Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Iam ad teli iactum pervenerant, cum Persarum equites ferociter in lævum cornu hostium invecti sunt: quippe Dareus equestri proelio decernere optabat phalangem Macedonici exercitus robur esse coniectans. Iamque etiam dextrum Alexandri cornu circumibatur. 2 Quod ubi Macedo conspexit, duabus alis equitum ad iugum montis iussis subsistere ceteros in medium belli discrimen strenue transfert. 3 Subductis deinde ex acie Thessalis equitibus præfectum eorum occulte circumire tergum suorum iubet Parmenionique coniungi et, quod is imperasset, inpigre exequi. 4 Iamque immissi in medium Persarum undique circumfusi egregie tuebantur se, sed conferti et quasi cohærentes tela vibrare non poterant: simul erant emissa in hostem, concurrentia inplicabantur levique et vano ictu pauca in hostem, plura in humum innoxia cadebant. Ergo comminus pugnam coacti conserere gladios inpigre stringunt. 5 Tum vero multum sanguinis fusum est: duæ quippe acies ita cohærebant, ut armis arma pulsarent, mucrones in ora dirigerent. Non timido, non ignavo cessare tum licuit: collato pede, quasi singuli inter se dimicarent, in eodem vestigio stabant, donec vincendo locum sibi facerent. 6 Tum demum ergo promovebant gradum, cum hostem prostraverant. At illos novus excipiebat adversarius fatigatos, nec vulnerati, ut alias solent, acie poterant excedere, cum hostis instaret a fronte, a tergo sui urgerent. 7 Alexander non ducis magis quam militis munia exequebatur opimum decus cæso rege expetens: quippe Dareus curru sublimis eminebat, et suis ad se tuendum et hostibus ad incessendum ingens incitamentum. 8 Ergo frater eius Oxathres, cum Alexandrum instare ei cerneret, equites, quibus præerat, ante ipsum currum regis obiecit. Armis et robore corporis multum super ceteros eminens, animo vero et pietate in paucissimis, illo utique proelio clarus alios inprovide instantes prostravit, alios in fugam avertit. 9 At Macedones circa regem — et erant mutua adhortatione firmati — cum ipso in equitum agmen inrumpunt. Tum vero similis ruinæ strages erat. Circa currum Darei iacebant nobilissimi duces ante oculos regis egregia morte defuncti, omnes in ora proni, sicut dimicantes procubuerant adverso corpore vulneribus acceptis. 10 Inter hos Atizyes et Rheomithres et Sabaces, prætor Ægypti, magnorum exercituum præfecti, noscitabantur: circa eos cumulata erat peditum equitumque obscurior turba. Macedonum quoque non quidem multi, sed promptissimi tamen cæsi sunt: inter quos Alexandri dextrum femur leviter mucrone perstrictum est. 11 Iam que, qui Dareum vehebant equi, confossi hastis et dolore efferati iugum quatere et regem curru excutere coeperant, cum ille veritus, ne vivus veniret in hostium potestatem, desilit et in equum, qui ad hoc ipsum sequebatur, inponitur insignibus quoque imperii, ne fugam proderent, indecore abiectis. 12 Tum vero ceteri dissipantur metu et, qua cuique ad fugam patebat via, erumpunt arma iacientes, quæ paulo ante ad tutelam corporum sumpserant: adeo pavor etiam auxilia formidat. 13 Instabat fugientibus eques a Parmenione emissus, et forte in illud cornu omnes fuga abstulerat. At in dextro Persæ Thessalos equites vehementer urgebant, 14 iamque una ala ipso inpetu proculcata erat, cum Thessali strenue circumactis equis dilapsi rursus in proelium redeunt sparsosque et inconpositos victoriæ fiducia barbaros ingenti cæde prosternunt. 15 Equi pariter equitesque Persarum serie lamnarum obsiti, genus grave tegmine, quod celeritate maxime constat, ægre moliebantur: quippe in circumagendis equis illos Thessali inulti occupaverant. 16 Hac tam prospera pugna nuntiata Alexander, non ante ausus persequi barbaros, utrimque iam victor instare fugientibus coepit. Haud amplius regem quam mille equites sequebantur, 17 cum ingens multitudo hostium cederet: sed quis aut in victoria aut in fuga copias numerat? Agebantur ergo a tam paucis pecorum modo, et idem metus, qui cogebat fugere, fugientes morabatur. 18 At Græci, qui in Darei partibus steterant, Amynta duce — prætor hic Alexandri fuerat, tunc transfuga — abrupti a ceteris haud sane fugientibus similes evaserant. Barbari longe diversam fugam intenderunt: 19 alii, qua rectum iter in Persidem ducebat, quidam circumitu rupes saltusque montium occultos petivere, pauci castra Darei. 20 Sed iam ilia quoque victor intraverat omni quidem opulentia ditia. Ingens auri argentique pondus, non belli, sed luxuriæ apparatum, diripuerant milites, cumque plus raperent, quam capere possent, passim strata erant itinera vilioribus sarcinis, quas in conparatione meliorum avaritia contempserat. 21 Iamque ad feminas perventum erat. Quibus quo cariora ornamenta sunt, violentius detrahebantur: ne corporibus quidem vis ac libido parcebat. 22 Omni planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat, castra repleverant, nec ulla facies mali deerat, cum per omnes ordines ætatesque victoris crudelitas ac licentia vagaretur. 23 Tunc vero inpotentis fortunæ species conspici potuit, cum ii, qui Dareo tabernaculum exornaverant omni luxu et opulentia instructum, eadem ilia Alexandro, quasi veteri domino, reservabant. Namque id solum intactum omiserant milites ita tradito more, ut victorem victi regis tabernaculo exciperent. 24 Sed omnium oculos animosque in semet averterant captivæ mater coniunxque Darei: ilia non maiestate solum, sed etiam ætate venerabilis, hæc formæ pulchritudine ne illa quidem sorte corruptæ. Receperat in sinum filium nondum sextum annum ætatis egressum, in spem tantæ fortunæ, quantam pater eius paulo ante amiserat, genitum. 25 At in gremio anus aviæ iacebant adultæ duæ virgines non suo tantum, sed etiam illius mærore confectæ. Ingens circa eam nobilium feminarum turba constiterat laceratis crinibus abscissaque veste, pristini decoris inmemores, reginas dominasque veris quondam, tunc alienis nominibus invocantes. 26 Illaе suæ calamitatis oblitæ, in utro cornu Dareus stetisset, quæ fortuna discriminis fuisset, requirebant: negabant se captas, si viveret rex. Sed illum equos subinde mutantem longius fuga abstulerat. 27 In acie autem cæsa sunt Persarum peditum C milia, decem equitum, at a parte Alexandri ad quattuor milia quingenti saucii fuere, ex peditibus CCC omnino et duo desiderati sunt, equitum centum quinquaginta interfecti. Tantulo inpendio ingens victoria stetit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
