Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 9, cap. 1

1 Alexander tam memorabili victoria lætus, qua sibi Orientis finis apertos esse censebat, Soli victimis cæsis milites quoque, quo promptioribus animis reliqua belli obirent, pro contione laudatos docuit, quidquid Indis virium fuisset, illa dimicatione prostratum: 2 cetera opimam prædam fore celebratasque opes in ea regione eminere, quam peterent. Proinde iam vilia et obsoleta esse spolia de Persis: gemmis margaritisque et auro atque ebore Macedoniam Græciamque, non suas tantum domos repleturos. 3 Avidi milites et pecuniæ et gloriæ, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam: dimissisque cum bona spe navigia exædificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset, finem terrarum, mare, inviseret. 4 Multa materia navalis in proximis montibus erat: quam cædere adgressi magnitudinis invisitatæ repperere serpentes. 5 Rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant. Ceterum hoc nomen beluis inditum a Græcis: sermonis eius ignari Indi aliud lingua sua usurpant. 6 Rex duabus urbibus conditis in utraque fluminis, quod superaverat, ripa copiarum duces coronis et M aureis singulos donat: ceteris quoque pro portione aut gradus, quem in amicitia obtinebant, aut navatæ operæ honos habitus est. 7 Abisares, qui, priusquam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum miserat, rursus alios misit pollicentes, omnia facturum, quæ imperasset, modo ne cogeretur corpus suum dedere: neque enim aut sine regio imperio victurum aut regnaturum esse captivum. 8 Cui Alexander nuntiari iussit, si gravaretur ad se venire, ipsum ad eum esse venturum. Hinc prærapido amne superato ad interiora Indiæ processit. 9 Silvæ erant prope in inmensum spatium diffusæ procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosæ. 10 Plerique rami instar ingentium stipitum flexi in humum rursus, qua se curvaverant, erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatæ. 11 Cæli temperies salubris: quippe et vim solis umbræ levant et aquæ large manant e fontibus. 12 Ceterum hic quoque serpentium magna vis erat squamis fulgorem auri reddentibus. Virus haud ullum magis noxium est: quippe morsum præsens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est. 13 Hinc per deserta ventum est ad flumen Hyraotim. Iunctum erat flumini nemus opacum arboribus alibi invisitatis agrestiumque pavonum multitudine frequens. 14 Castris inde motis oppidum haud procul positum corona capit obsidibusque acceptis Stipendium inponit. Ad magnam deinde, ut in ea regione, urbem pervenit, non muro solum, sed etiam palude munitam. 15 Ceterum barbari vehiculis inter se iunctis dimicaturi occurrerunt: tela aliis hastæ, aliis secures erant, transiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis vellent. 16 Ac primo insolitum genus pugnæ Macedonas terruit, cum eminus vulnerarentur : deinde spreto tam incondito auxilio ab utroque latere vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt. 17 Et vincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius singula circumvenirentur. Itaque VIII milibus suorum amissis in oppidum refugerunt. 18 Postero die scalis undique admotis muri occupantur. Paucis pernicitas saluti fuit: qui ubi cognito urbis excidio paludem transnavere, in vicina oppida ingentem intulere terrorem invictum exercitum et deorum profecto advenisse memorantes. 19 Alexander ad vastandam eam regionem Perdicca cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque barbaros ad deditionem conpelleret: ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum quoque confugerant incolæ, duxit. 20 Oppidani missis, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat vulgum: alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant. 21 Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis portas hostem recipiunt. 22 Alexander quamquam belli auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data et obsidibus acceptis ad proximam deinde urbem castra movit. 23 Obsides ducebantur ante agmen: quos cum ex muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in colloquium incolæ vocaverunt. Illi clementiam regis simulque vim commemorando ad deditionem eos conpulere: ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit. 24 Hinc in regnum Sopithis perventum est. Gens, ut barbari credunt, sapientia excellet bonisque moribus regitur. 25 Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt aluntque, sed eorum, quibus spectandi infantum habitum cura mandata est. Si quos vitiis insignes aut aliqua parte membrorum inutiles notaverunt, necari iubent. 26 Nuptiis coeunt non genere аc nobilitate coniunctis, sed electa corporum specie, quia eadem æstimatur in liberis. 27 Huius gentis oppidum, cui Alexander admoverat copias, ab ipso Sopithe obtinebatur. Clausæ erant portæ, sed nulli in muris turribusque se armati ostendebant, dubitabantque Macedones, deseruissent urbem incolæ an fraude se occulerent: 28 cum subito patefacta porta rex Indus cum duobus adultis filiis occurrit multum inter omnes barbaros eminens corporis specie. 29 Vestis erat auro purpuraque distincta, quæ etiam crura velabat, aureis soleis inseruerat gemmas, lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant, 30 pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli, baculum aureum berylli distiuguebant. Quo tradito precatus, ut sospes acciperet, se liberosque et gentem suam dedidit. 31 Nobiles ad venandum canes in ea regione sunt: latratu abstinere dicuntur, cum viderunt feram, leonibus maxime infesti. 32 Horum vim ut ostenderet Alexandro, in consæptum leonem eximiæ magnitudinis iussit emitti et quattuor omnino admoveri canes. Qui celeriter feram occupaverunt: tum ex iis, qui adsueverant talibus ministeriis, unus canis leoni cum aliis inhærentis crus avellere et, quia non sequebatur, ferro amputare coepit. 33 Ne sic quidem pertinacia victa rursus aliam partem secare institit et inde non segnius inhærentem ferro subinde cædere: at ille in vulnere feræ dentes moribundus quoque infixerat. Tantam in illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriæ proditum est. 34 Equidem plura transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito, nee subducere, quæ accepi. 35 Relicto igitur Sopithe in suo regno ad fluvium Hypasin processit Hephæstione, qui diversam regionem subegerat, coniuncto. 36 Phegeus erat gentis proximæ rex: qui popularibus suis colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit nihil, quod imperaret, detrectans.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑