Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 6, cap. 1

1 regia, quæ ex fortissimis constabat, se in medium pugnæ discrimen inmisit obtruncatisque, qui promptius resistebant, magnam partem hostium propulit. 2 Coeperant fugere victores et, donec avidius sequentes in planum deduxere, inulti cadebant: sed ut primum locus, in quo stare possent, fuit, æquis viribus dimicatum est. 3 Inter omnes tamen Lacedæmonios rex eminebat, non armorum modo et corporis specie, sed etiam magnitudine animi, quo uno vinci non potuit. 4 Undique nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia vitabat, donec hasta femina perfossa plurimo sanguine effuso destituere pugnantem. 5 Ergo clipeo suo exceptum armigeri raptim in castra referebant iactationem vulnerum haud facile tolerantem. 6 Non tamen omisere Lacedæmonii pugnam et, ut primum sibi quam hosti æquiorum locum capere potuerunt, densatis ordinibus effuse fluentem in se aciem excepere. 7 Non aliud discrimen vehementius fuisse memoriæ proditum est. Duarum nobilissimarum bello gentium exercitus pari Marte pugnabant: 8 Lacedæmonii vetera, Macedones præsentia decora intuebantur, illi pro libertate, hi pro dominatione pugnabant, Lacedæmoniis dux, Macedonibus locus deerat. 9 Diei quoque unius tam multiplex casus modo spem, modo metum utriusque partis augebat velut de industria inter fortissimos viros certamen æquante fortuna. 10 Ceterum angustiæ loci, in quo hæserat pugna, non patiebantur totis ingredi viribus: spectabant ergo plures, quam inierant proelium, et, qui extra teli iactum erant, clamore invicem suos accendebant. 11 Tandem Laconum acies languescere lubrica arma sudore vix sustinens, pedem deinde referre coepit. 12 Ut urgente hoste apertius fugere, insequebatur dissipatos victor et emensus cursu omne spatium, quod acies Laconum obtinuerat, ipsum Agin persequebatur. 13 Ille ut fugam suorum et proximos hostium conspexit, deponi se iussit: expertusque membra, an impetum animi sequi possent, 14 postquam deficere sensit, poplitibus semet excepit galeaque strenue sumpta clipeo protegens corpus hastam dextera vibrabat ultro provocans hostem, 15 si quis iacenti spolia demere auderet. Nec quisquam fuit, qui sustineret comminus congredi: procul missilibus adpetebatur, ea ipsa in hostem retorquens, donec lancea nudo pectori infixa est. Qua ex vulnere evolsa inclinatum ac deficiens caput clipeo paulisper excepit, dein linquente spiritu pariter ac sanguine moribundus in arma procubuit. 16 Cecidere Lacedæmoniorum v milia et CCC, ex Macedonibus haud amplius м: ceterum vix quisquam nisi saucius revertit in castra. Hæc victoria non Spartam modo sociosque eius, sed etiam omnis, qui fortunam belli expectaverant, fregit. 17 Nec fallebat Antipatrum dissentire ab animis gratulantium vultus: sed bellum finire cupienti opus erat decipi, et, quamquam fortuna rerum placebat, invidiam tamen, quia maiores res erant quam, quas præfecti modus caperet, metuebat. 18 Quippe Alexander hostes vinci voluerat, Antipatrum vicisse ne tacitus quidem indignabatur suæ demptum gloriæ existimans, quidquid cessisset alienæ. 19 Itaque Antipater, qui probe nosset spiritus eius, non est ausus ipse agere arbitria victoriæ, sed concilium Græcorum, quid fieri placeret, consuluit. 20 A quo Lacedæmonii nihil aliud quam, ut oratores mittere ad regem liceret, Tegeatæ veniam defectionis præter auctores inpetraverunt, Megalopolitanis, quorum urbs obsessa erat a defectionis sociis, Achæi et Elei centum XX talenta dare iussi sunt. 21 Hic fuit exitus belli, quod repente ortum prius tamen finitum est, quam Dareum Alexander apud Arbela superaret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑