Columella, De re rustica
1 In omni genere quadrupedum species maris diligenter eligitur, quoniam frequentius 1 patri similior est progenies, quam matri. Quare etiam in suillo pecore verres probandi sunt totius quidem corporis amplitudine 2 eximii,3 sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis, nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplæ et glandulosæ cervicis, rostri4 brevis 5 et resupini.6 Maximeque ad rem pertinet, quam salacissimos esse ineuntes.Ab annicula ætate commode progenerant, dum quadrimatum agant: 2 possunt tamen etiam semestres implere feminam. Scrofæ probantur longissimistatus, et ut sint reliquis membris similes descriptis verribus. Si regio frigida et pruinosa est, quam durissimæ densæque et nigræ setæ grex eligendus est; si temperata atque aprica, glabrum pecus vel etiam pistrinale album potest pasci. 3 Femina sus habetur ad partus edendos idoneafere usque in annos septem, quæ quanto fecundior est, celerius senescit. Annicula non improbe concipit, sed iniri debet mense Februario. Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbæ solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- rint uberibus ali,stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus. 4 Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere expedit. Nam suburbanis lactens porcus ære mutandus est: sic enim mater non educando labori subtrahitur, celeriusque iterum conceptum partum edet. Idque bis anno faciet. Mares, vel cum primum ineunt semestres, aut cum sæpius progeneraverunt, trimi aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere. 5 Feminis quoque vulvæ ferro exulcerantur, et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales. Quod facere non intelligo quæ ratio compellat,nisi penuria cibi. Nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit. 6 Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat. Nam et montibus et campis commode pascitur, melius tamen palustribus agris, quam sitientibus. Nemora sunt convenientissima, quæ vcstiuntur quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis, pomiferisque silvestribus, ut sunt albæ spinæ, Græcæ siliquæ, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus, et paliurus, atque achrades pyri. Hæc enim diversis temporibus mitescunt, ac pæne toto anno gregem saturant. 7 At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et sicco limosum præferemus, ut paludem rimentur, effodiantquelumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum; quin etiam aquis abuti possint: namque id fecisse maxime per æstatem profuit, et dulces eruisse radiculas aquatilis silvæ, tanquam scirpi iuncique et degeneris arundinis, 8 quam vulgus cannam vocat. Nam cultus quidem ager opimas reddit sues, cum est graminosus, et pluribus generibuspomorum consitus, ut per anni diversa tempora mala, pruna, pyrum, multi-formes nuces ac ficum præbeat. Nec tamen propter hæc parcetur horreis. Nam sæpe de manu dandum est, cum foris deficit pabulum. Proper quod plurima glans vel cisternis in aquam vel fumo tabulatis recondenda 9 est. Fabæ quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quæ suibus plerumque nocent.Itaque mane priusquam procedant in pascua, conditivis cibis sustinenda sunt, ne immaturis herbis citetur alvus, eoque vitio pecus emacietur. Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per porticus haræ faciendæ sunt, quibus aut a partu aut etiam prægnates includantur. Nam præcipue sues cater- vatim atque incondite cum sunt pariter inclusæ, 10 super alias aliæ cubant et fetus elidunt. Quare, ut dixi, iunctæ parietibus haræ construendæ sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat. Nam contegi non debet, ut a superiore parte custos numerum porcorum recenseat, et si quem decumbens mater oppresserit, cubanti subtrahat. Sit autem vigilax, impiger, industrius, navus. Omnium, quas pascit, et matricum et iuniorum meminisse debet, ut uniuscuiusque partum consideret. Semper observet enitentem, claudatque ut in hara fetum edat. 11 Tum denotet protinus quot et quales sint nati, et curet maxime ne quis sub nutrice aliena educetur 5: nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit, æque alieno ac suo præbet ubera. 12 Itaque porculatoris maximum officium est, ut unamquamque cum sua prole claudat. Qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem notam scrofæ et porcis imponat, et sive per literas sive per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat. Nam in maiore numero diversis notis opus est, ne confundatur memoria custodis. 13 Attamen quia id facere gregibus amplis videtur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantam possit nutrix evadere; lactens autem supergredi non possit. Sic nec alienus irrepit, et in cubili suam quisque matrem nidusexpectat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere: non quia ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse numeri, sed quia celerrime fatiscit, quæ plures educat. Atque eæ quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendæ, ne ad maciem summam perducantur,et ex ea ad aliquam perniciem. 14 Diligens autem porculator frequenter suile converrit, et sæpius haras. Nam quamvis prædictum animal in pabulatione spurce versetur, mundissimum tamen cubile desiderat. Hic fere cultus est pecoris suilli recte valentis. Sequitur ut dicamus, quæ sit cura vitiosi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
