Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 8, cap. 11

1 Hinc Polypercon ad urbem Horam cum exercitu missus inconditos oppidanos proelio vicit: intra munimenta conpulsos secutus urbem in dicionem redegit. 2 Multa ignobilia oppida deserta a suis venere in regis potestatem. Quorum incolæ armati petram Aornum nomine occupaverunt. Hanc ab Hercule frustra obsessam esse terræque motu coactum absistere fama. 3 vulgaverat. Inopem consilii Alexandrum, quia undique præceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operæ esset, aditum se monstraturum esse promittens. 4 LXXX talenta constituit daturum Alexander et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exequenda, quæ obtulerat, dimisit. 5 Leviter armatis dux datus est Myllinas, scriba regis. Hos enim circuitu, quo fallerent hostem, in summum iugum placebat evadere. 6 Petra non, ut pleræque, modicis æ mollibus clivis in sublime fastigium crescit, sed in metæ maxime modum erecta est, cuius ima spatiosiora sunt, altiora in artius coeunt, summa in acutum cacumen exurgunt. 7 Radices eius Indus amnis subit, præaltus, utrimque asperis ripis: ab altera parte voragines eluviesque præruptæ sunt. Nec alia expugnandi patebat via, quam ut replerentur. 8 Ad manum silva erat: quam rex ita cædi iussit, ut nudi stipites iacerentur: quippe rami fronde vestiti inpedissent ferentes. Ipse primus truncam arborem iecit, clamorque exercitus se, index alacritatis, secutus est nullo detrectante munus, quod rex occupavit. 9 Sic intra septimum diem cavernas expleverant, cum rex sagittarios et Agrianos iubet per ardua niti. Iuvenesque promptissimos ex sua cohorte xxx delegit: 10 duces his dati sunt Charus et Alexander, quem rex nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit. Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum regem discrimen subire non placuit, 11 sed ut signum tuba datum est, vir audaciæ promptæ conversus ad corporis custodes sequi se iubet primusque invadit in rupem. Nec deinde quisquam Macedonum substitit, relictisque stationibus sua sponte regem sequebantur. 12 Multorum miserabilis fuit casus, quos ex prærupta rupe lapsos amnis præterfluens hausit, triste spectaculum etiam non periclitantibus: cum vero alieno exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum misericordia versa non extinctos, sed semetipsos deflebant. 13 Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire non possent, ingentia saxa in subeuntes provolventibus barbaris, quis perculsi instabili et lubrico gradu præcipites recidebant. 14 Evaserant tamen Alexander et Charus, quos cum XXX delectis præmiserat rex, et iam pugnare comminus coeperant: sed cum superne tela barbari ingererent, sæpius ipsi feriebantur quam vulnerabant. 15 Ergo Alexander et nominis sui et promissi memor, dum acrius quam cautius dimicat, confossus undique obruitur. 16 Quem ut Charus iacentem conspexit, ruere in hostem omnium præter ultionem inmemor coepit multosque hasta, quosdam gladio interemit: sed cum tot unum incesserent manus, super amici corpus procubuit exanimis. 17 Haud secus, quam par erat, promptissimorum iuvenum ceterorumque militum interitu commotus rex signum receptui dedit. 18 Saluti fuit, quod sensim et intrepidi se receperunt, et barbari hostem depulisse contenti non institere cedentibus. 19 Ceterum Alexander cum statuisset desistere incepto — quippe nulla spes potiundæ petræ offerebatur —, tamen speciem ostendit in obsidione perseverantis. 20 Nam et itinera obsideri iussit et turres admoveri et fatigatis alios succedere. Cuius pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non fiduciæ modo, sed etiam victoriæ epulati sunt tympana suo more pulsantes: 21 tertia vero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri, ceterum ex tota petra faces refulgebant, quas accenderant barbari, ut tutior esset ipsis fuga obscura nocte per invia saxa cursuris. 22 Rex Balacro, qui specularetur, præmisso cognoscit petram fuga Indorum esse desertam. 23 Tum dato signo, ut universi conclamarent, inconposite fugientibus metum incussit: multique, tamquam adesset hostis, per lubrica saxa perque invias cotes præcipitati occiderunt, plures aliqua membrorum parte mulcati ab integris deserti sunt. 24 Rex locorum magis quam hostium victor tamen magnæ victoriæ speciem sacrificiis et cultu deum fecit. Aræ in petra locatæ sunt Minervæ Victoriæque. 25 Ducibus itineris, quo subire iusserat leviter armatos, etsi promissis minora præstiterant, pretium cum fide redditum est, petræ regionisque ei adiunctæ Sisocosto tutela permissa.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑