Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 7, cap. 11

1 Et cetera quidem pacaverat rex. Una erat petra, quam Ariamazes Sogdianus cum XXX milibus armatorum obtinebat alimentis ante congestis, quæ tantæ multitudini vel per biennium suppeterent. 2 Petra in altitudinem XXX eminet stadia, circuitu C et L conplectitur: undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur. 3 In medio altitudinis spatio habet specum, cuius os artum et obscurum est: paulatim deinde ulteriora panduntur, ultima etiam altos recessus habent. Fontes per totum fere specum manant, e quibus collatæ aquæ per prona montis flumen emittunt. 4 Rex loci difficultate spectata statuerat inde abire: cupido deinde incessit animo naturam quoque fatigandi. 5 Prius tamen quam fortunam obsidionis experiretur, Cophen — Artabazi hic filius erat — misit ad barbaros, qui suaderet, ut dederent rupem. Ariamazes loco fretus superbe multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam volare posset, interrogat. 6 Quæ nuntiata regi sic accendere animum, ut adhibitis, cum quibus consultare erat solitus, indicaret insolentiam barbari eludentis ipsos, quia pinnas non haberent: se autem proxima nocte effecturum, ut crederet Macedones etiam volare. 7 CCC, inquit, pernicissimos iuvenes ex suis quisque copiis perducite ad me, qui per calles et pæne invias rupes domi pecora agere consueverant. 8 Illi præstantes et levitate corporum et ardore animorum strenue adducunt. Quos intuens rex: Vobiscum, inquit, o iuvenes et mei æquales, urbium invictarum ante me munimenta superavi, montium iuga perenni nive obruta emensus sum, angustias Ciliciæ intravi, Indiæ sine lassitudine vim frigoris sum perpessus. Et mei documenta vobis dedi et vestra habeo. 9 Petra, quam videtis, unum aditum habet, quem barbari obsident, cetera neglegunt: nullæ vigiliæ sunt, nisi quæ castra nostra spectant. 10 Invenietis viam, si sollerter rimati fueritis aditus ferentis ad cacumen. Nihil tam alte natura constitua, quo virtus non possit eniti. Experiendo, quæ ceteri desperaverunt, Asiam habemus in potestate. 11 Evadite in cacumen: quod cum ceperitis, candidis velis signum mihi dabitis: ego copiis admotis hostem in nos a vobis convertam. 12 Præmium erit ei, qui primus occupaverit verticem, talenta x, uno minus accipiet, qui proximus ei venerit, eademque ad decem homines servabitur portio. Certum autem habeo vos non tam liberalitatem intueri meam quam voluntatem. 13 His animis regem audierunt, ut iam cepisse verticem viderentur: dimissique ferreos cuneos, quos inter saxa defigerent, validosque funes parabant. 14 Rex circumvectus petram, qua minime asper аc præruptus aditus videbatur, secunda vigilia, quod bene verteret, ingredi iubet. Illi alimentis in biduum sumptis gladiis modo atque hastis armati subire coeperunt. 15 Ac primo pedibus ingressi sunt: deinde, ut in prærupta perventum est, alii manibus eminentia saxa conplexi levavere semet, alii adiectis funium laqueis evasere, quidam, cum cuneos inter saxa defigerent, gradus subdidere, quis insisterent. 16 Diem inter metum laboremque consumpserunt. Per aspera enisis duriora restabant, et crescere altitudo petræ videbatur. Illa vero miserabilis erat facies, cum ii, quos instabilis gradus fefellerat, ex præcipiti devolverentur: mox eadem in se patienda alieni casus ostendebat exemplum. 17 Per has tamen difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti, quidam mulcati parte mеmbrorum pariterque eos et nox et somnus oppressit. 18 Stratis passim corporibus in inviis et asperis saxorum periculi instantis obliti in lucem quieverunt: tandemque velut ex alto sopore excitati occultas subiectasque ipsis valles rimantes, ignari, in qua parte petræ tanta vis hostium condita esset, fumum specu infra se ipsos evolutum notaverunt. 19 Ex quo intellectum, illam hostium latebram esse. Itaque hastis inposuere, quod convenerat signum: totoque e numero II et XXX in ascensu interisse adgnoscunt. 20 Rex non cupitline magis potiundi loci quam vice eorum, quos ad tam manifestum periculum miserat, sollicitas toto die cacumina montis intuens restitit: noctu demum, cum obscuritas conspectum oculorum ademisset, ad curandum corpus recessit. 21 Postero die nondum satis clara luce primus vela, signum capti verticis, conspexit. Sed, ne falleretur acies, dubitare cogebat varietas cæli nunc internitente lucis fulgore, nunc condito. Verum, ut liquidior lux adparuit cælo, dubitatio exempta est: 22 vocatumque Cophen, per quem barbarorum animos temptaverat, mittit ad eos, qui moneret, nunc saltem salubrius consilium inirent: sin autem fiducia loci perseverarent, ostendi a tergo iussit, qui ceperant verticem. 23 Cophes admissus suadere coepit Ariamazi petram tradere, gratiam regis inituro, si tantas res molientem in unius rupis obsidione hærere non coegisset. Ille ferocius superbius que quam antea locutus abire Cophen iubet: 24 at is prensum manu barbarum rogat, ut secum extra specum prodeat. Quo inpetrato iuvenes in cacumine ostendit et eius superbiæ haud inmerito inludens pinnas habere ait milites Alexandri. 25 Iamque e Macedonum castris signorum concentus et totius exercitus clamor audiebatur. Ea res, sicut pleraque belli, vana et inanis barbaros ad deditionem traxit: quippe occupati metu paucitatem eorum, qui a tergo erant, æstimare non poterant. 26 Itaque Cophen — nam trepidantes reliquerat — strenue revocant et cum eo XXX principes mittunt, qui petram tradant et, ut incolumibus abire liceat, paciscantur. 27 Ille quamquam verebatur, ne conspecta iuvenum paucitate, deturbarent eos barbari, tamen et fortunæ suæ confisus et Ariamazi superbiæ infensus, nullam se condicionem deditionis accipere respondit. 28 Ariamazes desperatis magis quam perditis rebus cum propinquis nobilissimisque gentis suæ descendit in castra: quos omnis verberibus adfectos sub ipsis radicibus petræ crucibus iussit adfigi. 29 Multitudo deditorum incolis novarum urbium cum pecunia capta dono data est, Artabazus in petræ regionisque, quæ adpo sita esset ei, tutelam relictus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑