Columella, De re rustica
1 Seminarium 1 oliveto præparetur cælo libero, terreno 2 modice valido et succoso, neque denso neque soluto solo, potius tamen resoluto; id genus fere terræ nigræ est. Quam cum in tres pedes pastinaveris, et alta fossa circumdederis, ne aditus 3 pecori detur,4 2 fermentari sinito; tum ramos novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et quam recentissimas taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua serra præciderit, lædas. Hoc autem facile contingit, si prius varam feceris, et eam partem, supra quam ramum secaturus es, fæno aut stramentis texeris, ut molliter sine noxa corticis taleæ superpositæ secentur. 3 Taleæ deinde sesquipedales serra præcidantur, atque earum plagæ utraque parte falce leventur, et rubrica notentur, ut sic quemadmodum in arbore steterat ramus, ita pars recte et cacumine cælum spectans deponatur. Nam si inversa mergatur, difficulter conprehendet, et cum validius convaluerit, sterilis in perpetuum erit.Sed oportebit talearum capita et imas partes mixto fimo cum cinere oblinire,et ita totas eas immergere, 4 ut putris terra digitis quattuor alte superveniat. Sed binis indicibus ex utraque parte muniantur: hi sunt de qualibet arbore brevi spatio iuxta eas positi, et inter se vinculo connexi, ne facile singuli deiciantur. Hoc facere utile est propter fossorum ignorantiam, ut cum bidentibus aut sarculis seminarium colere institueris, depositætaleæ non lædantur. 5 Quidam melius existimant oculis excolere, et chorda simili ratione disponere: sed utrumque debet post vernum æquinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri; postero et sequentibus, cum iam radiculæ seminum convaluerunt, rastris excoli. Sed biennio a putatione abstineri, tertio anno singulis seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter sarriri seminarium convenit. 6 Quarto anno ex duobusramis infirmior amputandus est. Sic excultæ quinquennio arbusculæ habilestranslationi sunt. Plantæ autem in oliveto disponuntur optime siccis minimeque uliginosis agris per autumnum, lætis et humidis verno tempore, paulo antequam germinent. 7 Atque ipsis scrobes quarternum pedum præparantur anno ante, vel si tempus non largitur, priusquam de-ponantur arbores,stramentis atque virgis iniectis incendantur scrobes, ut eos ignis putres faciat, quos sol et pruinafacere debuerat. Spatium intermedium esse debet pingui et frumcntario solo sexagenum pedum in alteram partem, atque in alteram quadragenum: macro nec idoneo segetibus, quinum et vicenumpedum. Sed in Favonium dirigi ordines convenit, ut æstivo perflatu refrigerentur. 8 Ipsæ autem arbusculæ hoc modo possunt transferri: antequam explantes arbusculam solo,rubrica notato partem eius, quæ meridiem spectat, ut eodem modo, quo in seminario erat,deponatur. Deinde arbusculæ spatium pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo cæspite planta eruatur. Qui cæspes in eximendo ne resolvatur,x modicos surculos virgarum inter se connexos facere oportet, eosque pilæ,quæ eximitur,applicare, et viminibus ita innectere,ut constricta terravelut inclusa teneatur. 9 Tum subruta parte ima leviter pilam commovere, et suppositis virgis alligare, atque plantam transferre. Quæ antequam deponatur,oportebit solum scrobis confodere bidentibus: deinde terram aratro subactam, si tamen pinguior erit summa humus, immittere,et ita seminibus substernere, et si consistet in scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam demittantur arbores. Deinde ingerendi minuti lapides vel glarea mixta pingui solo, depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda, et aliquid stercoris interponendum. 10 Quod si cum sua terra plantam transferre non convenit, tum optimum est omni fronde privare truncum, atque levatis plagis cænoque et cinere oblitis,in scrobem vel sulcum deponere. Truncus autem aptior translationi est,qui bracchii crassitudinem habet. Poterit etiam longe maioris incrementi et robustioris transferri. Quem ita convenit poni, ut, si non periculum a pecore habeat, exiguus admodum supra scrobem emineat: lætius enim frondet. Si tamen incursus pecoris aliter vitari non poterit, celsior truncus constituetur, ut sit 11 innoxius ab iniuria pecorum. Atque etiam rigandæ sunt plantæ, cum siccitates incesserunt, nec nisi post biennium ferro tangendæ.Ac primo surculari debent, ita ut simplex stilus altitudinem maximi bovisexcedat; deinde arando ne coxam bos, aliamve partem corporis offendat, optimum est etiam constitutas plantas circummunire caveis. Deinde constitutum iam et maturum olivetum in duas partes dividere, quæ alternis annis fructu induantur. Neque enim olea continuo biennio uberat. 12 Cum subiectus ager consitus non est, arbor coliculum agit: cum seminibus repletur, fructum affert; ita sic divisum olivetum omnibus annis æqualem reditum adfert.Sed id minime bis anno arari debet: et bidentibus alte circumfodiri. Nam post solstitium cum terra æstibus hiat, curandum est, ne per rimas sol ad radices arborum penetret. 13 Post æquinoctium autumnale ita sunt arbores ablaqueandæ, ut a superiore parte, si olea in clivo sit, incilia excitentur, quæ ad codicem deducant aquam. Omnis deinde soboles, quæ ex imo stirpe nata est, quotannis extirpanda est, ac tertio quoque fimo pabulandæ sunt oleæ. Atque eadem ratione stercorabitur olivetum, quam in secundo libro pro- 14 posui, si tamen segetibus prospicietur. At si ipsis tantummodo arboribus, satisfacientsingulis stercoris caprini sex libræ, vel stercoris sicci modii singuli, vel amurcæ insulsæ congiussufficient. Stercus autumno debet inici, ut permirtum hieme radices oleæ calefaciat.Amurca minus valentibus infundenda est. Nam per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur. 15 Plerumque etiam locis siccis et humidis arbores musco infestantur. Quem nisi ferramento eam raseris,nec fructum nec lætam frondem olea inducet. Quin etiam compluribus interpositis annis olivetum putandum est: nam veteris proverbii meminisse convenit, eum qui aret olivetum, rogare fructum; qui stercoret, exorare; qui cædat, cogere. Quod tamen satis erit octavo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur. 16 Solent etiam quamvis lætæ arbores fructum non afferre. Eas terebrari gallica terebra convenit, atque ita in foramen viridem taleam oleastri arcte immitti.Sic velut inita arbor fecundo semine fertilior extat. Sed hæc ablaqueatione adiuvanda est amurcaque insulsa cum suilla vel nostra urina vetere, cuius utriusque modus servatur.Nam maximæ arbori, ut tantundem aquæ misceatur,urna abunde erit. Solent etiam vitio soli fructum oleæ negare.Cui rei sic medebimur. 17 Altis gyris ablaqueabimus eas, deinde calcis pro magnitudine arboris plus minusve circumdabimus: sed minima arbor modium postulat. Hoc remedio si nihil fuerit effectum, ad præsidium insitionis confugiendum erit. Quemadmodum autem olea inserenda sit, postmodo dicemus. Non nunquam etiam in olea unus ramus ceteris aliquanto est lætior. Quem nisi recideris, tota arbor contristabitur. Ac de olivetis hactenus dixisse satis est. Superest ratio pomiferarum arborum, cui rei deinceps præcepta dabimus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
