Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 8, cap. 9

1 Turturum educatio supervacua est: quoniam id genus 1 in ornithone nec parit nec excludit. Vola-tura ita ut capitur, farturæ destinatur: eoque leviore cura, quam ceteræ aves saginatur: verum non omnibus temporibus.2 Nam per hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit,3 et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturum minuitur. 2 Rursus æstate vel sua sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit. Nihil enim aliud, quam obicitur esca, sed præcipue milium: nec quia tritico vel aliis frumentis minus crassescat;verum quod semine huius maxime delectatur.Hieme tamen offæ panis vino madcfactæ, sicut etiam palumbos, celerius opimant quam ceteri cibi. 3 Receptacula non tanquam columbis loculamenta, vel cellulæ cavatæ efficiuntur,sed ad lineam mutuli per parietem defixi tegeticulas cannabinas accipiunt, prætentis retibus, quibus prohibeantur volare: quo- niam si id faciant, corpori detrahunt. In his assidue pascuntur milio aut tritico, sed ea semina dari nisi sicca non oportet. Satiatque semodius cibi in diebus singulis vicenos et centenos turtures. 4 Aqua semper recens et quam mundissima vasculis, qualibus columbis atque gallinis, præbetur; tegeticulæque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, sicut et omnium avium, præterquam nantium. Huius avis ætas ad saginam non tam vetus est idonea quam novella. Itaque circa messem, cum iam confirmata est pullities, eligitur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑