Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni
1 Quæ interim ductu imperioque Alexandri vel in Græcis vel Illyriis ac Thræcia gesta sunt, si suis quæque temporibus reddere voluero, interrumpendæ sunt res Asiæ, 2 quas utique ad fugam mortemque Darei universas in conspectum dari et, sicut inter se cohærent, ita opere ipso coniungi haud paulo aptius videri potest. Igitur, quæ proelio apud Arbela coniuncta sunt, ordiar dicere. 3 Dareus media fere nocte Arbela pervenerat, eodemque magnæ partis amicorum eius ac militum fugam fortuna conpulerat. 4 Quibus convocatis exponit haud dubitare se, quin Alexander celeberrimas urbes agrosque omni copia rerum abundantes petiturus esset: prædam opimam paratamque ipsum et milites eius spectare. 5 Id suis rebus tali in statu saluti fore: quippe se deserta cum expedita manu petiturum. Ultima regni sui adhuc intacta esse: inde bello vires haud ægre reparaturum. 6 Occuparet sane gazam avidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox futura prædæ sibi: usu didicisse pretiosam supellectilem pelicesque et spadonum agmina nihil aliud fuisse quam onera et inpedimenta. Eadem trahentem Alexandrum, quibus rebus antea vicisset, inferiorem fore. 7 Plena omnibus desperationis videbatur oratio: quippe Babylona, urbem opulentissimam, dedi cernentibus: iam Susa, iam cetera ornamenta regni, causam belli, victorem occupaturum. 8 At illе docere pergit non speciosa dictu, sed usu necessaria in rebus adversis sequenda esse: ferro geri bella, non auro, viris, non urbium tectis. Omnia sequi armatos: sic maiores suos perculsos in principio rerum celeriter pristinam reparasse fortunam. 9 Igitur sive confirmatis eorum animis sive imperium magis quam consilium sequentibus Mediæ fines ingressus est. 10 Paulo post Alexandro Arbela traduntur regia supellectile ditique gaza repleta: mi milia talentum fuere, præterea pretiosæ vestes, totius, ut supra dictum est, exercitus opibus in illam sedem congestis. 11 Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadaverum totis iacentium campis vulgaverat, maturius castra movit. Euntibus a parte læva Arabia, odorum fertilitate nobilis regio: 12 campestre iter est in terra inter Tigrin et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat. Causa fertilitatis est humor, qui ex utroque amne manat, toto fere solo propter venas aquarum resudante. 13 Ipsi amnes ex Armeniæ montibus profluunt ac magno deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt, percurrunt: 11 milia et quingenta stadia emensi sunt, qui amplissimum intervallum circa Armeniæ montes notaverunt. 14 Idem cum Mediam et Gordyæorum terram secare coeperunt, paulatim in artius coeunt et, quo longius manant, hoc angustius inter se spatium terræ relinquunt. 15 Vicini maxime sunt in campis, quos incolæ Mesopotamiam appellant: mediam nam que ab utroque latere cludunt. Tandem per Babyloniorum fines in Rubrum mare inrumpunt. 16 Alexander quartis castris ad Mennim urbem pervenit. Caverna ibi est, ex qua fons ingentem bituminis vim effundit, adeo ut satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse. 17 Ceterum Babylona procedenti Alexandro Mazæus, qui ex acie in eam urbem confugerat, cum adultis liberis supplex occurrit urbem seque dedens. Gratus adventus eras regi fuit: quippe magni operis obsidio futura erat tam munitæ urbis. 18 Ad hoc vir inlustris et manu promptus famaque etiam proximo proelio Celebris et ceteros ad deditionem suo incitaturus exemplo videbatur. Igitur hunc quidem benigne cum liberis excipit: 19 ceterum quadrato agmine, quod ipse ducebat, velut in aciem irent, ingredi suos iubet. Magna pars Babyloniorum constiterat in muris avida cognoscendi novum regem, plures obviam egressi sunt. 20 Inter quos Bagophanes, arcis et regiæ pecuniæ custos, ne studio a Mazæo vinceretur, totum iter floribus coronisque constraverat argenteis altaribus utroque latere disposais, quæ non ture modo, sed omnibus odoribus cumulaverat. 21 Dona eum sequebantur greges pecorum equorumque, leones quoque et pardales caveis præferebantur. 22 Magi deinde suo more carmen canentes, post hos Chaldæi Babyloniorumque non vates modo, sed etiam artifices cum fidibus sui generis ibant: laudes hi regum canere soliti, Chaldæi siderum motus et statas vices temporum ostendere. 23 Equites deinde Babylonii suo equorumque cultu ad luxuriam magis quam ad magnificentiam exacto ultimi ibant. Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites ire iussit: ipse cum curru urbem ac deinde regiam intravit. Postero die supellectilem Darei et omnem pecuniam recognovit. 24 Ceterum ipsius urbis pulchritudo ac vetustas non regis modo, sed etiam omnium oculos in semet haud inmerito convertit. Samiramis eam condiderat, non, ut plerique credidere, Belus, cuius regia ostenditur. 25 Murus instructus laterculo coctili bitumine interlito spatium XXX et duorum pedum in latitudinem amplectitur: quadrigæ inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur. 26 Altitudo muri L cubitorum eminet spatio: turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius operis ambitus CCCLXV stadia conplectitur: singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriæ proditum est. 27 Ædificia non sunt admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt. Ac ne totam quidem urbem tectis occupaverunt — per LXXX stadia habitabatur —, nec omnia continua sunt, credo, quia tutius visum est pluribus locis spargi. 28 Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur. Euphrates interfluit magnæque molis crepidinibus coercetur. Sed omnium operum magnitudinem circumveniunt cavernæ ingentem in altitudinem pressæ ad accipiendum impetum fluminis: quod ubi adpositæ crepidinis fastigium excessit, urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent. 29 Coctili laterculo structi sunt, totum opus bitumine adstringitur. Pons lapideus flumini inpositus iungit urbem. Hic quoque inter mirabilia Orientis opera numeratus est. Quippe Euphrates altum limum vehit, quo penitus ad fundamenta iacienda egesto vix suffulciendo operi firmum reperiunt solum: 30 harenæ autem subinde cumulatæ et saxis, quis pons sustinetur, adnexæ morantur amnem, qui retentus acrius, quam si libero cursu mearet, inliditur. 31 Arcem quoque ambitu XX stadia conplexam habent. XXX pedes in terram turrium fundamenta demissa sunt, ad LXXX summu munimenti fastigium pervenit. 32 Super arcem, vulgatum Græcorum fabulis miraculum, pensiles horti sunt, summam murorum altitudinem æquantes multarumque arborum umbra et proceritate amoeni. 33 Saxo pilæ, quæ totum onus sustinent, instructæ sunt: super pilas lapide quadrato solum stratum est patiens terræ, quam altam iniciunt, et humoris, quo rigant terras: adeoque validas arbores sustinet moles, ut stipites earum VIII cubitorum spatium crassitudine æquent, in L pedum altitudinem emineant frugiferæque sint, ut si terra sua alerentur. 34 Et, cum vetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, hæc moles, quæ tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere onerata est, inviolata durat: quippe XX pedes lati parietes sustinent XI pedum intervallo distantes, ut procul visentibus silvæ montibus suis inminere videantur. 35 Syriæ regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriæ proditum est, amore coniugis victum, quæ desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis virum conpulit amoenitatem naturæ genere huius operis imitari. 36 Diutius in hac urbe quam usquam constitit rex, nec alio loco disciplinæ militari magis nocuit. Nihil urbis eius corruptius moribus, nihil ad inritandas inliciendasque inmodicas cupiditates instructius. 37 Liberos coniugesque cum hospitibus stupro coire, modo pretium flagitii detur, parentes maritique patiuntur. Convivales ludi tota Perside regibus purpuratisque cordi sunt, Babylonii maxime in vinum et, quæ ebrietatem sequuntur, effusi sunt. 38 Feminarum convivia ineuntium in principio modestus est habitus, dein summa quæque amicula exuunt paulatimque pudorem profanant, ad ultimum — honos auribus habitus sit — ima corporum velamenta proiciunt. Nec meretricum hoc dedecus est, sed matronarum virginumque, apud quas comitas habetur vulgati corporis vilitas. 39 Inter hæc flagitia exercitus ille domitor Asiæ per XXIIII dies saginatus ad ea, quæ sequebantur, discrimina haud dubie debilior futurus fuit, si hostem habuisset. Ceterum, quo minus damnum sentiret, identidem incremento renovabatur. 40 Namque Amyntas Andromeni ab Antipatro Macedonum peditum VI milia adduxit, 41 D præterea eiusdem generis equites, cum his DC Thracas adiunctis peditibus suæ gentis in milibus D, et ex Peloponneso mercennarius miles ad IIII milia advenerat cum trecentis octoginta equitibus. 42 Idem Amyntas adduxerat L principum Macedoniæ liberos adultos ad custodiam corporis. Quippe inter epulas hi sunt regibus ministri idemque equos ineuntibus proelium admovent venantesque comitantur et vigiliarum vices ante cubiculi fores servant: magnorumque præfectorum et ducum hæc incrementa sunt et rudimenta. 43 Igitur rex arci Babylone Agathone præsidere iusso cum septingentis Macedonum trecentisque mercede conductis prætores, qui regioni Babyloniæ ac Ciliciæ præessent, Meneta et Apollodorum relinquit. n milia his militum cum mille talentis data: utrique præceptum, ut in supplementum milites legerent. 44 Mazæum transfugam satrapea Babylone donat, Bagophanem, qui arcem tradiderat, se sequi iussit, Armenia Mithreni, Sardium proditori, data est. 45 Ex pecunia deinde Babylone tradita Macedonum equitibus sesceni denarii tributi: peregrinus eques quingenos accepit, ducenos pedes domesticus, mercennurius duorum Stipendium mensum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
