis in tabernaculum currunt vociferantes, adesse supremam horam missosque, qui occiderent captas. 9 Itaque, ut quæ nec prohibere possent nee admittere auderent, nullo responso dato tacitæ opperiebantur victoris arbitrium. 10 Leonnatus expectato diu, qui se introduceret, postquam nemo procedere audebat, relictis in vestibulo satellitibus intrat in tabernaculum. Ea ipsa res turbaverat feminas, quod inrupisse, non admissus videbatur: 11 itaque mater et coniunx provolutæ ad pedes orare coeperunt, ut, priusquam interficerentur, Darei corpus ipsis patrio more sepelire permitteret, functas supremo in regem officio inpigre esse morituras. 12 Leonnatus et vivere Dareum ait et ipsas non incolumes modo, sed etiam apparatu pristina« fortunæ reginas fore. Tum demum Darei mater adlevari se passa est. 13 Alexander postero die cum cura sepultis militibus, quorum corpora invenerat, Persarum quoque nobilissimis eundem honorem haberi iubet matrique Darei permittit, quos vellet, patrio more sepeliret. 14 Illa paucos arta propinquitate coniunctos pro habitu præsentis fortunæ humari iussit, apparatum funerum, quo Persæ suprema officia celebrarent, invidiosum fore existimans, cum victores haud pretiose cremarentur. 15 Iamque iustis defunctorum corporibus solutis præmittit ad captivas, qui nuntiarent ipsum venire, inhibitaque comitantium turba tabernaculum cum Hephæstione intrat. 16 Is longe omnium amicorum carissimus erat regi: cum ipso pariter eductus, secretorum omnium arbiter libertatis quoque in admonendo eo non alius plus habebat, quod tamen ita usurpabat, ut magis a rege permissum quam vindicatum ab eo videretur. Et sicut ætate par erat regi, ita corporis habitu præstabat: 17 ergo reginæ illum esse regem ratæ suo more veneratæ sunt. Inde ex captivis spadonibus, quis Alexander esset, monstrantibus Sisigambis advoluta est pedibus eius ignorationem numquam antea visi regis excusans. Quam manu adlevans rex: Non errasti, inquit, mater: nam et hic Alexander est. 18 Equidem hac continentia animi si ad ultimum vitæ perseverare potuisset, feliciorem fuisse crederem, quam visus est esse, cum Liberi Patris imitaretur triumphum usque ab Hellesponto ad Oceanum omnes gentes victoria emensus. 19 Sic vicisset profecto superbiam atque iram, mala invicta, sic abstinuisset inter epulas cædibus amicorum egregiosque bello viros et tot gentium secum domitores indicta causa veritus esset occidere. 20 Sed nondum fortuna se animo eius superfuderat: ita, qui orientem tam moderate et prudenter tulit, ad ultimum magnitudinem eius non cepit. 21 Tunc quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et dementia vincerentur: virgines reginas excellentis formæ tam sancte habuit, quam si eodem quo ipse parente genitæ forent, 22 coniugem eandemque sororem, quam nulla ætatis suæ pulchritudine corporis vicit, adeo ipse non violavit, ut summam adhibuerit curam, ne quis captivo corpori inluderet. 23 Omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinæ fortunæ magnificentia captivis præter fiduciam defuit. 24 Itaque Sisigambis: Rex, inquit, mereris, ut ea precemur tibi, quæ Dareo nostro quondam precatæ sumus, nec nostro odio dignus es, qui tantum regem non felicitate solum, sed etiam æquitate superaveris. 25 Tu quidem matrem me et reginam vocas, sed ego me tuam famulam esse confíteor. Et præteritæ fortunæ fastigium capio et præsentis iugum pati possum: tua interest, quantum in nos licuerit, si id potius dementia quam sævitia vis esse testatum. 26 Rex bonum animum habere eis iussis Darei filium collo suo admovit, atque nihil ille conspectu tum primum a se visi conterritus cervicem eius manibus amplectitur. Motus ergo rex constantia pueri Hephæstionem intuens: Quam vellem, inquit, Dareus aliquid ex hac indole hausisset! Tum tabernaculo egressus. 27 Tribus aris in ripa Pinari amnis Iovi atque Herculi Minervæque sacratis Syriam petit Damascum, ubi regis gaza erat, Parmenione præmisso.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑