Columella, De re rustica
1 Sæpenumero civitatis nostræ principes audio culpantes modo agrorum infecunditatem, modo cæli per multa iam tempora noxiam frugibus intemperiem; quosdam etiam prædictas querimonias velut ratione certa mitigantes, quod existiment ubertate nimia prioris ævi defatigatum et effetum solum nequire pristina benignitate præbere mortalibus alimenta. 2 Quas ego causas, P.Silvine, procul a veritate abesse certum habeo, quod neque fas est existimare rerum Naturam, quam primus ille mundi genitor perpetua fecunditate donavit, quasi quodam morbo sterilitate adfectam; neque prudentis est credere Tellurem, quæ divinam et æternam iuventam sortita com- munis omnium parens dicta sit, quia et cuncta peperit semper et deinceps paritura sit, velut hominem consenuisse. 3 Nec post hæc reor violentia cæli nobis ista, sed nostro potius accidere vitio, qui rem rusticam pessimo cuique servorum velut carnifici noxæ dedimus, quam maiorum nostrorum optimus quisque et optime tractaverat.Atque ego satis mirari non possum, quid ita dicendi cupidi seligant oratorem, cuius imitentur eloquentiam; mensurarum et numerorum modum rimantes placitæ disciplinæ consectentur magistrum; vocis et cantus modulatorem nec minus corporis gesticulatorem scrupulosissime requirant saltationis ac musicæ rationis studiosi; 4 iam qui ædificare velint, fabros et architectos advocent; qui navigia mari concredere, gubernandi peritos; qui bella moliri, armorum et militiæ gnaros; et ne singula persequar, ei studio, quod quis agere velit, consultissimum rectorem adhibeat; denique animi sibi quisque formatorem præceptoremque virtutis e coetu sapientium arcessat: sola res rustica, quæ sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiæ est, tam discentibus egeat quam magistris. 5 Adhuc enim scholas rhetorum et, ut dixi, geometrarum musicorumque vel, quod magis mirandum est, contemptissimorum vitiorum officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fercula struendi, capitumque et capillorum concinnatores non solum esse audivi, sed et ipse vidi: agricolationis neque doctores, qui se profiterentur, 6 neque discipulos cognovi. Cum etiam si prædictarum artium professoribus civitas egeret, tamen, sicut apud priscos florere posset res publica 3—nam sine ludicris artibus atque etiam sine causidicis olim satis felices fuerunt futuræque sunt urbes; at sine agri cultoribus nec consistere mortales nec ali posse manifestum est. 7 Quo magis prodigio simile est, quod accidit, ut res corporibus nostris vitæque utilitati maxime conveniens minimam usque in hoc tempus consummationem haberet idque sperneretur genus amplificandi relinquendique patrimonii, quod omni crimine caret. Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi æquius existimamus cepisse prædam ex militia, quæ nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis adfert. 8 An bellum perosis maris et negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturæ foedere terrestre animal homo ventorum et maris obiectus iræ fluctibus pendeat semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem? An fæneratio probabilior sit, etiam his invisa quibus succurrere videtur? Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium præstantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes ac pro nocentibus neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latrocinium. 9 An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum somnumque regis sui rumoribus augurantis? Neque enim roganti, quid agatur intus, respondere seni dignantur. 10 An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore sæpe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari? Nam nec gratuita servitute, sed donis rependitur honor. Quæ si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendæ, quod ex agricolatione contingit. 11 Cuius præcepta si vel temere ab indoctis, dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more administrarentur, minus iacturæ paterentur res rusticæ; nam industria dominorum cum ignorantiæ detrimentis multa pensaret, nec quorum commodum ageretur, tota vita vellent imprudentes negotii sui conspici eoque discendi cupidiores agricolationem pernoscerent. 12 Nunc et ipsi prædia nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peritissimum quemque vilicum facere vel, si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret,addiscat. Sed sive fundum locuples' mercatus est, e turba pedisequorum lecticariorumque defectissimum annis et viribus in agrum relegat, cum istud opus non solum scientiam, sed et viridem ætatem cum robore corporis ad labores sufferendos desideret; sive mediarum facultatum dominus, ex mercenariis aliquem iam recusantem cotidianum illud tributum, quia vectigali esse non possit,ignarum rei, cui præfuturus est, magistrum fieri iubet. 13 Quæ cum animadvertam, sæpe mecum retractans ac recogitans, quam turpi consensu deserta exoleverit disciplina ruris, vereor ne flagitiosa et quodam . modo pudenda ingenuis aut inhonesta sit.Verum cum complurimis monumentis scriptorum admonear apud antiquos nostros fuisse gloriæ curam rustica- tionis, ex qua Quinctius Cincinnatus, obsessi consulis et exercitus liberator, ab aratro vocatus ad dictaturam venerit ac rursus fascibus depositis, quos festinantius victor reddiderat quam sumpserat imperator, ad eosdemiuvencosetquattuoriugerum avitum herediolum redierit, itemque C. 14 Fabricius et Curius Dentatus, alter Pyrrho finibus Italiæ pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quæ viritim dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit, quam fortiter armis quæsierat; et ne singulos intempestive nunc persequar, cum tot alios Romani generis intuear memorabiles duces hoc semper duplici studio floruisse vel defendendi vel colendi patrios quæsitosve fines, intellego luxuriæ et deliciis nostris pristinum morem virilemque vitam displicuisse. 15 Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiæ falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis manus movemus; attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris denegatum muliebri motu mentiantur decipiantque oculos spectantium. 16 'Mox deinde, ut apti veniamus ad ganeas, cotidianam cruditatem Laconicis excoquimus et exusto sudore sitim quærimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus fortunatos, quod " nec orientem solem videmus nec occidentem." 17 Itaque istam vitam socordem persequitur valetudo. Nam sic iuvenum corpora fluxa et resoluta sunt, ut nihil mors mutatura videatur. At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus nec minus agrestibus operibus exercitata firmissimis prævaluit corporibus ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata pacis laboribus semperque rusticam plebem præposuit urbanæ. Ut enim qui in villis intra consæpta morarentur, quam qui foris terram molirentur, ignaviores habitos, sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides cunctarentur, quam qui rura colerent administrarentve opera colonorum,segniores visos. 18 Nundinarum etiam conventus mani- festum est propterea usurpatos, ut nonis tantummodo diebus urbanæ res agerentur, reliquis administrarentur rusticæ. Illis enim temporibus, ut ante iam diximus, proceres civitatis in agris morabantur et, cum consilium publicum desiderabatur, a villis arcessebanturin senatum; ex quo, qui eos evocabant, viatores nominati sunt. 19 Isque mos dum servatus est, perseverantissimo colendorum agrorum studio veteres illi Sabini Quirites atavique Romani, quamquam inter ferrum et ignes hosticisque incursionibus vastatas fruges largius tamen condidere quam nos, quibus diuturna permittente pace prolatare licuit rem rusticam. 20 Itaque in " hoc Latio et Saturnia terra," ubi di fructusagrorum progeniem suam docuerant, ibi nunc ad hastam locamus, ut nobis ex transmarinis provinciis advehatur frumentum, ne fame laboremus, et vindemias condimus ex insulis Cycladibus ac regionibus Bæticis Galliasque. Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio rem rusticam sordidum opus et id esse negotium quod nullius egeat magisterio præceptove. 21 At ego, cum aut magnitudinem totius rei quasi quandam vastitatem corporis aut partium eius velut singulorum membrorum subtilitatem dispicio,vereor, ne supremus ante me dies occupet quam universam disciplinam ruris possim cognoscere. 22 Nam qui se in hac scientia perfectum volet profiteri, sit oportet rerum naturæ sagacissimus, declinationum mundi non ignarus, ut exploratum habeat quid cuique plagæ conveniat, quid repugnet. Siderum ortus et occasus memoria repetat, ne imbribus ventisque imminentibus opera incohet laboremque frustretur. 23 Cæli et anni præsentis mores intueatur, neque enim semper eundem velut ex præscripto habitum gerunt, nec omnibus annis eodem vultu venit æstas aut hiems, nec pluvium semper est ver aut umidus autumnus; quæ prænoscere sine lumine animi et sine exquisitissimis disciplinis non quemquam posse crediderim. Iam ipsa terræ varietas et cuiusque soli habitus quid nobis neget, 24 quid promittat, paucorum est discernere. Contemplatio vero cunctarum in ea disciplina partium quoto cuique contingit,ut et segetum arationumque perciperet usum et varias dissimillimasque terrarum species pernosceret—quarum non nullæ colore, non nullæ qualitate fallunt, atque in aliis regionibus nigra terra, quam pullam vocant, ut in Campania, est laudabilis, in his pinguis lubrica melius respondet, quibusdam sicut in Africa Numidiaqueputres harenæ fecunditate vel robustissimum solum vincunt, in Asia Mysiaque densa et glutinosa terra maxime exuberat—atque in his ipsis haberet cognitum, 25 quid recusaret collis, quid campestris positio, quid cultus, quid silvestris ager, quid umidus et graminosus, quid siccus et spurcus, rationem quoque dispiceret et in arboribus vineisque, quarum infinita sunt genera, conserendis ac tuendis et in pecoribus parandis conservandisque, quoniam et hanc adscivimus quasi agri culturæ partem, cum separata sit ab agricolatione pastoralis scientia? Nec ea tamen simplex, quippe aliud exigit equinum atque aliud bubulum armentum, aliud pecus ovillum, et in eo ipso dissimilem rationem postulat Tarentinum atque hirtum; 26 aliud caprinum, et id ipsum aliter curatur mutilum et raripilum, aliter cornutum et sætosum, quale est in Cilicia. Porculatoris vero et subulci diversa professio, diversæ pastiones, nec eundem glabræ sues densæque cæli statum nec eandem educationem cultumve quærunt. 27 Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut super ista, quæ enumeravimus, tot nosset species insitionum, tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot generibus ficorum sicut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam maiora neglegantur,quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse coeperint? Nam prata et salicta, genistæque et harundines, quamvis tenuem nihilo minus aliquam desiderant industriam. 28 Post hanc tam multarum tamque multiplicum rerum prædicationem non me præterit, si, quem desideramus agricolam quemque describemus,exegero a participibus agrestium operum, tardatum iri studia discentium, qui tam variæ tamque vastæ scientiæ desperatione conterriti nolent experiri, 29 quod se consequi posse diffident. Verum tamen, quod in Oratore iam M. Tullius rectissime dixit, par est eos, qui generi humano res utilissimas conquirere et perpensas exploratasque memoriæ tradere concupierint, cuncta temptare.Nec si vel illa præstantis ingenii vis vel inclitarum artium defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium et inertiam devolvi, sed quod sapienter speraverimus,perseveranter consectari. Summum enim columen adfectantes satis honeste vel in secundo fastigio conspiciemur. 30 An Latiæ Musæ non solos adytis suis Accium et Vergilium recepere, sed eorum et proximis et procul a secundis sacras concessere sedes? Nec Brutum aut Cælium Pollionemve cum Messala et Calvo deterruere ab eloquentiæ studio fulmina illa Ciceronis. Nam neque ipse Cicero territus cesserat tonantibus Demostheni Platonique, nec parens eloquentiæ deus ille Mæonius vastissimis fluminibus facundiæ suæ posteritatis studia restinxerat. 31 Ac ne minoris quidem famæ opifices per tot iam sæcula videmus laborem suum destituisse, qui Protogenen Apellenque cum Parrhasio mirati sunt, nec pulchritudine Iovis Olympii Minervæque Phidiacæ sequentis ætatis attonitos piguit experiri Bryaxin, Lysippum, Praxitelen, Polyclitum, quid efficere aut quousque progredi possent. Sed in omni genere scientiæ et summis admiratio veneratioque et inferioribus merita laus contigit. 32 Accedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatæ non sit, nec in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagoræ fuerit consecutus, et in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam vel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac Melampodis, et in agrorum solique molitione Triptolemi aut Aristæi prudentiam, multum tamen profecerit si usu Tremelios Sasernasque et Stolones nostros æquaverit. 33 Potest enim nec subtilissima nec rursus, quod aiunt, pingui Minerva res agrestis administrari. Nam illud procul vero est, quod plerique crediderunt, facillimam esse nec ullius acuminis rusticationem. De cuius universitate nihil attinet plura nunc disserere, quoniam1 quidem cunctæ partes eius destinatis aliquot voluminibus explicandæ sunt, quas ordine suo tunc demum persequar, cum præfatus fuero quæ reor ad universam disciplinam maxime pertinere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
