Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 3, cap. 9

1 Fecunditas ab his forsitan desideretur; sed et hæc adiuvari potest cultoris industria. Nam si, ut 6 paulo ante rettuli, benignissima rerum omnium parens natura quasque gentis atque terras ita muneribus propriis ditavit, ut tamen ceteras non in universum similibus dotibus fraudaret, cur eam dubitemus etiam in vitibus prædictam legem servasse? Ut quamvis earum genus aliquod præcipue fecundum esse voluerit, tamquam Bituricum aut Basilicum,7 non tamen sic Amineum sterile reddiderit ut ex multis milibus eius ne paucissimæ quidem vites fecundæ, tamquam in Italicis hominibus Albanæ illæ sorores, reperiri possint. 2 Id autem cum sit verisimile, tum etiam verum esse nos docuit experimentum, cum et in Ardeatino agro, quem multis temporibus ipsi ante possedimus, et in Carseolano itemque in Albano generis Aminei vites notatas habuerimus, numero quidem perpaucas, verum ita fertiles ut in iugo singulæ tenuis urnas præberent, in pergulis autem singulæ denas amphoras peræquarent. 3 Nec incredibilis debet in Amineis hæc videri fecunditas.Nam quemadmodum Terentius Varro, et ante eum Marcus Cato posset adfirmare, sescenas urnas priscis cultoribus singula vinearum iugera fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque solas antiqui noverant? Nisi si putamus ea quæ nuper ac modo plane longinquis regionibus arcessitanotitiæ nostræ sunt tradita, Biturici generis aut Basilici vineta eos coluisse, cum vetustissimas quasque vineas adhuc existimemus Amineas. 4 Si quis ergo tales, quales paulo ante possedisse me rettuli, Amineas pluribus vindemiis exploratas notet, ut ex his malleolos feracissimos eligat, possit is pariter generosas vineas et uberes efficere. Nihil enim dubium est quin ipsa natura subolem matri similem esse voluerit. Unde etiam pastor ille in Bucolicis ait, Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos Noram. 5 Unde sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadrigarum semina diligenti observatione custodiunt, et spem futurarum victoriarum concipiunt propagata subole generosi armenti.Nos quoque pari ratione velut Olympionicarum equarum, ita feracissimarum Aminearum seminibus electis largæ vindemiæ spem capiamus. Neque est quod temporis tarditas quemquam deterreat; nam quidquid moræ est, in exploratione surculi absumitur. 6 Ceterum cum fecunditas vitis comprobata est, celerrime insitionibus ad maximam numerum perducitur. Eius rei testimonium tu præcipue, Silvine,perhibere nobis potes, cum pulchre memineris, a me duo iugera vinearum intra tempus biennii ex una præcoque vite, quam in Ceretano tuo possides, insitione facta consummata. 7 Quemnam igitur existimas vitium numerum intra tantundem temporis interseri posse duorum iugerum malleolis, cum sint ipsa duo iugera unius vitis progenies? Quare si, ut dixi, laborem et curam velimus adhibere, facile prædicta ratione tam feraces Aminei generis vineas constituemus, quam Biturici aut Basilici: tantum rettulerit,ut in transferendis seminibus similem statum cæli locique et ipsius vitis habitum observemus; quoniam plerumque degenerat surculus, si aut situs agri aut æris qualitas repugnat, aut etiam si ex arbore in iugum defertur. 8 Itaque de frigidis in frigida, de calidis in similia, de vineis in vineas transferemus. Magis tamen ex frigido statu stirps Aminea potest calidum sustinere, quam ex calido frigidum; quoniam cum omne vitis genus tum maxime prædictum naturaliter lætatur tepore potius quam frigore. 9 Sed et qualitas soli plurimum iuvat, ut ex macro aut mediocri transducatur in melius. Nam quod adsuetum est pingui, nullo modo maciem terræ patitur, nisi sæpius stercores. Atque hæc de cura eligendi malleoli præcepimus; nunc illud proprie specialiter,ut non solum fecundissima vite, sed et vitis parte feracissima semina eligantur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑