Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Curtius Rufus, Historiæ Alexandri Magni

lib. 4, cap. 1

1 Dareus, tanti modo exercitus rex, qui triumphantis magis quam dimicantis more curru sublimis inierat proelium, per loca, quæ prope inmensis agminibus inpleverat, iam inania et ingenti solitudine vasta fugiebat. 2 Pauci regem sequebantur: nam nec eodem omnes fugam intenderant et deficientibus equis cursum eorum, quos rex subinde mutabat, æquare non poterant. 3 Onchas deinde pervenit, ubi excepere eum Græcorum quattuor milia: non segnius tamen ad Euphraten contendit, id demum credens fore ipsius, quod celeritate præcipere potuisset. 4 At Alexander Parmenionem, per quem apud Damascum recepta erat præda, iussum eam ipsam et captivos diligenti adservare custodia, Syriæ, quam Coelen vocant, præfecit. 5 Novum imperium Syri nondum belli cladibus satis domiti aspernabantur: sed celeriter subacti oboedienter imperata fecerunt. Aradus quoque insula deditur regi. 6 Maritimam tum oram et pleraque longius etiam a mari recedentia rex eius insulæ, Strato, possidebat: quo in fidem accepto castra movit ad urbem Marathon. 7 Ibi illi litteræ a Dareo redduntur, quibus ut superbe scriptis vehementer offensus est: præcipue eum movit, quod Dareus sibi regis titulum nec eundem Alexandri nomini adscripserat. 8 Postulabat autem magis quam petebat, ut accepta pecunia, quantamcumque tota Macedonia caperet, matrem sibi et coniugem liberosque restitueret: de regno æquo, si vellet, Marte contenderet. 9 Si saniora consilia tandem pati potuisset, ut contentus patrio cederet alieni imperii finibus, socius amicusque esset. 10 In ea se fidem et dare paratum et accipere. Contra Alexander in hunc maxime modum rescripsit: Rex Alexander Dareo S. Cuius nomen sumpsisti, Dareus Græcos, qui oram Hellesponti tenent, coloniasque Græcorum Ionias omni clade vastavit, cum magno deinde exercitu mare traiecit inlato Macedoniæ et Græciæ bello. 11 Rursus Xerxes gentis eiusdem ad oppugnandos nos cum inmanium barbarorum copiis venit: qui navali proelio victus Mardonium tamen reliquit in Græcia, ut absens quoque popularetur urbes, agros ureret. 12 Philippum vero, parentem meum, quis ignorat ab iis interfectum esse, quos ingentis pecuniæ spe sollicitaverant vestri? Inpia enim bella suscipitis et, cum habeatis arma, licemini hostium capita, sicut tu proxime talentis mille, tanti exercitus rex, percussorem in me emere voluisti. 13 Repello igitur bellum, non infero. Et di quoque pro meliore stant causa: magnam partem Asiæ in dicionem redegi meam, te ipsum acie vici. Quem etsi nihil a me inpetrare oportebat, utpote qui ne belli quidem in me iura servaveris, tamen, si veneris supplex, et matrem et coniugem et liberos sine pretio recepturum esse promitto. 14 Et vincere et consulere victis scio. Quodsi te committere nobis times, dabimus fidem inpune venturum. De cetero, cum mihi scribes, memento non solum regi te, sed etiam tuo scribere. Ad hanc perferendam Thersippus est missus. 15 In Phoenicen dein descendit et oppidum Byblon traditum recepit. Inde ad Sidona ventum est, urbem vetustate famaque conditorum inclitam. 16 Regnabat in ea Strato, Darei opibus adiutus: is quia deditionem magis popularium quam sua sponte fecerat, regno visus indignus, Hephæstionique permissum, ut, quem eo fastigio e Sidoniis dignissimum arbitraretur, 17 constitueret regem. Erant Hephæstioni duo hospites, clari inter suos iuvenes: qui facta ipsis potestate regnandi negaverunt quemquam patrio more in id fastigium recipi nisi regia stirpe ortum. 18 Admiratus Hephæstion magnitudinem animi spernentis, quod alii per ignes ferrumque peterent: Vos quidem macte virtute, inquit, estote, qui primi intellexistis, quanto maius esset regnum fastidire quam accipere. Ceterum date aliquem regiæ stirpis, qui meminerit a vobis acceptum habere se regnum. 19 Atque illi, cum multos imminere tantæ spei cernerent singulis amicorum Alexandri iam ob nimiam regni cupiditatem adulantis, statuunt neminem esse potiorem quam Abdalonymum quendam, longa quidem cognatione stirpi regiæ adnexum, sed ob inopiam suburbanum hortum exigua colentem stipe. 20 Causa ei paupertatis sicut plerisque probitas erat, intentusque operi diurno strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat. 21 Subito deinde, de quibus ante dictum est, cum regiæ vestis insignibus hortum intrant, quem forte steriles herbas eligens Abdalonymus repurgabat. 22 Tum rege eo salutato alter ex his: Habitus, inquit, hic vestis, quem cernis in meis manibus, cum isto squalore permutandus tibi est. Ablue corpus inluvie terrenisque sordibus squalidum: cape regis animum et in eam fortunam, qua dignus es, istam continentiam perfer. Et cum in regali solio residebis vitæ necisque omnium civium dominus, cave obliviscaris status, in quo accipis regnum, immo, hercule, propter quem. 23 Somnio similis res Abdalonymo videbatur: interdum, satisne sani essent, qui tam proterve sibi inluderent, percontabatur. Sed ut cunctanti squalor ablutus est et iniecta vestis purpura auroque distincta et fides a iurantibus facta, serio iam rex iisdem comitantibus in regiam pervenit. 24 Fama deinde, ut solet, strenue tota urbe discurrit : aliorum studium, aliorum indignatio eminebat, divitissimus quisque humilitatem inopiamque eius apud amicos Alexandri criminabatur. 25 Admitti eum rex protinus iussit diuque contemplatus : Corporis, inquit, habitus famæ generis non repugnat, sed libet scire, inopiam qua patientia tuleris. Tum ille: Utinam, inquit, eodem animo regnum pati possim! hæ manus suffecere desiderio meo: nihil habenti nihil defuit. 26 Magnæ indolis specimen ex hoc sermone Abdalonymi cepit. Itaque non Stratonis modo regiam supellectilem attribui ei iussit, sed pleraque etiam ex Persica præda: regionem quoque urbi adpositam dicioni eius adiecit. 27 Interea Amyntas, quem ad Persas ab Alexandro transfugisse diximus, cum quattuor milibus Græcorum ipsius ex acie persecutis fugam Tripolin pervenit. Inde in naves militibus inpositis Cyprum transmisit et, cum in illo statu rerum id quemque, quod occupasset, habiturum arbitraretur velut certo iure possessum, Ægyptum petere decrevit, utrique regi hostis et semper ex ancipiti mutatione temporum pendens. 28 Hortatusque milites ad spem tantæ rei docet Sabacen, prætorem Ægypti, cecidisse in acie: Persarum præsidium et sine duce esse et invalidum, Ægyptios semper prætoribus eorum infestos pro sociis ipsos, non pro hostibus æstimaturos. 29 Omnia experiri necessitas cogebat: quippe cum primas spes fortuna destituit, futura præsentibus videntur esse potiora. Igitur conclamant, duceret, quo videretur. Atque ille utendum animis, dum spe calerent, ratus ad Pelusium ostium penetrat, simulans a Dareo se esse prætorem missum. 30 Potitus ergo Pelusii Memphim copias promovit. Ad cuius famam Ægyptii, vana gens et novandis quam gerendis aptior rebus, ex suis quisque vicis urbibusque huc ipsi concurrunt ad delenda præsidia Persarum. 31 Qui territi tamen spem retinendi Ægyptum non omiserunt. Sed eos Amyntas proelio superatos in urbem conpellit castrisque positis victores ad populandos agros. Velut in medio positis bonis hostium cuncta agebantur: 32 itaque Mazaces, quamquam infelici proelio suorum animos territos esse cognoverat, tamen palantes et victoriæ fiducia incautos ostentans perpulit, ne dubitarent ex urbe erumpere et res amissas reciperare. 33 Id consilium non ratione prudentius quam eventu felicius fuit: ad unum omnes cum ipso duce occisi sunt. Has poenas Amyntas utrique regi dedit, nihilo magis ei, ad quem transfugerat, fidus quam illi, quem deseruerat. 34 Darei prætores, qui proelio apud Isson superfuerant, cum omni manu, quæ fugientes secuta erat, adsumpta etiam Cappadocum et Paphlagonum iuventute Lydiam reciperare temptabant. 35 Antigonus, prætor Alexandri, Lydiæ præerat: qui quamquam plerosque militum ex præsidiis ad regem dimiserat, tamen barbaris spretis in aciem suos eduxit. Eadem illic quoque fortuna partium fuit: tribus proeliis alia atque alia regione commissis Persæ funduntur. 36 Eodem tempore classis Macedonum ex Græcia accita Aristomenen, qui ad Hellesponti oram reciperandam a Dareo erat missus, captis eius aut eversis navibus superat. 37 A Milesiis deinde Pharnabazus, præfectus Persicæ classis, pecunia exacta et præsidio in urbem Chium introducto centum navibus Andrum et inde Siphnum petiit. Has quoque insulas præsidiis occupat, pecunia multat. 38 Magnitudo belli, quod ab opulentissimis Europæ Asiæque regibus in spem totius orbis occupandi gerebatur, Græciæ quoque et Cretæ arma commoverat. 39 Agis, Lacedæmoniorum rex, octo milibus Græcorum, qui ex Cilicia profugi domos repetierant, contractis bellum Antipatro, Macedoniæ præfecto, moliebatur. 40 Cretenses has aut illas partes secuti nunc Spartanorum, nunc Macedonum præsidiis occupabantur. Sed leviora inter illos fuere discrimina unum certamen, ex quo cetera pendebant, intuente fortuna.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑