Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 At Bessus et Nabarzanes olim agitatum scelus exequi statuunt regni cupiditate accensi: Dareo autem incolumi tantas opes sperare non poterant. 2 Quippe in illis gentibus regum eximia maiestas est: ad nomen quoque barbari conveniunt, et pristinæ veneratio fortunæ sequitur adversam. 3 Inflabat inpios animos regio, cui præerant, armis virisque et spatio locorum nulli earum gentium secunda: tertiam partem Asiæ tenet, multitudo iuniorum exercitus, quos amiserat Dareus, æquabat. 4 Itaque non illum modo, sed etiam Alexandrum spernebant, inde vires imperii repetituri, si regis potiri contigisset. 5 Diu omnibus cogitatis placuit per milites Bactrianos ad omne obsequium destinates regem conprehendere mittique nuntium ad Alexandrum, qui indicaret vivum adservari eum: 6 si, id quod timebant, proditionem aspernatus esset, occisuri Dareum et Bactra cum suarum gentium manu petituri. 7 Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat tot Persarum milibus laturis opem regi: Græcorum quoque fides timebatur. 8 Itaque, quod vi non poterant, fraude adsequi temptant: pænitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam. 9 Interim, qui Persas sollicitarent, mittuntur. Hinc spe, hinc metu militares animos versant: ruinæ rerum subdere illos capita, in perniciem trahi, cum Bactra pateant exceptura eos bonis et opulentia, animis quam concipere non possint. 10 Hæc agitantibus Artabazus supervenit sive regis iussu sive sua sponte adfirmans mitigatum esse Dareum et eundem illis amicitiæ gradum patere apud regem. 11 Illi lacrimantes nunc purgare se, nunc Artabazum orare, ut causam ipsorum tueretur precesque perferret. 12 Sic peracta nocte sub lucis exortum Bessus et Nabarzanes cum Bactrianis militibus in vestibulo prætorii aderant titulum sollemnis officii occulto sceleri præferentes. Dareus signo ad eundum dato currum pristino more conscendit. 13 Nabarzanes ceterique parricidæ procumbentes humi, quem paulo post in vinculis habituri erant, sustinuere venerari, lacrimas etiam pænitentiæ indices profuderunt: adeo humanis ingeniis parata simulatio est. 14 Preces deinde suppliciter admotæ Dareum natura simplicem et mitem non credere modo, quæ adfirmabant, sed flere etiam coegerunt. 15 Ac ne tum quidem cogitati sceleris pænituit, cum intuerentur, qualem et regem et virum fallerent. Ille quidem securus periculi, quod instabat, Alexandri manus, quas solas timebat, effugere properabat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
