Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Atque ita contione excessit. Tum Philotas: Verba, inquit, innocenti reperire facile est, modum verborum misero tenere difficile. 2 Itaque inter optimam conscientiam et iniquissimam fortunam destitutus ignoro, quomodo et animo meo et tempori paream. 3 Abest quidem optimus causæ meæ iudex: qui cur me ipse audire noluerit, non, mehercule, excogito, cum illi utrimque cognita causa tam damnare me liceat quam absolvere, non cognita vero liberari absenti non possum, qui a præsente damnatus sum. 4 Sed quamquam vincti hominis non supervacua solum, sed etiam invisa defensio est, qui iudicem non docere videtur, sed arguere, tamen, utcumque licet me dicere, memet ipse non deseram nec committam, ut damnatus etiam mea sententia videar. 5 Equidem, cuius criminis reus sim, non video: inter coniuratos nemo me nominat, de me Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus, quam audierat, scire non potuit. 6 Atqui coniurationis caput me fuisse credit rex! Potuit ergo Dymnus eum præterire, quem sequebatur, præsertim cum quærenti socios vel falso fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli? 7 Non enim detecto facinore nomen meum præteriit, ut possit videri socio pepercisse: Nicomacho, quem taciturum arcana de semetipso credebat, confessus aliis nominatis me unum subtrahebat. 8 Quæso, commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me de coniuratis scire voluisset, num hodie dicerem causam nullo me nominante? 9 Dymnus sane ut vivat adhuc et velit mihi parcere, quid ceteri? Qui de se confitebuntur, me videlicet subtrahent! Maligna est calamitas, et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno. 10 Tot conscii ne in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur? Atqui nemo parcit morituro nec cuiquam moriturus, ut opinor. 11 Ad verum crimen et ad unum revertendum mihi est: cur rem delatam ad te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc, qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es, Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus, reconciliati pignus animi, convivio quoque interfui. 12 Si credidisti mihi, absolutus sum, si pepercisti, dimissus: vel iudicium tuum serva. Quid hac proxima nocte, qua digressus sum a mensa tua, feci? quod novum facinus delatum ad te mutavit animum tuum? 13 Gravi sopore adquiescebam, cum me malis indormientem mei inimici vinciendo excitaverunt. Unde et parricidæ et prodito tam alti quies somni? 14 Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt: agitant eos Furiæ non cogitato modo, nedum consummato parricidio. At mihi securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera ob tul erat: non timui, ne plus alienæ crudelitati apud te liceret quam clementiæ tuæ. 15 Sed ne te mihi credidisse pæniteat, res ad me deferebatur a puero, qui non testem, non pignus indicii exhibere poterat, inpleturus omnes metu, si coepisset audiri. 16 Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret. 17 Timui, ne negaret mandasse se Cebalino et ego viderer multis amicorum regis fuisse periculi causa. 18 Sic quoque, cum læserim neminem, inveni, qui mallet perire me quam incolumem esse: quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse, si insontes lacessissem? 19 At enim Dymnus se occidit! Num igitur facturum eum divinare potui? Minime. Ita, quod solum indicio fidem fecit, id me, cum a Cebalino interpellate sum, movere non poterat. 20 At hercules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo illo, proditos esse nos, dissimulare non debui: Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit. 21 Denique post delatum indicium, quod operturus eram, cubiculum regis solus intravi, ferro quidem cinctus. Cur distuli facinus? An sine Dymno non sum ausus? 22 Ille igitur princeps coniurationis fuit! sub illius umbra Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto! Ecquis e vobis corruptus est donis? Quem ducem, quem præfectum inpensius colui? 23 Mihi quidem obicitur, quod societatem patrii sermonis asperner, quod Macedonum mores fastidiam. Sic ego imperio, quod dedignor, immineo! Iam pridem nativus ille sermo commercio aliarum gentium exolevit: tam victorious, quam victis peregrina lingua discenda est. 24 Non, mehercule, ista me magis lædunt, quam quod Amyntas, Perdiccæ filius, insidiatus est regi. Cum quo quod amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non oportuit diligi a nobis. 25 Sin autem in illo fortunæ gradu positum etiam venerari necesse erat, utrum, quæso, quod non divinavi, reus sum, an impiorum amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si æquum est, cur tam diu vivo? si iniustum, cur nunc tamen occidor? 26 At enim scripsi misereri me eorum, quibus vivendum esset sub eo, qui se Iovis filium crederet. Fides amicitiæ, veri consilii periculosa libertas, vos me decepistis! vos, quæ sentiebam, ne reticerem, inpulistis! 27 Scripsisse me hæc fateor regi, non de rege scripsisse. Non enim faciebam invidiam, sed pro eo timebam. Dignior mihi Alexander videbatur, qui Iovis stirpem tacitus agnosceret, quam qui prædicatione iactaret. 28 Sed quoniam oraculi fides certa est, sit deus causæ meæ testis: retinete me in vinculis, dum consulitur Hammo, num arcanum et occultum scelus inierim. Qui regem nostrum dignatus est filium nominare, neminem eorum, qui stirpi suæ insidiati sunt, latere patietur. 29 Si certiora oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendæ veritatis fidem deprecor. 30 Solent rei capitis adhibere vobis parentes. Duos fratres ego nuper amisi, patrem nec ostendere possum nec invocare audeo, cum et ipse tanti criminis reus sit. 31 Parnm est enim tot modo liberum parentem, in unico filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse in rogum meum inponitur. 32 Ergo, carissime pater, et propter me morieris et mecum: ego tibi vitam adimo, ego senectutem tuam extinguo. Quid enim me procreabas infelicem adversantibus diis? an, ut hos ex me fructus perciperes, qui te manent? 33 Nescio, adulescentia mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso robore ætatis eripior, tibi carnifex spiritum adimet, quem, si fortuna expectare voluisset, natura poscebat. 34 Admonuit me patris mei mentio, quam timide et cunctanter, quæ Cebalinus detulerat ad me, indicare debuerim. Parmenio enim, cum audisset venenum a Philippo medico regi parari, deterrere eum voluit epistula scripta, quo minus medicamentum biberet, quod medicus dare constitueret. Num creditum est patri meo? num ullam auctoritatem eius litteræ habuerunt? 35 Ego ipse quotiens, quæ audieram, detuli et cum ludibrio credulitatis repulsus sum! Si et, cum indicamus, invisi et, cum tacemus, suspecti sumus, quid facere nos oportet? 36 Cumque unus e circumstantium turba exclamasset: Bene meritis non insidiari! 37 Philotas: Recte, inquit, quisquis es, dicis. Itaque si insidiatus sum, poenam non deprecor et finem facio dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa auribus. Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
