Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Patron autem, Græcorum dux, præcipit suis, ut arma, quæ in sarcinis antea ferebantur, induerent ad omne imperium suum parati et intenti. 2 Ipse currum regis sequebatur occasioni inminens adloquendi eum: quippe Bessi facinus præsenserat. Sed Bessus id ipsum metuens, custos verius quam comes, a curru non recedebat. 3 Diu ergo Patron cunctatus аc sæpius sermone revocatus, inter fidem timoremque hæsitans, regem intuebatur. 4 Qui ut tandem advertit oculos, Bubacen spadonem inter proximos currum sequentem percontari iubet, numquid ipsi velit dicere. Patron se vero, sed remotis arbitris loqui velle cum eo respondit iussusque propius accedere sine interprete — 5 nam haud radis Græcæ linguæ Dareus erat — : Rex, inquit, ex L milibus Græcorum supersumus pauci, omnis fortunæ tuæ comites et in hoc tuo statu idem, qui florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro patriar et domesticis rebus petituri. 6 Secundæ adversæque res tuæ copulavere nos tecum. Per hanc fidem invictam oro et obtestor, in nostris castris tibi tabernaculum statue : nos corporis tui. custodes esse patiaris. Omisimus Græciam, nulla Bactra sunt nobis, spes omnis in te: utinam etiam ceteris esset. Plura dici non attinet. Custodiam corporis tui externus et alienigena non deposcerem, si crederem alium posse præstare. 7 Bessus quamquam erat Græci sermonis ignaras, tamen stimulante conscientia indicium profecto Patronem detulisse credebat: et interpretes celato sermone Græci exempta dubitatio est. Dareus autem, ' quantum ex voltu concipi poterat, haud sane territus percontari Patrona causam consilii, quod adferret, coepit. 8 Ille non ultra differendum ratus: Bessus, inquit, et Nabarzanes insidiantur tibi, in ultimo discrimine es fortunæ tuæ et vitæ, 9 hic dies aut parricidis aut tibi futurus ultimus. Et Patron quidem egregiam conservati regis gloriam tulerat. 10 Eludant fidem licet, quibus forte temere humana negotia volvi agique persuasum est nexuve causarum latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere: 11 Dareus certe respondit, quamquam sibi Græcorum militum fides nota sit, numquam tamen a popularibus suis recessurum. Difficilius sibi esse damnare quam decipi. Quidquid fors tulisset, inter suos perpeti malle quam transfugam fieri. Sero se perire, si salvum sese milites sui nollent. 12 Patron desperata regis salute ad eos, quibus præerat, rediit omnia pro fide experiri paratus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
